DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria teniplum.
Templum. Unde in Psalmo lxiv, 5 et 6 : Replebimur in bonis domus tuae. Et, Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate, Domus proprie hominis est templum Dei. Ideo beata Virgo dicitur domus et templum : quia fuit habitatio Dei et hominis. Hoc templum dedicatum fuit et sanctificatum in sanctificatione beatae Virginis. Unde dicitur : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus . Dicitur autem templum quasi tectum amplum : et ipsa est ampla charitate, prae- sidio, pietate. De hoc templo dicit Psalmista, Psal. lxiv, 5 et 6, ad Christum : Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
Maria templum : quia per eam preces porrigimus ad Christum. Sanctum, sicut habes titulo de sanctitate ejus. Mirabile in aequitate, id est, in incarnatione. Quod dicitur aequitas : quia justum fuit ut qui fecerat, reticeret. Item, ut qui occasionem ruinae dederat, damnum solveret. Ideo dicit Jonas, Jonae, I, 12 : Tolliteme, et mittite in mare,... scio enim ego quoniam, in persona Christi quasi loquens Patri et Spiritui sancto, propter me tempestas haec grandis venit super vos. Item, ut sicut per hominem unum mors, ita per unum hominem vita. item, ut sicut Filius medius erat in personis, sic esset medius in naturis, (Quomodo hoc templum mirabile, quaere titulo, quod Mariae debemus benedictionem.)
In hoc templo Domino offertur. Et in utero beatae Virginis obtulit Filius Patri humilitatem, qua hominis superbiam expiavit. Et ideo hoc templum dicitur mirabile in aequitate. Mira aequitas : quia imus superbe adspiravit ad summum, ideo summus se humiliavit ad intimum.
Dominus adoratur. Et a matre adoratur Filius. Unde : Adorabo ad templum sanctum tuum. Et iterum, Psal. xxviii, 2 : Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Sic ascenderunt tres magi adorantes matrem curo Filio quem tenebat in gremio , sicut creditur ea hora.
Domus exoratur. Quod fit quando dicimus ei: " Memento salutis auctor, etc. " Item, cum dicimus ei illud Jeremiae, XIV, 21 : Solii gloriae tuae recordare, etc. (Quaere supra titulo de throno et solio.) Moraliter : Matth. VI, 6 : Cum oraveris, intra in cubiculum tuum.
Domino sacrificatur. Quod maxime fuit, quando mater in Filio marlyrizabatur. Imo et quoties pro mundi salute Dominum exorabat in spiritu humilitatis et in animo contrito . Sacrificium Deo spiritus contribulatus , etc, quod repellat diaboli tentamenta. Job, II, 13, amici Job, id est, daemones qui se fingunt amicos ut decipiant, non audent tentare quos vident dolere et contristari pro peccatis. Unde ibi dicitur : Nemo loquebatur ei verbum, videbant enim dolorem ejus esse vehementem. intus et exterius crucibus insignitur.
interius per memoriam passionis, exterius per ejus imitationem. Unde dicit ei
Filius, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum, etc. Exod. xii, 22 : Fasciculum hyssopi Ungite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, ei utrumque postem. Superliminare, ratio quae linienda est hoc sanguine per memoriam passionis. Per duos postes irascibilis et concupiscibilis : irascibilis ut informetur ad imitationem passionis per paenitentiam, concupiscibilis per dilectionem.
In hoc templo reliquiae reponuntur, id est, exempla sanctorum ad imitationem. Unde Joseph, id est, Christus, praecepit fratribus suis, Genes. l, 24, ut tollerent ossa ejus, id est, fortia exempla ad imitandum : quod constat prae omnibus fecisse beatam Virginem. Vel, pretiosae reliquiae, quae fuerunt repositae in hoc templo, Filius Dei clausus in utero virginali. Vel etiam charismata omnium gratiarum. Propter hoc etiam praeceptum est, Exod.XXVIII, 9-12, ut summi sacerdotes portarent nomina duodecim filiorum Israel in rationali, quod erat supra pectus per memoriam, et in superhumerali per operis imitationem,
Aqua benedicta aspergitur. Aqua gratia. Unde, gratia plena. Vel, aqua Scriptura sapientiae salutaris quam Maria habuit super omnes. Habuit etiam aquam lacrymarum, maxime tempore Dominicae passionis, et aquam devotionis omni tempore vitae suae. Moraliter: Aqua lacrymarum quae benedicta est, quia beati qui lugent , fugatur diabolus. Quod significatum fuit, III Regum, xviii, 44, ubi Elias mandavit Achab : Iunge currum tuum, et descende, ne occupet te pluvia, scilicet lacrymarum. Et statim fugit Achab, id est, diabolus. Et nota, quod in aqua benedicta ponendum est sal, ut, discrete ploret quis et ex debita causa. Assigno, istud sicut habetur, ibi, Beatiqui lugent. Et haec salis appositio signata est IV Regum, II, 20 et 21, in facio Elisei qui salivlt aquas iericho.
Erat mensa propositionis, altare thymiamatis, et candelabrum cum septem lucernis, ut in anima sit Scripturae refectio quae per mensam. Jerem. XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
Altare thymiamatis fides, quod erat de lignis setim : quia articuli fidei incorruptibiles sicut ligna setim.
Candelabrum luminis ductile, cor scilicet, quod est quasi sol in microcosmo, ductile per obedientiam et patientiam. Septeni lucernae, septem dona illuminantia templum istud. Haec omnia superexcellenter fuerunt in templo Domini, id est, in Virgine gloriosa.
Cantatur et psallitur. Unde : In templo ejus omnes dicent gloriam , ad honorem Filii glorificando Mariam. Ipsa etiam cum sit regina et dux chori virginei, non cessat Domino canticum illud novum decantare, de quo dicitur, Apocal.XIV, 3 : Nemo poterat dicere canticum, etc. Sacerdos hujus templi Christus Dominus, Unde: Dominus in templo sancto suo , sicut sacerdos. In medio hujus templi suscepimus misericordiam Dei, id est, Filium de pura misericordia nobis datum a Patre. Unde dicimus Patri: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui , quod fuit uterus virginalis. Vel, misericordiam , id est, remissionem peccatorum nostrorum : quia ad hoc venit Filius Dei in hoc templum, ut salvum faceret populum suum a peccatis eorum, sicut dicitur, Matth. I, 21.
Templum Domini dignoscitur multiplici signo. Primum, ex eo quod habet capitium, id est, le chevet, ad Orientem. Caput cor. Qui ad Deum habet cor, ad Orientem respicit duplici oculo, intellectu et affectu, vel cogitatione et dilectione,
Qui ad Occidentem, id est, ad mundum habet cor, et hunc Orientem addorsavit, scilicet Christum, templum diaboli est. Secundum, si habet crucem fidei vel disciplinae vel ordinatae correptionis morum : alioquin domus potius diaboli quam Dei. Tertium, imago Crucifixi. Anima tua imago Dei est: sed debet affigi cruci spirituali per obedientiam. Et ipsa caro per mortificationem cruci paenitentiae. Haec est crux gemina similis cruci Christi, Post haec scribendum de templo Salomonis quomodo potest signare Mariam. Et de tabernaculo et omnibus vasis suis, de mensa, de altari, et hujusmodi.
