Postquam philosophus determinavit de principiis substantiae sensibilis, nunc intendit inquirere utrum sint eadem principia substantiarum et aliorum generum, aut alia et alia. Manifestum enim est, quod si sunt eadem, assignatis principiis substantiae, assignata sunt principia omnium aliorum generum.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit veritatem. Secundo subiungit inquisitionem de veritate proposita, ibi, dubitabit autem quis. Tertio recapitulando recolligit veritatem, ibi, quaerere.
Dicit ergo primo, quod quodammodo sunt alia aliorum et principia et causae, et quodammodo sunt eadem omnium, secundum universalitatem, et secundum proportionem.
Deinde cum dicit dubitabit autem inquirendo discutit veritatem praemissam; et circa hoc tria facit.
Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad quaestionem, ibi, sed si eadem, inconveniens. Tertio determinat veritatem, ibi, at ut dicimus.
Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum substantiarum, et eorum quae sunt ad aliquid, et similiter aliorum praedicamentorum, sint eadem principia, aut alia et alia.
Et ponit specialiter de ad aliquid, quia ea quae sunt ad aliquid, remotiora videntur esse a substantia quam alia genera, ex eo quod sunt debilioris esse.
Unde et substantiae inhaerent mediantibus aliis generibus, sicut aequale et inaequale, duplum et dimidium, mediante quantitate.
Movens autem et motum, pater et filius, dominus et servus, mediante actione et passione. Et hoc ideo, quia substantia est per se existens; quantitas autem et qualitas sunt entia in alio; sed relativa non solum sunt in alio, sed ad aliud.
Deinde cum dicit sed inconveniens obiicit ad propositam quaestionem; et ponit duas rationes ad ostendendum, quod non sunt eadem principia substantiae et aliorum generum. Quarum prima talis est.
Si eadem sint principia substantiae et aliorum generum, aut oportet quod illa principia eadem sint praeter substantiam et alia genera, aut oportet quod sint in genere substantiae, vel in aliquo alio genere.
Sed non potest dici, quod sint extra substantiam et alia praedicamenta; quia oportet quod essent priora tam substantia quam aliis praedicamentis. Prius enim est principium his quae sunt a principio.
Cum ergo id quod est prius, inveniatur esse communius, sicut animal est prius homine, sequitur, si aliquid est prius substantia et aliis generibus, quod aliquid sit commune substantiis et aliis generibus, et praecipue secundum opinionem Platonicorum, qui posuerunt universalia esse principia, et unum et ens quasi communissima esse principia omnium.
Neque etiam potest dici, quod principia communissima omnium generum sint in genere substantiae, aut in genere ad aliquid, vel in aliquo alio genere. Cum enim principia sint homogenea his quae sunt ab eis, non videtur possibile quod substantia sit principium eorum quae sunt ad aliquid, aut e converso. Non igitur eadem sunt principia substantiae et aliorum generum.
Secundam rationem ponit ibi, amplius quomodo quae talis est. Nullum elementum est idem cum eo quod ex elementis est compositum: quia nihil est causa aut elementum suiipsius; sicut huius syllabae ba, elementum est haec litera b aut a.
Et quia videbatur hoc habere instantiam in principiis a Platone positis, quae sunt unum et ens, eo quod unumquodque principiatorum est unum et ens; ideo consequenter hoc excludit, dicens, quod neque etiam intellectualium elementorum, quae sunt unum et ens, possibile est aliquod esse idem cum his quae sunt ex elementis. Vocat autem ea intellectualia, quia universalia intellectu percipiuntur, et quia Plato ea ponebat separata a sensibilibus.
Et quod huiusmodi elementa sint alia ab eis quorum sunt elementa, probat, quia huiusmodi elementa, idest unum et ens, insunt singulis compositorum ex eis, nullum autem compositorum ex eis inest aliis. Unde patet, quod et ista elementa differunt ab his quae sunt composita ex eis. Si igitur verum est quod elementa non sunt idem cum his quae sunt ex elementis, si eadem sunt elementa substantiarum et aliorum generum, consequitur, quod nihil eorum sit in genere substantiae, neque in aliis generibus. Sed hoc est impossibile; quia necesse est omne quod est, esse in aliquo genere: non igitur possibile est, quod sint eadem principia omnium.
Deinde cum dicit at ut dicimus solvit propositam dubitationem.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod eadem sunt principia omnium proportionaliter.
Secundo, quod eadem sunt universaliter, ibi, adhuc autem videre etc.. Haec enim duo supra posuerat, dicens quod principia sunt eadem omnium universaliter et secundum proportionem.
Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod duos modos assignat, quibus proportionaliter sunt eadem principia omnium.
Secunda incipit, ibi, amplius autem alio modo.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo proportionaliter sunt eadem.
Secundo quomodo et simpliciter sint eadem principia omnium prima, ibi, amplius autem praeter haec.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod proportionaliter sunt eadem principia omnium quantum ad causas intrinsecas.
Secundo quantum ad causas intrinsecas et extrinsecas simul, ibi, quoniam autem non solum.
Dicit ergo primo, quod quodammodo est verum dicere omnium eadem principia, et quodammodo non.
Et hoc ostendit dicens: sicut si ponamus quod sensibilium corporum sit principium, tamquam species et forma calidum, et tamquam privatio frigidum, et materia sensibilium corporum sit id quod est secundum se in potentia ad haec duo.
Nam materia secundum se sumpta est principium susceptivum formae et privationis.
Dicit autem, forsan, quia calidum non est forma substantialis corporum sensibilium, neque frigidum est privatio, sed ambo sunt qualitates. Utitur tamen eis tamquam forma et privatione in genere substantiae ad maiorem manifestationem. Unde subiungit, quod et huiusmodi principia sunt substantiae, non sicut species in genere, sed sicut principia.
Et iterum illa quae sunt ex his, quorum haec sunt principia, scilicet ignis et aqua: ac si intelligamus quod ignis componatur ex calido, sicut forma et propria materia, et aqua ex frigido, sicut ex privatione et materia. Aut etiam si aliquid unum fit ex calido et frigido commixtis, eorum sunt praedicta principia, scilicet calidum et frigidum et materia eorum; quia necesse est id quod fit ex calido et frigido, esse aliquid diversum ab illis, scilicet calido et frigido, et a primis corporibus, quorum imaginamur haec esse formas.
Sic igitur horum, scilicet simplicium corporum, et compositorum ex eis, sunt eadem principia et elementa. Sed aliorum sunt alia proxima principia. Non autem omnium sunt eadem nisi proportionaliter.
Sicut si aliquis dicat quod sicut praedicta tria, scilicet calidum et frigidum et subiectum eorum, se habent in generatione corporum simplicium ut forma et privatio et materia, ita in quolibet alio genere illa tria sunt, quae se habent ut forma, privatio et materia; sed ista diversa sunt in diversis generibus. Sicut in genere colorum, album est sicut species, nigrum sicut privatio, et superficies sicut materia et subiectum. Et in genere distinctionis temporum, lumen est sicut species, tenebrae sicut privatio, aer sicut materia et subiectum. Ex quibus tribus principiis constituuntur dies et nox.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit idem in causis intrinsecis et extrinsecis.
Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod computando tam causas intrinsecas quam extrinsecas, sunt quatuor proportionaliter omnium. Secundo, quomodo reducuntur ad tres, ibi, quoniam vero movens.
Dicit ergo primo, quod quia non solum sunt causae ea quae dicta sunt intrinseca rei, sed etiam ea quae sunt extra rem, sicut movens, manifestum est quod principium et elementum differunt. Nam principium proprie dicitur quod est extra sicut movens. Nam ab eo est principium motus. Elementum autem proprie dicitur causa intrinseca ex qua constituitur res.
Sed ambo dicuntur causae, scilicet tam principia extrinseca quam intrinseca.
Et principium quodammodo dividitur in ea, scilicet intrinsecas causas et extrinsecas.
Sunt enim quaedam principia intrinseca, ut in quinto ostensum est. Sicut fundamentum est principium domus secundum materiam, et animal hominis secundum formam. Sed id quod est movens, aut sistens, idest quiescere faciens, est principium quoddam, sed non est elementum; quia elementum est ex eo quo fit aliquid, et est in eo, ut habitum est in quinto.
Sic igitur manifestum est quod secundum analogiam, idest proportionem, tria sunt elementa omnium; idest materia, forma et privatio. Dicuntur enim privationes esse elementum non per se, sed per accidens, quia scilicet materia cui accidit, est elementum. Materia enim sub una forma existens, habet in se privationem alterius formae. Sed causae et principia sunt quatuor, ut addamus tribus elementis causam moventem. Non facit autem mentionem de causa finali, quia finis non est principium nisi secundum quod est in intentione moventis.
Sic igitur causae et principia omnium secundum analogiam sunt quatuor; scilicet materia, et forma, et privatio, et principium movens. Non tamen haec sunt eadem in omnibus, sed alia in aliis.
