Theophylactus. Paulatim dominus provehit ad perfectiorem doctrinam; docuit enim supra cavendum esse ab avaritia, subdiditque parabolam divitis, insinuans per eam quod stultus est qui superflua cupit; deinde procedente sermone, neque de necessariis sinit nos sollicitudinem gerere, avaritiae radicem evellens; unde dicit ideo dico vobis; quasi dicat: postquam stultus est qui sibi maiorem vitae mensuram attribuit, et exinde magis efficitur cupidus, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis; non quia intelligibilis anima comedat, sed quia non videtur aliter animam posse coniunctam manere corpori, nisi dum nutrimur. Vel quia animati corporis est nutrimentum suscipere, congrue animae nutriri attribuit; nam et virtus nutritiva dicitur anima; ut sic intelligatur: ne solliciti sitis nutritivae parti animae quid edatis. Potest autem etiam corpus mortuum vestiri; unde subdit neque corpori vestro quid induamini. Chrysostomus in matthaeum. Quod autem dicitur nolite solliciti esse, non idem est quod nolite operari, sed nolite rebus mundanis mente affigi: contingit enim aliquem operantem nihil sollicitum esse. Cyrillus.
Praeeminet autem anima cibo, et corpus vestitui; unde subdit anima plus est quam esca, et corpus plusquam vestimentum; quasi dicat: deus, qui quod maius est exhibuit, quomodo non dabit quod minus est? non ergo multum nostra intentio modicis insistat, nec intellectus noster serviat ad vestitum et victum quaerendum; magis autem cogitet quaecumque salvant animam, et sublevant ad regnum caelorum. Ambrosius. Nihil autem moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a deo posse conferri, quam quod aereus ille spiritus vitale collegium, animae corporisque contubernio foederatum non deficit, nisi cum venerit dies suprema moriendi. Cum igitur anima indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur, absurdum est ut victus nobis copiam defuturam putemus, qui vivendi iugem substantiam consequamur.