Basilica. Dicit Isidorus, quod antiquitus regiae habitationes dicebantur basilicae a AdminBookmark quod est rex. Nunc autem ideo templum basilica nominatur, quia ibi Regi omnium saeculorum cultus et sacrificia offeruntur. Maria vero habitatio regis caelestis qui de ipsa dicit in Psalmo CXXXI, 14 : Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, etc. Ipsa enim significata est per basilicam regis Assueri, de qua legitur, Esther, v, I.
Sancta sanctorum. Sancta juxta veteres exteriora templi sunt. Sancta vero sanctorum locus templi secretior, ad quem nullius erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem sancta sanctorum : quia exteriori oraculo sanctiora, sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt: Maria vero recte dicitur sancta sanctorum, quia Sanctum in se suscepit sanctorum . Vel, corpus Virginis potest signari per sancta, anima ejus per sancta sanctorum. Super illud Lucae, I, 35, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei, dicit Augustinus : " Vere sanctum et sanctum sanctorum., " Unde et illa loca sancta sanctorum dicuntur, quae illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter
solus sanctus sanctorum dicitur.
Sacrari, id est, sacrarium quod non ponitur in versu. Et est proprie sacrarium locus templi in quo sacra reponuntur, sicut donaria dicuntur illa loca templi in quibus reponuntur quae offeruntur in templo, A serendis ergo et deportandis sacris nuncupatur sacrarium. In hoc enim sacrario, id est, beata Virgine repositi fuerunt sacri libri per scientiam utriusque Testamenti. Ibi sacra vestimenta : quia vestita fuit et ornata virtutibus universis. Unde dicitur circumamicta varietatibus . Vel, qui sanctissima et mundissima humilitate vestivit unigenitum Dei. Ibi reliquiae, scilicet beatissima membra Christi, Ibi sacra vasa ministerii divini,
Propitiatori, id est, propitiatorium dictum, , quasi propitiationis oratoriam. Propitiatio enim placatio est. Oraculum autem dicitur ab ore, eo quod inde responsa reddantur et oracula. Penetralia secreta sunt oraculorum dicta ab eo quod est penitus, hoc est, pene intus. Exod, xxxvii, 6-9 : Fecit Beseleel propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. Expone diligenter de beata Virgine. Super verba Apostoli, ad Hebr. VIII, 5, dicit Glossa, quod in tabernaculo erat super arcam propitiatorium, scilicet tabula ejusdem longitudinis et latitudinis cujus arca, et erat de auro purissimo: et dicebatur propitiatorium vel oraculum, quia An- gelus Domini ibi Moysi apparebat loquens quod propitiaturus erat Deus filiis Israel, Et super propitia torium erant illi Cherubim, id est, imagines gloriosissimae decoratae ac sese contuentes versis vultibus in propitiatorium. Per hoc autem propitiatorium signatur Maria, cui datum est a tota Trinitate ut sit nostra propitiatrix ad Filium ostensum, pro peccatis nostris ipsum pro nobis orando, et ei ventrem in quo portavit et ubera quae suxit repraesentando.
Porticus, id est, vestibulum. Secundum Isidorum porticus dicitur, quod transitus sit magis quam ibi standum, sicut porta : sed porticus semper aperta est, porta quandoque clauditur. Vestibulum dicitur ex eo quod ibi vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat aut stando. Maria figurata est per porticum templi Salomonis, III Regum, VI, 3, ubi sic legitur : Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudine juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi, Sicut enim ingredientibus templum patebat jugiter haec porticus, et per illam intrabatur in templum et primitus occurrebat : sic Mariae misericordia semper patet existentibus in hac vita, et per illam intratur in Ecclesiam militantem merito, et in triumphantem praemio :et prima omnium sanctorum occurrit ad adjutorum nostrum, et ad suscipiendum amplexum pietatis ad Filium suum per paenitentiam revertentes, sicut apparet in Theophilo,
Porta. Secundum Isidorum porta dicitur a doportando : antiqui enim volentes facere civitatem signabant aratro muros : et ubi portam volebant facere, aratrum siistollebant et portabant, et portam vocabant. Idem vero dicit quod porta est qua potest aliquid vel importari vel exportari, et est proprie porta urbis vel castri. Maria siquidem porta est Jerusalem civitatis supernae, de qua dicit Ezechiel, Ezech.xliv, 1-3 : Convertit me ad
viam portae sanctuarii exterioris, quae resniciebat ad Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus adme : Portahaec clausa erit : non aperietur, ei vir non transibit per eam,.. : eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. Ostendit Propheta in principio, quod qui ad viam portae conversus non fuerit, portam sibi non meretur ostendi :non enim dictum est Ezechieli :Porta haec, antequam ad viam portae se convertisset. Porta haec beata Virgo quae bene porta sanctuarii exterioris, id est, Ecclesiae militantis dicitur : nam sanctuarium interius sanctum est, cujus porta Pater a quo Christus exivit, et per portam sanctuarii exterioris, scilicet Mariam, intravit in mundum.
Bene etiam porta, per quam et Deus ad nos et nos accessum habemus ad Deum : nam antequam ipsa fieret porta, erat quasi murus continuus dividens inter nos et Deum : et ideo pauca aut nulla celebrabantur commercia Angelorum et hominum. Facta est autem porta, et factum est admirabile cora mercium, et deinceps terrena caelestibus sociata. Via hujus portae humilitas est, per quam Christus venit ad eam, quando rege existente in accubitu suo nardus Mariae dedit odorem suum . (Titulo de humilitate.) Per hanc etiam viam solam nobisipsis ad Virginem patet accessus.
Ejus quoque proprie haec via dicitur : quia per eam singulariter ambulavit illa, quae in humilitate nec primam similem habuit, nec sequentem habitura est. Bene autem non solum porta, sed et via respicere dicitur,.ad Orientem I quia illa sola via, id est, humilitas commendabilis est et ad Virginem ducit, quae propter Deum est. Oriens enim Christus est , ad quem illa humilitas respicit, quae propter Deum est, ipsum et exemplar habens et exspectans in praemium : illa enim humilitas quae propter Deum non est, potius ignobilitas dicit debet. Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo . Non respicit ad Orientem ambitiosa humilitas, quae ut dominetur aliis, prius servit. Unde diabolus tentans Christum de inani gloria, Matth. IV, 8, dicit illi : Mitte te deorsum. Aliqui siquidem se faciunt inferiores et mittunt se deorsum, ut de ipsa sua humilitare interius glorientur.
