LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De exclusione erroris Alexandri circa materiam istam,
Alexander autem circa materiam istam graviter invenitur errasse. Dixit enim possibilem intellectum, qui quandoque compositus est et ratio vocatur, esse praeparationem in corpore, et corporis indelechiam. Et intellectivum in homine nihil aliud esse, nisi splendorem intelligentiae separatae agentis, sicut splendor separatae lucis est in polito terso et pervio, sicut est vitrum, vel lapis pretiosus : in quo cum multiplicantur radii lucis incidentis, per reflexiones ad. oppositum punctum radii incidentis, operantur operatione lucis, scilicet illuminando, dissolvendo, et incendendo. Dixit enim magnam esse virtutem elementorum in composito, et cum ad ultimum depurentur, et ad aequalitatem quamdam caeli reducuntur, hoc est, quod sic recedunt a contrariorum excellentiis, et ad medium complexionis in tantum reducuntur, ut nihil agant secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum, sed sicut caelum quasi sine contrariis sint : tunc, ut dicit, praeparata est natura, ut in ea splendeat intelligentia, sicut in caelo, et ad formam intelligentiae perficiat operationes. Et ideo concessit intellectualem animam esse corporis endelechiam. Et ulterius quod destruitur destructo corpore : quia super id quod compositum est ex contrariis, delata est, et illata corporis compositioni.
Qui error intolerabilis est et valde perniciosus contra philosophiam. Constat enim, quod licet contraria aliquando multum ab excellentiis removeantur, et ad medium reducantur, tamen a materia et materiae appendiciis non removentur. Si ergo susceptivae potentiae nihil accipiunt, nisi quod secundum facultatem est suscipientium, sequitur ex hoc quod talis compositi potentiae nihil accipiunt quod a materia et materiae appendiciis est separatum. Intellectus autem possibilis et ratio quae compositus intellectus est, nihil accipiunt nisi quod a materia et materiae appendiciis separatum est. Facultas ergo acceptionis intellectus possibilis et rationis est super omnem facultatem compositionis corporis compositi. Non ergo est intellectus possibilis vel ratio forma alicujus compositionis, vel praeparatio quae facta sit in corpore composito : et sic non oportet, quod sit forma delata super compositum, vel forma illata composito per motum et generationem. Quin potius quia in agendo et operando et suscipiendo universale est, sequitur necessario, quod primi quod est intellectus universaliter agens, imago est, et in quantum adipiscitur illum, ingenerabile et incorruptibile est. Adipiscitur autem illum per adeptum intellectum continue. Per adeptionem ergo intellectus radicem habet immortalitatis et principium.
Et hoc quidem ante nos in libro de Intellectu et intelligibili dixit Alfarabius. Nec simile est quod de luce et pervio polito inducit Alexander. In his enim utrumque forma corporalis est, et lux et splendor : et ideo unum alteri est proportionatum secundum componentium, facultatem. Intelligentia autem nullo modo corporalis esse potest, nec aliquam corporalem susceptionis facultatem habet ad intellectuale, ita quod secundum formam intellectus possit operari. Relinquitur ergo, quod anima rationalis et intellectus possibilis sit substantia, super id quod compositum est ex contrariis non delata.