Postquam philosophus ostendit quae sunt principia substantiae sensibilis, hic incipit determinare de substantiis immobilibus a materia separatis.
Et dividitur in partes duas. In prima determinat de huiusmodi substantiis secundum propriam opinionem. In secunda secundum opinionem aliorum, sequenti libro, ibi, de sensibili quidem igitur substantia.
Prima in duas. In prima ostendit esse aliquam substantiam sempiternam, immobilem, a materia separatam. In secunda inquirit conditionem huius substantiae, ibi, movet autem.
Circa primum tria facit. Primo ostendit esse aliquam substantiam sempiternam.
In secunda pertractat quamdam quaestionem ex dictis occasionatam, ibi, quamvis dubitatio. Tertio ex solutione quaestionis motae procedit ad manifestationem veritatis prius inventae, ibi, quare non fuit infinito tempore.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam. Secundo ostendit qualem oportet esse illam substantiam, ibi, sed si fuerit motivum.
Dicit ergo primo, quod supra dictum est, quod tres sunt substantiae: quarum duae sunt substantiae naturales, quia sunt cum motu: una sempiterna, ut caelum; alia corruptibilis, ut plantae et animalia; et praeter has, est tertia, quae est immobilis, quae non est naturalis: de hac dicendum est nunc. Ad cuius considerationem oportet prius ostendere, quod necesse est esse aliquam substantiam, sempiternam, immobilem. Quod sic probat.
Substantiae sunt primae inter entia, ut supra ostensum est. Destructis autem primis nihil remanet aliorum. Si igitur nulla substantia est sempiterna, sed omnes sunt corruptibiles, sequetur quod nihil sit sempiternum, sed omnia sint corruptibilia, idest non semper existentia.
Sed hoc est impossibile, ergo necesse est esse aliquam substantiam sempiternam.
Quod autem impossibile sit nihil esse sempiternum, probat ex hoc, quod impossibile est motum fieri aut corrumpi, idest de novo incepisse, aut quandoque totaliter desiturum esse. Ostensum est enim in octavo physicorum, quod motus est sempiternus simpliciter. Et videtur impossibile quod tempus non sit sempiternum.
Quia, si tempus aliquando incepit, aut aliquando desinet, sequetur quod prius fuerit non esse temporis quam tempus; et iterum, quod posterius erit non esse temporis quam tempus. Sed hoc non potest esse, ut videtur; quia non est possibile esse prius et posterius nisi sit tempus, cum nihil aliud sit tempus, nisi numerus prioris et posterioris in motu: et sic sequeretur, quod tempus fuerit antequam inciperet esse, et quod sit postquam esse desierit. Videtur igitur necesse esse quod tempus sit sempiternum.
Et si tempus est continuum et sempiternum, necesse est quod motus sit continuus et sempiternus: quia motus et tempus, aut sunt idem, ut quidam posuerunt, aut tempus est aliqua passio motus, ut rei veritas habet. Est enim tempus numerus motus, ut patet in quarto physicorum.
Sed tamen non est accipiendum de omni motu, quod possit esse sempiternus et continuus. Non enim hoc potest esse verum nisi de motu locali. Et inter motus locales, solum de motu circulari, ut probatur in octavo physicorum.
Deinde cum dicit at vero si ostendit cuiusmodi substantiam necesse est esse sempiternam; et circa hoc tria facit.
Primo, quod ad sempiternitatem motus sustinendam, necesse est ponere substantiam sempiternam semper moventem vel agentem; dicens, quod cum necesse sit, si motus est sempiternus, quod sit substantia motiva et effectiva sempiterna, ulterius oportet quod sit movens et agens in actu semper; quia si esset motiva aut effectiva, idest potens movere et efficere motum, et non agens in actu, sequeretur quod non esset motus in actu. Non enim est necessarium, si habeat potentiam movendi, quod moveat in actu: contingit enim id quod habet potentiam agendi non agere; et ita motus non erit sempiternus. Ad hoc igitur, quod motus sit sempiternus, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam moventem et agentem in actu.