Sequitur: Et erit clausa. Et nota, quod haec porta ter clausa dicitur :quia Maria Virgo ante partum, et in partu, et post partum clausa fuit.
Sequitur : Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, etc. Ecce testimonium totius Trinitatis de aeterna virginitate beatae Mariae. Unus enim Dominus, una fides. In eo etiam quod dicitur : Vir non transibit per eam, perfecta commendatur carnis ejus integritas, quam non attigit vir ejus Joseph.
In hoc quod sequitur : Eritque clausa principi, ostenditur quod mens ejus nulli patuit tentationi diaboli qui dicitur princeps mundi ,s icut caro ejus virilem nescivit attactum. In hoc ergo quod dicitur : Vir non transibit per eam, carnis integritas. In hoc quod sequitur: Eritque clausa principi, perfecta mentis munditia commendatur. A qua duplici integritate proprio et singulariter virgo dicitur illibata. Vel, principi clausa dicitur, id. est, ad honorem principis, id est, Christi, cui clausa dicitur : quia ad hoc ut solus sederet in ea, sicut ibidem dicitur, omnibus aliis clausa fuit. Vel, principi, id est, ipsi Archangelo Gabrieli. Unde non. di-
citur : Ingressus in eam, sed ad eam , licet in quosdam alios boni Angeli dicuntur ingressi Unde, Ezechiel.II, 2 : Ingressus est in me spiritus. Et, Zachar. ii, 3: Angelus qui loquebatur in me. In hanc vero portam soli Domino debebatur ingressus. Vel, principi, id est, peccato, quod principatur quibusdam, contra quod Apostolus, ad Roman. VI, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.
Sequitur : Princeps ipse sedebit in ea. Princeps ipse, quasi non alius, sedebit in ea, per assumptae carnis humilitatem. Nota : Qui sedet, in parte prostratus est et in parte erectus. Sic Dei Filius in natura humana prostratus, in divina fuit erectus. Unde in Psalmo cv, 23 : Si non Moyses electus ejus stetisset in confractione. Christus enim signatus per Moysen, in passione stetit ut Deus, confractus est ut homo. Ut comedat panem coram Domino. Panis ejus facere voluntatem Patris. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, Patris scilicet mei. Quem panem vel cibum non comederet, nisi carnem assumpsisset. Non enim laborare vel pati poterat, nisi carne assumpta. Vel sic : Ut comedat panem coram Domino : quia ab instanti suae conceptionis illa beata anima Dei visione fruebatur. Unde dicit : Providebam Dominum in conspectu meo semper . Et hoc est quod dicit, coram Domino.
Sequitur : Per viam portae vestibuli. Bene ergo Maria porta orientalis : quia per eam ingressus est in mundum verus Oriens, id est, Christus, et per eam oritur in nobis gratia, et patet accessus ad verum Orientem, qui ortus est ex ea. Ipsa etiam principium ortus nostri ad vitam. Porta vero occidentalis fuit nobis Heva, quae fuit principium ortus nostri ad occa- sum et mortem. Unde dicitur, Eccli. xxv, 33 : A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
Item, Haec porta illa de qua dicitur, Ezechiel. xlvi, 1-3 : Porta atrii interioris, quae respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit. Die autem sabbati aperietur, etc. Quia Maria clausa fuit ad humanam peccandi consuetudinem, aperta vero ad introducendos nos in requiem et pacem pectoris in praesenti, et in futuro in aeternam requiem, et in illam pacem quae semper est duratura. Et paulo post dicitur de porta illa : Porta autem non claudetur usque ad vesperam : quia usque ad finem vitae nostrae semper possumus invenire misericordiam apud matrem misericordiae, et usque ad finem mundi. Unde dicit : Usque ad futurum saeculum non desinam , scilicet miseris misereri et pro peccatoribus advocare. Sequitur : Et adorabit populus terrae od ostium portae illius, in Sabbatis et in Calendis coram Domino : nam sabbatum specialis est dies ejus.
Item, Maria porta caeli. Unde, Genes. xxviii, 17: Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Ideo etiam canitur de ea : " Felix caeli porta. " Ipsa porta qua caeli rex venit in mundum. Unde canitur ei : " Tu regis alti janua. " Ipsa porta lucis : quia per eam verus sol justitiae totam illustravit et illustrat Ecclesiam et fidelem animam radiis gratiarum. Unde dicitur : " Et porta lucis fulgida. " Heva siquidem fuit porta tenebrarum : quia per eam intraverunt in mundum tenebrae culpae, paenae, et totius miseriae. Nobis etiam porta lucis est : quia per eam egredimur ab illis triplicibus tenebris, et ingredimur ad lucem quae Christus est, et ad lucem gratiae virtutum et meritorum et beatitu- dinis aeternae. Et hoc est quod Mariae dicitur in ipsa :
Ave lucis janua, Portaru.nipraecipua,
Patens regi gloriae.
Qui servavit veniens, Nec confregit exiens, Seras pudicitiae.
Unde, Quoniam confortavit seras portarum tuarum, etc. .
Item, Ipsa designatur per portaui templi, quae dicebatur speciosa : ad quam debemus sedere et mendicare, exemplo illius claudi quem sanavit ibi Petrus dicens ei : In nomine Jesu Christi Nazareni, surge, et ambula. Haec enim duo summe nobis sunt necessaria, scilicet surgere a peccato, et ambulare de virtute in virtutem passibus fidei et bonorum operum, qui claudicavimus a semitis nostris.
Item, In illa litterali Jerusalem erant antiquitus novem portae. Et quaelibet illarum figurabat Virginem, quae est porta caeli, ut dictum est, propter aliquam virtutem specialem.
Figurabat porta gregis innocentiam Virginis. Vel, porta gregis dicitur, quia innocentibus praecipue patet.
Vallis humilitatem. Vel, porta vallis, quia humiles in paradisum introducit.
Fontis quidem vel virginitatem : quia ipsa est fons signatus, vel quia fidelibus et puris maxime patet.
Sterquilinii paupertatem : quia Virgo rejecit a se quidquid in mundo videbatur pretiosum, et omnia reputavit ut stercora ut lucrifaceret Christum. Vel, quia etiam fatentes peccatores admittit, si ipsos inveniat paenitentes.
Piscium, qui tunduntur fluctibus, et ibi impugnantur, patientes persecutionem. Et quia recipit tales,
Aquarum pluraliter abundantiam gra- tiarum et donorum. Unde, Gratia plena . Vel, multitudinem lacrymarum Filio patiente.
Vetus, charitatem, quae est vetus mandatum .
Judicii, discretionem.
Equorum, praedicationem et doctrinam quam docuit Apostolos, qui fuerunt equi Domini. Unde, Habacuc, III, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, id est, in mundo, etc.
