LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter ampliativis et explanafivis utendum est.
Ad propositum vero sive ad propositi ampliationem utendum est inductione similium in particularibus, vel divisione propositi in partes : tamen induci debent cognata sive similia proposito, et in haec etiam dividi: quia tales juvant ad propositum. Quale autem quid est inductio, ex praehabitis manifestum est. Dividere autem, quod est ad ampliationem propositi, tale est per comparationem : ut quoniam disciplina una ab alia disciplina melior, aut quia est certior in demonstrando, aut quia est melior, hoc est melioris et nobilioris subjecti : et hoc etiam dicitur in primo de Anima. Aut dividendum penes finem, ut aliae quidem sunt speculativae, quarum finis est veritas. Aliae sunt activae, quarum finis est actio vel opus operatum, quod apotelesma dicitur. Aliae vero pOEtriae quae secundum fabulam ex miris compositam invitant ad bonum : nam unumquodque talium co ornat quidem orationem, et tamen non est necessarium dici ad conclusionem, ita quod sit de ingredientibus syllogismum.
Ad explanationem autem praeternecessariis propositionibus utendum est, sic. ut inducamus exempla et parabolas quae sunt similitudinarii sermones in rebus diversis similia conferentes. Exempla autem convenientia inferri debent et manifesta, ex quibus sciri et manifestari possit propositum, qualia consuevit ponere Homerus : non obscura quae propositum obscurent, qualia consuevit ponere pOEta nomine Choerilus : sic enim in talibus exemplis et parabolis planum erit quod quaeritur. Sic ergo de ampliativis et explanativis utendum est.