Sicut enim supra dictum est, quod species et materia et privatio sunt alia in aliis, ita etiam prima causarum, quae est quasi movens, est alia in aliis.
Et hoc manifestat per exemplum.
Sicut in sanatis sanitas est sicut forma, infirmitas sicut privatio, corpus sicut materia; sicut movens autem ars medicinalis.
In aedificativis autem est species domus sicut forma, inordinatio talis, idest opposita ordini quem requirit domus, est privatio, lateres autem sicut materia, movens autem est ars aedificatoria. Et sic in ista quatuor dividitur principium.
Deinde cum dicit quoniam autem reducit praedicta quatuor ad tria, eo quod movens et forma reducuntur in idem specie tam in artificialibus quam in naturalibus.
Dicit ergo quod quia movens in naturalibus est homo, inquantum habet formam, et in his quae fiunt a mente sive intellectu movens est species concepta ab intellectu, aut etiam contrarium speciei per cuius remotionem species inducit; manifestum est, quod quodammodo tres erunt causae, inquantum movens et forma sunt idem specie, quodam vero modo erunt quatuor, inquantum scilicet differunt numero.
Sanitas enim aliqualiter est ipsa ars medicinalis.
Et forma domus quodammodo est ipsa ars aedificatoria, inquantum scilicet ipsa ars est similitudo quaedam et ratio formae quae est in materia. Et similiter in rebus quae generantur, in generante invenitur similitudo formae generati. Homo enim generat hominem.
Deinde cum dicit amplius autem ostendit quod, licet prima principia non sint eadem in omnibus secundum rem, sed solum secundum proportionem, prima tamen principia sunt simpliciter eadem omnium.
Et hoc ostendit quantum ad tria. Primo quidem quantum ad hoc quod inter causas quatuor assignatas, movens est causa prima, quia movens est quod facit esse formam vel privationem in materia. In genere autem moventium, est devenire ad aliquod unum movens, ut ostensum est in libro octavo physicorum. Id igitur primum movens unum et idem, est primum principium omnium.
Secundo ibi, quoniam ostendit idem secundum aliud. Entium enim quaedam sunt separabilia, scilicet substantiae; alia sunt inseparabilia, scilicet accidentia, quia passiones et motus et huiusmodi accidentia non possunt esse sine substantiis. Unde manifestum est quod principia prima in genere substantiae sunt etiam causae omnium aliorum generum, non solum quantum ad primam causam moventem, sed etiam quantum ad causas intrinsecas. Nam materia et forma substantiae, sunt causae accidentium.
Tertio ibi, deinde erunt ostendit ulterius, quod etiam in genere substantiae est devenire in aliqua prima.
Nam prima principia in genere substantiarum sunt substantiae viventes animatae, secundum opinionem Aristotelis ponentis caelestia corpora animata. Et sic prima principia in genere substantiae ut materia et forma, erunt anima et corpus, vel etiam corpus et intellectus vel desiderium, nam anima corporis caelestis, si sit animatum, non habet alias partes animae nisi intellectum et appetitum. Aliae enim partes ordinantur ad conservationem corporum generabilium et corruptibilium. Intellectus etiam et desiderium habet rationem causae moventis.
Deinde cum dicit amplius autem ponit alium modum, secundum quem sunt eadem principia omnium proportionaliter: et dicit, quod alio modo sunt eadem principia omnium proportionaliter, ita quod dicamus quod actus et potentia sunt principia omnium.
Sed in hoc est differentia quantum ad duo. Uno quidem modo, quia alia potentia et alius actus sunt principia in diversis rebus. Alio modo, quia aliter invenitur potentia et actus in quibusdam, et aliter in aliis.
Et hoc secundum primo manifestat; dicens, quod in quibusdam idem quandoque est in actu et quandoque in potentia; ut patet in omnibus generabilibus et corruptibilibus et mobilibus et contingentibus: sicut vinum et caro et homo, quandoque sunt in actu, quandoque etiam in potentia. Quaedam vero semper sunt in actu, sicut substantiae sempiternae.
Et quia dixerat hunc modum, quo proportionaliter sunt principia eadem omnium, esse alium modum a praeassignato, consequenter ostendit quomodo reducantur in idem. Et hoc est quod dicit, quod haec, scilicet actus et potentia, cadunt in praedictas causas, quae sunt forma, privatio, et materia, et movens: quia forma est actus, sive sit separabilis a composito, ut Platonici posuerunt, sive etiam sit aliquid compositum ex ambobus, scilicet materia et forma. Et similiter privatio est quodammodo actus, ut tenebrae, aut laborans, idest infirmum: materia vero est in potentia, quia ipsa secundum se potest fieri sub ambobus, scilicet sub forma et privatione. Sic igitur manifestum est, quod actus et potentia in idem redeunt cum materia et forma et privatione; et quod actus et potentia in diversis uno modo differunt: quia non similiter est in omnibus, sed aliter et aliter.