Fenestra, quae secundum Isidorum dicitur ex eo quod faeneret lucem, quae Graece dicitur AdminBookmark . Vel, ex eo quod domo intus positus foris videtur. Vel, ex eo quod domui lucem ministret. Vel, sicut alii dicunt, fenestra quasi ferens nos extra. Maria siquidem precibus suis, ineritis, et exemplis educit ab angustia et tenebris peccatorum in latitudinem et lucem virtutum, servientes sibi et suos amatores. Et sicut mediante apertione fenestrae illustratur solari jubare domus interior : sic aperiente Maria os suum ad orandum pro nobis, illustrantur conscientiae nostrae gratioso lumine Salvatoris. Unde et dicitur illuminatrix.
Ipsa enim figurata est per fenestram crystallinam secundum quod tradunt Hebraei, quam fecit Noe in arca, quae signabat Ecclesiam : quae scilicet fenestra excludebat aquam in quantum fenestra, et per hoc quod crystallina, illuminabat arcam. Et bene Maria fenestra crystallina: quia sicuti crystallus rore caelesti humectata, et soli subjecta incorrupta parit igniculum, sic rore caelesti madefacta Maria, salvo flore, peperit Christum lumen Ecclesiae. Unde eleganter dicit quidam prosaice :
Si crystallus sit humecta, Atque soli sit subjecta, Scintilla igniculum:
Nec crystallus rumpitur, . Nec in partu solvitur Pudoris signaculum.
Per hanc fenestram transitum habuit columba, quae cessationem diluvii iudicavit, et salutem attulit.
Item, Ipsa fenestra vitrea, illuminans totam Ecclesiam exemplo suae puritatis, quae notatur in .vitro. Quae etiam instar fenestrae vitrea?, sine sine integritatis laesione suscepit in concepto, et emisit in partu solem justitiae. Unde quidam ex verbis Augustini :
Ut solis radius Intrat innoxius Fenestram vitream:
Sic Dei Filius Imo subtilius Aulam virgineam.
Item,Ipsa figurata est, III Regum, VI, 4, per fenestras templi obliquas, id est, arcuales desuper, quarum exterioritas. angustior, propter tempestatum repulsionem, interioritas diffusior, propter
luminis ministrationem. Item, ipsa est fenestra, de qua canit Ecclesia : " Intrent ut astra flebiles, caeli fenestra facta es. " (Quaere causa vigesima quinta.)
Scala Jacob, de qua legitur, Genes. xxviii, 12 et 13 : Vidit Jacob in somnis scalam, stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum, Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae. Nota, quod dignitas Mariae, quae signatur per hanc scalam, non ostenditur nisi in somnis : quia oportet animam sopitam esse a curis saecularibus et occupationibus exterioribus, quae videre appetit, id est, intelligere dignitatem et altitudinem ejus. Unde, Numer.XII, 6 : Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, ut scilicet sensus exteriores ab illicitis consopiatur. Nec ostenditur ejus excellentia, nisi luctantibus contra vitia et peccata, qui designantur per Jacob. (Haec omnia habes titulo de scala religionis.)
Maria scala, cujus latera sibi apposita, virginitas et maternitas, quae non facerent scalam, nisi conjungerentur. Scallones gradus templi Salomonis, vel illi qui notantur ibi : Missus est Gabriel . Pes hujus .scalae paupertas, qua contempsit omnia carnalia et mundana. Unde describitur, Apocal.XII, 1, lunam habens sub pedibus. (Quaere initio sermone : Signum magnum apparuit, etc.) Cacumen humilitas qua attigit usque ad caelum, non solum aereum, vel sidereum, sed empyreum, scilicet usque ad sedentem in throno Dominum majestatis. Vel, pes hujus scalae virginitas carnis, quae inferius est, cacumen humilitas mentis. Pars etiam hujus scalae superior, contemplatio Mariae in Deum, pars inferior compassio et pietas ejus ad hominem. Ipsa enim velut quidam aquaeductus seu canalis haurit superius per orationem aquam vivam de fonte vivo, qui apud Deum est, quam rufendit inferius, sicut ostenditur titulo, quod ipsa dicitur aquaeductus.
Item, Mediante scala ab alto descenditur ad imuni, et ab imo conscenditur ad summum : et ipsa mediante descendit Filius Dei ad nos, illectus humilitate ipsius. Unde dicit Augustinus : " Facta est certe humilitas Mariae scala caelestis, per quam. Deus descendit ad terras : per ipsam nihilominus conscendimus in caelum, qui per Hevam cecidimus in miseriam hujus mundi. " Dicitur ergo haec scala stare super terram, et cacumen ejus tangere caelum : quia mediante Maria terrena caelestibus uniuntur, sicut scala illa quodammodo caelum terrae conjungere videbatur.
Sequitur : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, id est, propter scalam, Angeli siquidem descendebant ad ipsam visitandam, unde, Missus est ad eam Gabriel : et ascendebant sancta ejus desideria, sanctas orationes et pias lacrymas Domino nuntiantes, quod est officium Angelorum. Et hoc est quod ipsa exagitabat ab Angelis, Cantic. v, 8, dicens : Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
Aliter : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, scilicet scalam. Angeli enim viri sunt qui Angelos imitantur in illis virtutibus quae Angelis attribuuntur. (Quaere titulo de salulatione Mariae, capitulo 8.) Per hanc scalam, id est, per preces Mariae merita et exempla ascendunt contemplando, descendunt strenue operando. Et qui imitantur eam in praesenti, in morte incurrunt in amplexus Domini, qui videbatur innixus scalae, quasi tenens eis scalam per gratiam, ne a servitio vel dilectione Mariae tentatione aliqua vel impulsu corruerent.
Et hoc est quod sequitur : Et Dominum innixum scalae, ut scilicet qui finaliter ascenderet per scalam, in morte incurreret in amplexum Dominicum.
Aliter : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes, etc, quasi paratos ad manus eos trahere, qui optarent ascendere per hanc scalam, et succurrere imbecillitati eorum.
Aliter : Et Dominum innixum scalae. Hieronymus in vita Paulae : " Ascendentibus porriges manum, negligentes vero de sublimi praecipitabis. Juvat enim servientes matri suae et ipsius amatores Filios Dei. Contemptores vero ejus et parvipendentes servitium ejus permittit cadere prius in peccatum, deinde in infernum, "
Item, In hoc quod Dominus scalae innitebatur, possunt notari plura. Primum, quod.sicut ipsa in annuntiatione innixa fuit super dilectum suum per fidem, quiacredere non est nisi firmiter inniti veritati : unde, Cantic . VIII,5, dicitur innixasuper dilectum suum : sic et ipse in incarnatione innixus est ei. Unde, Proverb.
