Qui. Hic ponitur agilitas, quae necessaria est ad pugnandum. 1 Reg. 24, dicitur quod egressus est Saul contra David super petras abruptissimas, quae solis cervis perviae sunt; quasi dicat, tantam agilitatem mihi contulit deus, quod quasi cervus ibam per montes. Et super excelsa statuit me. In montibus declivibus vestigia hominis non figuntur: sed deus dedit ei tantam gratiam ut non laberetur in eis. Mystice legitur sic. Cervus transcendit sine laesione spinas et silvas: sic spiritualis affectus pertransit sine laesione et infectione mala, sive delectationes mundi: Gen. Pen.: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis: Is. 25: tunc saliet sicut cervus claudus. Et super excelsa statuit me, idest super caelestia statuit mentem meam defixam: Habac. 3: super excelsa mea deducet me victor. Consequenter ponitur doctrina militaris; unde ait, qui docet manus meas ad praelium. Doctrina militaris acquiritur scientia et perfectio exercitio. Primo ergo scientiam sive doctrinam quaerit, quia haec doctrina necessaria est militibus. Prov. 24: cum dispositione initur bellum. Sed iste edoctus a deo dicit quantum ad secundum, posuisti ut arcum aereum brachia mea, idest brachia quasi infatigabilia mihi ad bellandum dedisti. Vel, qui docet etc., idest contra vitia et Daemones, docet nos operari ad superandos hostes, qui caeli portas claudere conantur.
Postea mutans personam dicit, posuisti etc.. Alia littera habet, confregisti arcum aereum, idest brachium meum. Psal. 143: benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad praelium etc..
Nota, quod excellentia agilitatis et excellentia fortitudinis est in leonibus, qui ex siccitate nimia, non habent medullam in ossibus; et haec contingunt ex magna inaequalitate elementorum immixta: et ideo parum vivunt; et hoc non decet in homine propter operationes ejus: unde hujusmodi dicuntur ex speciali munere data David, ut dicitur Eccl. 47: lusit cum leonibus quasi cum agnis: et ursis similiter fecit sicut cum agnis eorum. Et similiter sibi data est a deo ex gratia doctrina pugnandi, mystice. Oportet nos in spirituali bello esse doctos.
Eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi: quas non possumus evadere nisi habeamus et doctrinam et auxilium divinum. Job 39: gloria narium ejus, idest Daemonis, terror contemnit pavorem nec cedit gladio. 1 Cor. 4: licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen qui intus est, renovatur de die in diem.