Ex quo consequenter concludit, quod nihil prodest opinio Platonis ponentis substantias sempiternas, quae est insufficiens ad sustinendum sempiternitatem motus. Non enim ad hoc sustinendum prodest, si fingamus aliquas substantias separatas sempiternas, nisi in eis sit aliquod principium habens potentiam ad transmutandum, quod non videtur convenire speciebus.
Species enim nihil aliud ponebant quam universalia separata: universalia autem, inquantum huiusmodi, non movent.
Nam omne principium activum vel motivum est aliquod singulare, ut supra dictum est. Sic igitur nec species sunt sufficientes ad sempiternitatem motus servandam, nec alia substantia separata praeter species, sicut quidam posuerunt mathematica separata: quia nec etiam mathematica, inquantum huiusmodi, sunt principia motus.
Et si non sit aliqua substantia sempiterna agens, non est motus sempiternus; quia motus principium est aliqua substantia sempiterna movens et agens.
Secundo ibi, adhuc neque ostendit ulterius, quod oportet ad sempiternitatem motus, quod non solum sit aliqua substantia sempiterna movens et agens, sed etiam quod eius substantia sit actus. Dicit ergo, quod neque est sufficiens ad sempiternitatem motus, si substantia sempiterna agat, sed tamen secundum suam substantiam sit in potentia; sicut si ponamus prima principia esse ignem aut aquam secundum positionem antiquorum naturalium: non enim poterit esse motus sempiternus.
Si enim sit tale movens, in cuius substantia admiscetur potentia, contingit id non esse. Quia quod est in potentia contingit non esse. Et per consequens continget quod motus non sit, et sic motus non erit ex necessitate, et sempiternus. Relinquitur ergo, quod oportet esse aliquod primum principium motus tale cuius substantia non sit in potentia, sed sit actus tantum.
Tertio ibi, amplius igitur concludit ulterius, quod oportet huiusmodi substantiam esse immaterialem. Dicit ergo, quod amplius ex praedictis sequitur, quod huiusmodi substantias, quae sunt principia motus sempiterni, oportet esse sine materia. Nam materia est in potentia.
Oportet igitur eas esse sempiternas, si aliquid aliud est sempiternum, utpote motus et tempus. Et sic sequitur quod sint in actu.
Hoc autem ultimo concludit propter dubitationem quam consequenter inducet. Ex hoc igitur processu manifestum est quod Aristoteles hic firmiter opinatus est et credidit necessarium fore, quod motus sit sempiternus et similiter tempus.
Aliter enim non fundasset super hoc intentionem suam de inquisitione substantiarum immaterialium.
Sed tamen sciendum quod rationes ab eo inductae in octavo physicorum, ex quarum suppositione hic procedit, non sunt demonstrationes simpliciter, sed probabiles rationes. Nisi forte sint demonstrationes contra positiones antiquorum naturalium de inceptione motus, quas destruere intendit.
Et praetermissis aliis rationibus quas hic non tangit, manifestum est quod ratio quam hic posuit ad probandum sempiternitatem temporis, non est demonstrativa.
Non enim, si ponimus tempus quandoque incepisse, oportet ponere prius nisi quid imaginatum. Sicut cum dicimus quod extra caelum non est corpus, quod dicimus extra, non est nisi quid imaginatum. Sicut igitur extra caelum non oportet ponere locum, quamvis extra videatur locum significare, ita non est necessarium quod tempus sit prius quam incipiat vel postquam desinet, licet prius et posterius videantur tempus significare.
Sed quamvis rationes probantes sempiternitatem motus et temporis non sint demonstrativae et ex necessitate concludentes, tamen ea quae hic probantur de sempiternitate et immaterialitate primae substantiae, ex necessitate sequuntur. Quia si non fuerit mundus aeternus, necesse est quod fuerit productus in esse ab aliquo praeexistente. Et si hoc non sit aeternum, oportet iterum quod sit productum ab aliquo.
Et cum hoc non possit procedere in infinitum, ut supra in secundo probatum est, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam, in cuius substantia non sit potentia, et per consequens immaterialem.