XXXI, 11 : Confidit in ea cor viri sui, (Quaere titulo de aromatibus horti conclusi). Secundum, quod Dominus continet in bono amatores matris suae.
Item, Notandum, quod qui vult ascendere per scalam, appendit se ei manibus, pedibus et genibus. Pedibus, id est, affectibus, ut ipsam diligat, ita quod ex redundantia illius dilectionis resonet in ore ejus gratiarum actio et vox laudis. Manibus, ut quamdiu vivit, ad honorem ipsius Virginis, omni instantia operetur quidquid beatae Virgini crediderit complacere. Genibus, ut ante ipsius imagines sive altaria, et cum recitatur nomem ejus, humiliter ea flectat. (Haec omnia multo melius habuisti in ibo capitulo, ubi docuimus quomodo de membris singulis sitei serviendum.)
Coclea templi. Figurata est enim per cocleam templi, per quam ascendebatur in medium coenaculum, et a medio in tertium, sicut legitur, III Regum, VI, 8, Est autem coclea secundum Isidorum alta et rotunda turris, dicta coclea quasi ciclea, eo quod in eam tamquam per circulum orbemque conscendatur, qualis est Romae centum septuaginta quinque pedum. Apud nos autem dicitur coclea rotunda turrellula, adhaerens alicui angulo magnae turris vel parietis Ecclesiae seu alicujus magnae domus : et talis coclea arcta et plena gradibus, et innitens quasi columnae erectae, cui etiam columnae innituntur per ipsam cocleam ascendentes. Haec coclea beata Virgo quasi rotunda adminus interius per appetitum coelestium, habens multos gradus diversarum virtutum : quia de virtute in virtutem continue procedebat, habens quasi columnam cui innitebatur, id est, Christum : et cui: inniti debent volentes procedere de bono in melius per exempla Mariae.
. Habens etiam quasi quoddam ciborium arcuatum.
Vas speciale Dei, de quo dicitur, Eccli. xliii, 2 : Vas admirabile, opus Excelsi, Et de quo dicit verus Eliseus, IV Regum, ii, 20: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Dicitur ergo Maria vas admirabile, et vas novum : quia novum tale inventum est, in quo scilicet reperiuntur multa mirabi.lia et multae novitates.
Maria vas admirabile propter continentiam : continebat enim suum continens : nullum enim aliud vas potuit majus se continere, sed Maria illum continuit quem totus non capit orbis, et a quo ipsa continebatur.
Continendi modum: quia cum Deus sit in omni creatura per essentiam, in solis justis per gratiam, his duobus modis in ea fuit, et novo et admirabili modo per unionem.
Contrariorum concordem contrarietatem, scilicet mortalitatis et immortalitatis, virginitatis et faecunditatis, ei quod mirum fuit rationis et fidei, quae multum sunt contrariae, Unde Maria potuit dicere post partum: Sum quod eram, id est, virgo, nec eram quod sum, id est, mater : modo dicor utrumque, id est, mater et virgo.
Conformitatem.: contentum enim in vase accipit formam vasis, non e converso, sicut videre est in aqua vel lacte congelatis in vase, vel in campana quae formam accipit moduli, E contrario modo fuit hic: quia continens mutatum fuit secundum exigentiam contenti: assimilata est enim humana natura deitati.
Operositatem, quae superabat materiam : fuerunt enim in hoc vase omnes varietates et virtutum et donorum, omnes sculpturae sanctorum desideriorum, omnes picturae sanctarum cogitationum. Ideo dicitur vas admirabile , opus Excelsi
Omnimodam sufficientiam : quia quo plus ex eo hauritur, eo plus in eo invenitur. Unde dicitur Mariae, Cantic. vii, 2 : Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis,
Recipiendi et emittendi modum ineffabilem et singularem : quia contra morem aliorum vasorum nec fractum nec apertum est in recipiendo vel emittendo :
recepit enim cum integritate ut oculus et vitrum solem, emisit cum integritate ut stella radium et flos odorem.
Pretium et utilitatem quae inenarrabilia sunt. Proverb.XXXI, 10: Procul, et de ultimis finibus pretium ejus,
Dicitur ergo Maria vas admirabile,opus Excelsi, Opus illius artificis, qui operatus est auroram et solem. Unde, Eccli.IX, 24: In manu artificum opera laudabuntur, Item, Eccli. xlii, 16, dicitur de hoc opere: Gloria Domini plenum est opus ejus, Opus excogitatum ante saecula, consummatum in fine saeculorum. Vas profundissimum per humilitatem, solidissimum per patientiam, integerrimum per virginitatem, amplissimum per charitatem, mundissimum per omnimodam puritatem, et capacissimum per desiderium. Et ideo balsamum divinae gratiae dignum et congruum continere. Vas adeo capax gratiae, et maxime per humilitatem, quae sola meretur impleri, ut sibi et toti mundo sufficeret copiose. Vas quod seipsa implevit corporata Dei sapientia, et ob vasis inaestimabilem pulchritudinem in ipso novem mensibus corporaliter habitavit. Vas admirabile, de quo in Psalmo cxvii, 23 : A Domino factum est vas istud, et est mirabile in oculis nostris. In Maria siquidem convenerunt tres admirabiles conjunctiones quasi contrariorum, quae factae sunt non secundum naturam, sed supra naturam. Quae sunt, Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. Vas admirabile, quod caelestis aurifaber sapientia sua de luto facit aurum, formavit de luto humanae naturae, non tamen luteum., sed vere aureum : de quo etiam vase manente integro ineffabiliter, formavit postea vas corporis sui: et in hoc opere sapientia Dei vic.it malitiam diaboli, qui in primis parentibus aurum
humanae naturae redegerat in lutum. Unde, Job, xli, 21, dicitur de Behemoth :. Sternet sibi aurum quasi lutum. Item, Thren.IV, 2, dicitur de primis parientibus : Filii Sion inclyti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? Vas admirabile, in quo reperire est duodecim principalia mirabilia, scilicet duodecim privilegia de quibus dictum est supra.
Item, Vas admirabile Christus homo, vel corpus Christi, opus Excelsi, id est, Dei. Trinitatis : mirabile, nam contentum majus continente. Quid enim mirabilius quam lux divinitatis in testa humanitatis ? nam mulier circumdedit virum. Vel, vas admirabile Christus homo. Vas dico plenum gratiae et veritatis. Opus Excelsi, lsa. xlv, 12: Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego.
Item, Vas admirabile beatus Paulus: quia immediate a Domino Deo sine ministerio hominis conversus : et ideo opus Excelsi: de quo vase, Act. IX, 15: Vas electionis est mihi iste.
