LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantia stans per seipsam simplex est.
In praehabitis ostensum est, quid sit stare substantiam per essentiam suam. Quod enim stat, non movetur aliquo modo motus : et quod stat per essentiam suam, habet propriam causam sibi standi, secundum quam relatum est ad causam primam, a qua continue esse fluit in seipsum. Et cum per essentiam stat, continue stabit et uno modo : et esse suum et essentia nullo modo distracta sunt per motum aliquem : sed esse suum fluxum est a causa prima in id quod est uno modo se habens. Quod ex hoc patet: quia si in se conciperet per rationem diffinitivam motus alicujus causam, sicut generabilia et corruptibilia concipiunt, non staret per totam essentiam suam, et secundum seipsum. Aliud enim esset in seipso per quod non staret, sed moveretur et mutaretur. Esse ergo illius stat in uno. Quod autem simul in uno stat, simplex est secundum esse. Substantia ergo stans per essentiam suam, simplex est in esse. De tali enim simplicitate hic loquimur, quae est simplicitas secundum esse, et non de illa quae est in fine simplicitatis per esse quod est. Talis enim simplicitas non convenit nisi causae primae. Simplicitas autem esse convenit omni ei quod habet esse immobile. Et hoc patet in composito secundum esse. Illud enim in facto post fieri est, in quo semper est esse post esse, quod terminatur in facto esse. Et in ipso facto esse compositio est eorum quae in fieri sibi succedebant, quamvis secundum potentiam sint in illa, et non secundum actum : et ideo talium esse non est purum, sed multis potentiis multiplex mixtum : propter quod etiam esse non vere convenit eis : esse enim est simplex actus et purus, nihil habens admixtum de non esse. Esse autem mobilium secundum substantiam et essentiam, semper cum non esse permixtum est : propter quod per suam essentiam sunt non stantia per seipsa sed inconstantia et mota. Et hoc quidem quod est stare per essentiam suam, maxime convenit causae primae. Secundario autem omnibus illis convenit substantiis, quae esse a posteriori non recipiunt, sed ab interiori stante et influente secundum unum modum, sicut causa prima se habet ad omnes res uno modo. Et inter secunda primo quidem convenit intelligentiae, secundo vero animae nobili, tertio vero caelo, quod quamvis mobile sit, non tamen secundum esse mobile est, ut in ante habitis probatum est. Generata autem et corrupta per diffinitivam rationem super essentiam et esse ad inferiora, quae cum causa motus concepta sunt, dependent : et ideo per essentiam suam esse simpliciter habere non
possunt, sed potius esse habent quod ex esse et non esse est continue. Patet ergo, quod omnis substantia stans per essentiam suam simpliciter est.