Cyrillus. Sicut supra erigendo nos ad spiritualem audaciam, per aves induxit, dicens: multis passeribus pluris estis vos, sic et nunc ex volatilibus firmam et indubitabilem fiduciam nobis adducit, dicens considerate corvos, quia non seminant neque metunt, scilicet ad acquirendum cibum, quibus non est cellarium, neque horreum, scilicet ad conservandum; et deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? beda. Idest, carius vos valetis: quia rationale animal, sicut homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationabilia, sicut sunt aves. Ambrosius.
Magnum autem quod fide sequamur exemplum: nam volatilibus caeli, quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem providentia divina largitur alimoniam.
Verum est igitur causam inopiae nostrae avaritiam videri: etenim illis idcirco sine labore pabuli usus exuberat, quo fructus ad escam communem datos, speciali quodam nesciunt vindicare dominatu.
Nos communia amisimus, dum propria vindicamus: nam nec proprium quicquam ubi perpetuum nihil, nec certa copia ubi incertus eventus. Chrysostomus in matthaeum. Cum autem posset dominus exemplum ab hominibus sumere qui minime terrena curaverunt, eliam dico, Moysen et ioannem, et ceteros huiusmodi, commemoravit volatilia, sequens vetus testimonium, quod ad apem transmittit et formicam, et alia huiusmodi; quibus naturales quosdam mores inseruit conditor. Theodoretus. Ideo autem omissa mentione aliorum volatilium, corvorum mentionem facit, quia pullos corvorum speciali providentia deus nutrit: nam corvi pariunt quidem, non autem nutriunt, sed negligunt pullos suos: quibus miro modo ab aere pabulum quadam aura delatum ad os pervenit, quod hiantes suscipiunt, et sic nutriuntur. Forsan etiam et talia per synecdochen dicta sunt, toto significato per partem: unde in matthaeo dominus remittit ad volatilia caeli, hic vero specialiter ad corvos, tamquam gulosiores et rapaciores. Eusebius. In corvis etiam aliquid plus significat: avibus enim colligentibus legumina promptius est alimentum, vescentibus vero carnibus, sicut corvis, difficilius est ad habendum; nec tamen huiusmodi aves defectum pabuli patiuntur propter providentiam dei diffusam ubique. Utitur autem ad idem et tertio syllogismo, dicens quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum? chrysostomus.
Nota quod animam quidem semel dedit deus, et eadem perseverat; sed corpus quotidie sumit incrementum.
Pertransiens igitur animam quasi non recipientem augmentum, de solo corpore facit mentionem, dans intelligere quod non augetur per solum alimentum, sed provisione divina, per hoc quod nullus nutrimentum accipiendo aliquid ad suam staturam adicere potest; unde concluditur si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? eusebius. Quasi dicat: si nullus sua cura corpoream ingeniatus est sibi staturam; sed neque termino temporis vitae potest aliquis vel brevissimum tempus horae excogitando adicere, cur oportet superflue de necessariis vitae cogitare? beda. Illi ergo tegendi corporis curam relinquite, cuius videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis. Augustinus de quaest. Evang.. Cum autem de augenda corporis statura loqueretur, dicit quod minimum est hoc, scilicet deo corpora operari.