Item, Maria vas novum de quo, IV Regum, II, 20, dixit Eliseus : Afferte mihi vas novum, ei mittite in illud sat. Maria siquidem vas novum per gratiam sine alicujus vetustate peccati, in quo vase omnia nova fecit Dominus : unde dicit, Apocal.XXI, 5: Ecce nova facio omnia. Cui vasi immissum est a tota Trinitate in incarnatione, sal, id est, Christus, qui est sapientia Patris : et sic sanatae sunt .aquae iericho, id est, populi mundani: quia aquae multae populi multi , ut non esset ultra in eis mors, neque sterilitas. Sal ergo in novo vase, sapientia Dei in utero virginali: mors enim et sterilitas antea erant in his aquis: quia omnes moriebantur in peccato Adae, et steriles erant a bona operatione. Vel, per aquas istas intellige saeculares scientias, quae sine sale verae sapientiae mortales sunt et steriles animabus.
Item, Ipsa est etiam vas unum, id est,
singulare, in quo repositum est manna , id est, dulcedo divinitatis, quae dicitur et est panis Angelorum, et hoc in Dominica incarnatione. Fuit autem hoc vas singulare quoad animam per fidem. Unde, Luc. I, 45 : Beata quae credidisti. et quoad carnem, cujus portionem quamdam assumpsit sapientia Dei:. per manna enim intelligitur Verbum Patris, quod de carne Mariae caro factum est : unde : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei . Dicit ergo Moyses Aaron, id est, Pater Spiritui sancto, cujus opere incarnatus est Filius : Sume vas unum, id est, virginalem uterum, qui fuit vas singulariter gloriosum : ei mitte ibi Man , id est, Filium. Man interpretatur quid, vel quomodo. Manna, quod est hoc, vel quomodo est istud, id est, quam profundum, quam inscrutabile, quam mirabile: et per hoc mysterium Dominicae incarnationis in Virginem, de qua possunt omnes admirari. Unde, lsa. lx, 8 : Qui audivit umquam tale ? aut quis vidit huic simile ? Vel, dulcedo mannae gaudium cordis virginei, quod habuit de suo conceptu. Unde dixit, Luc. I, 47 : Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Item, Ipsa est etiam vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso . Vas aureum regi regum conveniens : quia aurum regibus convenit. Designata per omnia vasa domus Domini, id est, Ecclesiae, quae fecit verus Salomon de auro purissimo, sicut legitur, II Paralip.IV, 18 et 19, et III Regum, VII, 47 et 48. Designata etiam per omnia vasa de quibus rex Salomon potabat, et per univer- sam suppellectilem domus saltus Libani :
quae omnia erant de auro purissimo.
Ipsa est etiam vas solidum per constantiam et omnimodam patientiam. Quod omnibus promissis Angeli a virginitatis proposito inclinari non potuit aut plicari. Quod nulla tribulatione, nullo . metu mortis potuit conquassari, sicut manifeste apparuit, quando fugientibus discipulis stetit imperterrita juxta Filii crucem,
Ipsa adhuc est vas ornatum omni lapide pretioso, id est, omnimoda virtute, ut illud Ezechielis, xxviii, 13 : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, ei multo melius attribui debeat quam lucifero ante occasum,
Sequitur: Ornatum omni lapide pretioso. Lapides pretiosi qui vas istud ornaverunt, virtutes scilicet quibus decorata est Maria , ibidem describuntur sub appellationbus reru diversarum.
Lapis primus, humilitas. . Unde quasi stella matutina, quae parva .apparet cum sit magna, in medio nebulae, id est, in . hac vita caliginosa.
Secundus, compassio peccatorum. Unde quasi luna plena, rore gratiae et misericordiae: luna. enim roriflua est et proxima terra), id est, peccatoribus terrenis pietate et compassione, in diebus suis lucet ad illuminandam noctem in qua sunt peccatores, quibus dicitur : Eratis aliquando tenebrae, id est, tenebrosi, nunc alitem lux , id est, illuminati per gratiam Mariae.
Tertius, verecundia virginalis. Unde et quasi sol, qui rubens est. Vel, in fervore solis charitas Mariae, in rubore calor faciei virgineas ad litteram, refulgens coram Domino qui decorem ejus concupivit. Vel, refulgens hominibus exemplis virtutum suarum .
Quartus, obedientia. Unde quasi arcus refulgens, arcus plicabilis est, inter nebulas gloriae.
Quintus, odor sanctae opinionis ejus et famae. Unde quasi flos rosarum in diebus vernis : flos enim rosae aromaticus est, et capitis confortativus. Titulo de rosa.
Sextus, duplex virginitas, carnis et spiritus. Unde quasi lilia in transitu aquae, id est, carnalium et mundalium voluptatum, quae cito transeunt velut aqua decurrens.
Septimus, oratio aromatica. Unde quasi thus redolens in diebus aestatis, id est, in fervore charitatis.
Octavus, charitas qua in se ardebat, et proximos illustrabat. Unde quasi ignis effulgens : ipsa enim erat rubus ardens charitate, manens incombustus ab omni carnea voluptate.
Nonus, oratio pro his qui comburuntur in camino purgatorii. Unde et thus ardens in igne.
Decimus, pietas et misericordia indeficiens et semper crescens, Unde, quasi oliva pullulans. Unde quasi oliva speciosa in campis.
Undecimus, medicinali fas, recta intentio, contemplatio coelestium. Unde et cypressus in altitudinem se tollens.
Potest etiam dici, quod ipsa erat vas crystallinum, vas sapphirinum, vas sma- ragdinum, vas eburneum, vas aureum, vas argenteum ad reponendum Dominici corporis sacramentum et omnium reliquiarum, id est, virtutum impretiabilem thesaurum, vas electrinum, scilicet de auro sapientiae et argento eloquentiae, Christus etiam electrum , propter aurum divinitatis et argentum humanitatis. Ipsa est enim vas illud ineffabile, in quo Filius Dei comedit favum suum cum melle suo, bibit vinum suum cum lacte suo . Ipsa est vas electionis, quod Deus elegit et praeelegit: imo et praeelectionis, sicut de Paulo dicitur, Act. IX, 15. Ipsa vas plenum gratiae, et hoc primo, et ve-
litatis, id est, Christi qui est via, et veritas, et vita , hoc secundo. Ipsa omne vas parvulum per humilitatem, vas craterarum et omne vas musicorum . Ipsa vas castrorum. Eccli. xliii, 9 : Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens, Hoc dicitur de luna quae est vas universale ab omnibus planetis dispositionem recipiens, qui dicuntur castra : et ideo vas castrorum. Similiter Maria quae pulchra dicitur ut luna, Vas est universale habens perfecte universaliter quidquid boni alii sancti habent particulariter. Unde et dicitur : Multae filiae congregaverunt divitias , etc.
