LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
Colligendo ergo ea quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia destructibilis et non sempiterna, aut est composita ex contrariis, aut per modum endelechiae delata super rem aliam quae ex contrariis composita est. Hoc autem propterea est, quia omnis substantia destructibilis, aut est indigens his ex quibus componitur ad sui esse constitutionem, et sic composita est, et resolubilis in componentia : aut si forte simplex est, tamen quia non per se est, indigens est in sua fixione et permanentia re deferente ipsam, sine qua subsistere non potest. Et ideo cum separatur deferens, dissolvitur et corrumpitur id quod super illam est, quod esse non habuit sine ipsa. Substantia ergo quae neque composita est, neque delata super compositum, simplex est et non composita, sed tota et integra simul : et haec secundum substantiam non destruitur, neque diminuitur penitus, sed semper manet secundum substantiam et esse et operationem : et hanc in praecedentibus diximus non esse corpus, nec virtutem corporis, neque for- mam corporalem, neque finitam secundum aliquam corporis virtutem, sed esse indivisibilem et impartibilem, non habentem magnitudinem penitus.
De hoc autem quod quidam dicunt, intellectum unum esse in omnibus hominibus : similiter de contradictione aliorum ad illas, in praehabitis satis dictum est quantum ad praesentem intentionem pertinet.