Et quia dixerat quod non solum aliter est potentia et actus in diversis, sed etiam sunt alia in aliis, hoc consequenter exponit, dicens, quod alio modo potentia et actus differunt in diversis, quorum non est eadem materia, quae est potentia, et quorum non est eadem species, quae est actus, sed diversa. Sicut hominis causa ut materia, elementa, scilicet ignis etc., et causa ut forma, species propria, scilicet anima; et causa movens est aliquod extrinsecum; sicut pater est causa movens propinqua, et causa remota sol, et obliquus circulus, idest zodiacus in quo movetur sol, et alii planetae, qui suo motu causant generationem in istis inferioribus.
Huiusmodi autem causae extrinsecae neque sunt materiae neque formae neque privatio, neque aliquid conforme eis, aut eiusdem speciei, ut possit dici quod reducuntur ad has causas sicut actus et potentia; sed sunt in alio genere causae, quia sunt moventia, et ipsa etiam reducuntur in actum. Alia vero ab homine habent materiam aliam propriam, et aliam formam propriam, et aliquod agens proprium.
Deinde cum dicit adhuc autem quia iam ostensum est, quod sunt eadem principia omnium proportionaliter, vult ostendere quomodo sunt omnium eadem universaliter. Utrumque enim supra dictum fuit. Dicit ergo, quod oportet videre quomodo principia aliqua dicuntur universaliter, et aliqua non universaliter. Et prima principia maxime universaliter significata sunt actus et potentia; nam haec dividunt ens inquantum huiusmodi. Haec autem dicuntur principia universalia, quia universaliter significantur et intelliguntur; non ita quod ipsa universalia subsistentia principia sint, ut Platonici posuerunt, quia singularium non potest esse aliquod principium nisi singulare; universale enim principium est effectus universaliter accepti, ut homo hominis. Sed, cum non sit aliquis homo universaliter subsistens, non erit aliquod principium universale hominis universalis, sed solum hoc particulare huius particularis, sicut si Peleus Achillis est pater, tui vero, pater tuus. Et haec litera b huius syllabae ba, sed b universaliter acceptum, est principium eius quod est ba, universaliter accepti. Sic igitur principia universaliter significata sunt eadem omnium.
Deinde inducit alium modum, secundum quem principia substantiarum sunt universaliter omnium, inquantum accidentia ex substantiis causantur. Sicut autem actus et potentia sunt universaliter principia omnium, quia consequuntur ens commune, ita oportet quod secundum quod descendit communitas principiatorum, descendat communitas principiorum. Eorum enim quae non sunt in eodem genere, puta colorum, sonorum, substantiarum et quantitatis, sunt aliae causae et elementa, ut dictum est, praeterquam quod proportionaliter sint eadem omnium. Eorum autem, quae sunt in eadem specie, sed diversa secundum numerum, sunt diversa principia, non specie, sed numero. Sicut aliud est materia tua, et forma et movens, et aliud mea. Sed secundum universalem rationem sunt eadem. Nam anima et corpus sunt materia et forma hominis. Huius autem hominis, haec anima et hoc corpus.
Deinde cum dicit quaerere vero recapitulat ea quae dicta sunt in hoc capitulo. Dicit ergo, quod quaerere utrum sint eadem principia et elementa generum et ad aliquid et qualitatum et aliorum generum, aut diversa, est quaerere de multipliciter dictis; quia diversorum non sunt eadem principia, sed diversa, nisi quodammodo.
Omnium enim quodammodo sunt eadem principia, aut secundum proportionem; sicut si dicamus, quod in quolibet genere inveniuntur aliqua quae se habent ut materia et forma et privatio et movens; aut eo quod causae substantiarum sunt causae omnium, quia destructis eis, alia destruuntur. Aut quia principia sunt endelechia, idest actus et potentia. Istis autem tribus modis sunt eadem principia omnium.
Alio autem modo sunt diversa principia; quia contraria, quae sunt principia rerum, et ipsa materia, non univoce dicuntur, quia non sunt genera; nec etiam dicuntur multipliciter quasi aequivoca; et ideo non possumus dicere quod sunt eadem simpliciter, sed secundum analogiam.
Ultimo autem concludit quod dictum est, quot sunt principia sensibilium, et quomodo sunt eadem aut diversa.