Ipsa est vas electionis et perfectae bonitatis, quae principaliter consistit in tribus, ut scilicet vas sit de bona materia, de bono odore, et de bono sono. In sono percipitur veritas integritatis, ut patet in canipanis : in odore sapor bonitatis, ut patet in doliis : in materia effectus virtutis. Sonus nostri vasis humilitas, quando respondit : Ecce ancilla Domini. Odor
virginitas. Unde, Quoniam virum, noncognosco . Cantic. I, 11 : Dum esset rex,
usque, nardus mea, etc. Triplex odor
Mariae. Carnis per virginitatem, mentis per humilitatem et devotionem, animae
per deitatis inhabitationem. Materia aurum, id est, charitas, quae operatur
magna si est. Vel, electrum compositum ex argento candidae virginitatis et auro
splendidae et pretiosae maternitatis, quae peperit Filium qui figura est et splendor
gloriae Patris.
Item, Vas istud mundum servavit virginitas, profundum humilitas, solidum charitas, et tale vas, scilicet mundum, profundum, et solidum, necessarium erat tam subtili electuario continendo,
Crater, vas scilicet potatorium. Cantic. VII, 2: Umbiculus tuus crater tornatilis, etc. (Titulo de umbilico Mariae.) Sed ibi agitur de cratere ligneo, hic de argenteo vel aureo. Omnia enim vasa de quibus Salomon potabat, aurea erant, III Regum, x, 21, et II Paralip. IX, 20, et de auro purissimo.
Fuit ille crater integer per virginitatem. Est antem virginitas portae genitalis integritas.
Et solidus per fortitudinem et constantiam animi in bono. Eccli. l, 10 : Quasi vas auri solidum.
Tenuis per paupertatem.
Cavus, id est, concavus per humilitatem. Nola novem versus de proprietatibus Grateris.
Rotundus per omnimodam perfectionem : scyphus enim figuram habet sphaericam : quidquid autem in rotundum formatur, a Graecis AdminBookmark dicitur.
Fabre compositus, id est, subtiliter et artificiose : quia opus sapientiae Dei vel Spiritus sancti, qui est omnium artifex .
Multisque modis pretiosus : quia de pretiosa materia, scilicet auro, argento, et lapidibus pretiosis. Propter hoc dicitur vas ornatum omni lapide pretioso, id est, omnimoda virtute, ut supra. Pretiosior enim est cunctis opibus . Quia procul,et de ultimis finibus pretium ejus . Item, pretiosus in forma, pretiosus in .valore. Tob, xxviii, 13 : Nescit homo pretium ejus, etc.
Gemmis ornatus. Eccli. XXXII, 7 : Gemmula carbunculi in ornamento auri.
Adspectu deliciosus. Eccli. xlii, 16 : Gloria Domini plenum est opus ejus, In summo patulus, ad recipiendos liquores et refundendos gratiarum et donorum, hoc est, ad recipiendum et refundendum.
Et honorifice coopertus, ne scilicet in eo decidant aliquae immunditiae. Numer. XIX, 15 : Vas quod non habuerit oper- auium nec ligaturam desuper, immundum erit. Istud operculum fuit in Virgine custodia quinque sensuum, qui sunt in capite : quia numquam fatue respexit, vel delectabiliter malum audivit, vel verbum malum protulit, vel illicitum comedit, et hujusmodi.
In medio strictus, id est, in corde per paupertatem et humilitatem,
Infra clausus, nihil terrenum appetendo per desiderium.
Pede latus, id est, charitativo affectu dicens cum David : Ambulabam in latitudine , scilicet charitatis.
Clarus, Unde et faciem reddit bene deauratus. (Quaere titulo de fonte, ubi dicitur, quod reddit imaginem intuenti.)
Odoriferas, ratione specificati poculi.
Splendens, maxime si sit aureus vel bene deauratus et a sole illustratus. Maximus enim splendor Mariae ex eo quod amicta sole justitiae .
Gravis, aurea gravitate, non plombea : habuit enim vas istud justum pondus, scilicet charitatem et animi constantiam, per quam numquam levi motu dissiliebat, sed mature se semper habebat.
Sonorus, per tinnitum laudis divinae et gratiarum actionis de sibi impensis beneficiis.
Anaglifum vas, id est, sculptum superius. AdminBookmark Graece, sursum Latine, AdminBookmark , sculptura.i Recipit quemcumque liquorem, scilicet vilium devotionis, lac benignitatis, oleum misericordiae, mel divinitatis in incarnatione, aquam lacrymarum in Filii passione et hujusmodi, et propter hoc dicitur numquam indigens poculis . Et omnes liquores quos a Deo suscepit, large propinat hominibus.
Sensus delectat, scilicet visum, olfactum et gustum, adjuncta musica in convivio vini, quae delectat auditum .
Dextera portatur.
In igne formatur : nam propter ni-
miam charitatem suam qua dilexit nos
Deus, fabricatus est Deus Pater auroram et solem, id est, Mariam et Christum hominem.
Laus est et honor et gloria fabri. De laude dicitur, Eccli. IX, 24 : In manu artificum opera laudabuntur. De gloria, Eccli. xlii, 16 : Gloria Domini plenum opus ejus.
Cratera, Et est cratera calix habens duas ansas. Nomen Graecum, sed Graece declinatur hic crater, Latine liaec cratera. Comparatur autem Maria vasis craterarum et vasis musicorum suspensis a paxillo, id est, Christo. Isa. xxii, 24 : Vasis craterarum : quia suos inebriat amatores caelestis potus abundantia et devotione, quibus dicit, Cantic. v, 1 : Bibite, ei inebriamini, charissimi. Et vasis musicorum quae sanctam delectationem eisdem infundit, et erat suspensa : quia ab omni terrenitate elevata, a paxillo, id est, Christo cujus dilectio eam sursum tenebat. Unde dicebat cum Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea, etc.
Lechytus, vas scilicet olei. Ipsa est enim vas indeficientis et semper abundantis misericordiae, signatum per lechytum olei qui non est imminutus , de quo pastus est Elias, id est, Christus sugens ejus ubera, et quo pascitur in sacramento Filii et in verbis ejus et exemplis, vidua Sareptena cum tota domo sua, id est, Ecclesia cum fidelibus universis.
Pyxis, quae est vas unguentarium factum ex buxo, quam scilicet buxum Graeci pyxurn vocant. Sed modo fiunt pyxides de ebore, auro, et argento, et aere. Unde de sponso dicitur, Cantic. v, 14, secundum aliam litteram : " Venter ejus sicut pyxis eburnea super lapidem sapphyrum. " Et potest exponi de ventre Virginis, cujus virginalis puritas quae si- gnatur in ebore, purior fuit angelica puritate , quae notatur in sapphiro. Et hoc est quod dicitur super lapidem sapphyrum. In hac autem pyxide transmittit
nobis Pater illud unguentum medicinale, quo sanatus est mundus, qui prius omnimoda infirmitate laborabat, scilicet Filium suum.
Maria dicitur lenticula, quae est vas olearium factum ex aere vel argento secundum Isidorum, et dicitur a Uniendo : quia inde reges et sacerdotes timebantur. Uterus autem virginalis congrue per tale vas designatur, in quo Filium factum hominem unxit Deus Pater oleo laetitiae prae participibus suis , hoc est, aliis sanctis. Ad hoc designandum dicitur de Samuele, qui tunc optimus erat vir, I Regum, x, 1 : Tulit Samuel lenticulam olei,et effudit super caput ejus, etc.
Cyathus, vas portatorium quod alio nomine dicitur cymbia, quae est navis ex cujus similitudine fiunt quaedam vascula argentea ad deportandum incensum. Ipsa quidem potat nos vino multiplici, sicut habes sig. 12 horti conclusi Ipsa est navis quae servos suos deducit in portum voluntatis eorum. Ipsa vasculum quod orationes nostras coram Domino repraesentat, sicut infra de phiala invenies.
Syphon, vas sic dictum, quia aquas sufflando fundit, quo scilicet vase utuntur Orientales : nam ubi senserint domum ardere, currunt cum syphonibus plenis aquis, et exstinguunt incendia, Sed et cameras expressis ad superiora aquis emundant. Similiter et Maria aquas gratiarum nobis subministrando exstinguit in nobis vitiorum incendia, et per ipsam emundamur ab inquinamentis spiritus et carnis nostrae.
Alabastrum, vas unguentariam cognominatum a quodam genere marmoris.
quod dicitur alabastrum, et est lapis candidus et intercinctus variis coloribus : cavatur enim ille lapis ad vasa unguentaria facienda, quoniam unguenta servare dicitur incorrupta, et nascitur circa Thebas aegyptias et Damascum Syriae, et est caeteris marmoribus candidior, sed. probatissimus nascitur in India. De tali marmore fuisse dicitur vas illius unguenti, de quo legitur, Joan. XII, 3.
OEnoforum, vas scilicet ferens vinum. AdminBookmark enim Graece vinum : et ipsa nobis attulit gratiam quae signatur in vino. Unde et nuptiantibus vinum procuravit .
Situla quae dicitur a sitiendo. (Quaere titulo de receptaculis aquarum.)
Discus, quasi dans escas. Cujusmodi autem escas ipsa tribuat convivis suis, habes notatum sig. 12 horti conclusi. A disco autem dicuntur discumbentes.
Maria dicitur scutella : quia antiquitus habebat quodammodo formam scuti. Unde et scutella a scuto per diminutionem. Ipsa enim et pascit et defendit nos, pascit ut scutella, defendit ut scutum.
Salmum, quod est vas aptum sali, id est, sapientiae Dei recipiendae. (Quaere supra titulo de vase, ubi ipsa dicitur vas novum.
Urna.
Calix, vas in quo bibitur, quod antiquitus fiebat de ligno, et inde nomen accepit, quia Graeci omne lignum AdminBookmark decedant, sicut dicit Isidorus.
Phiala sic dicta : quia de vitro solet fieri, quod Graece AdminBookmark dicitur. Modo au- tem phialae et de vitro et de auro fiunt vel argento. Unde, Apocal. V, 8, describuntur viginti quatuor seniores habentes phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Maria ve-
ro recte phialae comparatur propter amplitudinem charitatis qua diligit nos : quia phiala inferius ampla, superius stricta propter virtutem taciturnitatis. Vitrea propter puritatem Virginitatis. Vitrum enim de cinere faeni fit : et omnis caro faenum . Transparens est propter confessionem divinae laudis. Vitrum enim colorem non celat contenti in se liquoris. Lucida et propter honestatem conversationis. Matth. v, 16: Luceat lux vestra, etc. Aurea etiam est propter plenitudinem sapientiae caelestis et caeteras auri proprietates. Odorifera etiam, quia plena od oraui entis, id est, orationibus sanctis, quibus sanctam delectat Trinitatem et totam curiam caelestem : sic odoramenta suam circumquaque diffundunt suavitatem. Quae odoramenta, id est, preces sentire desiderat Filius suus dicens ei, Cantic.II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis: Vox enim tua dulcis ad audiendum et odorandum. Haec est phiala principum impleta butyro,de qua legitur, Judicum, v, 25, in cantico Deborae : principes Apostoli et Evangelistae, quibus propinavit butyrum, doceris eos incarnationis Dominicae venerabile Sacramentum.
Et nota, quod ex tunsione Jactis procedit pinguedo butyri, quod medicinat et ungit, et ex tunsione carnis Christi quae ex lacte virgineo coagulata est, processerunt tam unctio charismatum, quam nostrorum medicina peccaminum, etc,
Mulchrum, scilicet vas in quo mulcemur lac. In ea siquidem et per ipsam mulngemus lac , consolationis et divinae dulcedinis. Filius etiam Dei ex ea inuisus est homo. Unde dicit Patri, Job, x, 10 : Nonne sicut lac mulsisti me, etc. ?
Scyphus,vas secundumlsidorum in quo manus abluimus : quia ipsa mediatrice
mala opera nostra paenitendo purgamus.
Urceus, cujus diminutivum urceolus, vasa scilicet in quibus deportatur aqua
. .1 A benedicta. In hoc enim vase transmittit nobis Pater aquam illam gratiae, quam nobis promiserat, Ezechiel.XXXVI, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini, etc. Aliter enim non poteramus habere benedictionem Dei.
Uter, vas sic dictum ab utero : quia totum est quasi in ventre, et in utero Mariae statuit Dominus aquas gratiarum quasi in utre, sicut dicit Psalmista, Psal. xxxii, 7. Et de illa plenitudine jugiter recipimus gratiam pro gratia, nisi steterit per nos.
Pelvis, sic vocata, eo quod ibi pedes laventur. Joan. xiii, 5, dicitur de Domino : Mittit aquam in pelvim, id est, implevit Mariam gratia, et coepit lavare pedes discipulorum : hoc enim officium exemplo Filii implet in nobis humilis Virgo, quae se semper ancillam exhibet, cujus est hoc officium. Unde signatur per Abigail, I Regum, xxv, 41, quae respondit nuntiis David volentis eam ducere uxorem: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei, etc,
Ampulla, quae dicitur quasi ampla bulla : similis est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt et vento inflantur. Dicuntur autem apud nos quaedam vascula argentea vel stagnea ampullae, in quibus reponitur chrisma, oleum sanctum, et oleum infirmorum. Et in beata Virgine reposuit Christus pontifex luturorum bonorum oleum infirmorum, id est, misericordiam quae significat peccatores, et sacrum chrisma, id est, spiritualem unctionem spiritualium regum, sacerdotum, et pugilum, sine qua non sanctificantur nec possunt effici vero nomine Christiani. . -
Notula : Post hoc scribendum de omnibus vasis tabernaculi et templi Salomonis, quae possent signare Mariam, et quomodo ipsa petra et funda David,