LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
Colligendo ergo quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia stans per seipsam, simplex est, et non dividitur secundum esse. Quod si aliquis veritatis adversarius dixerit, quod possibile est esse substantiam simplicem, quae tamen dividatur. Dicimus quod si hoc est possibile, sequitur quod possibile sit quod essentia partis sit sicut essentia totius. Aliter enim non esset simplex secundum esse. Si autem hoc possibile est, tunc sequitur quod pars secundum esse redit super ipsam essentiam secundum esse : hoc autem impossibile est in omni eo quod dividitur secundum esse, sicut ostensum est nuper : ergo relinquitur, quod substantia stans per seipsam, indivisibilis est.
Si autem aliquis dicat, quod substantia stans per seipsam, non est simplex, sed composita secundum esse, sequitur quod pars ejus quaedam est melior alia parte. Si ergo detur quod talis res simplex sit secundum esse, sequitur quod res melior sit ex meliore sicut ex constituente. Et ex hoc ulterius sequitur, quod totum quod est universitas partium, non est sufficiens sibi ad esse per seipsum, cum omne compositum indigeat partibus suis ex quibus componitur secundum esse : hoc ergo non est de natura simplicis,imo est de natura rei compositum.
Jam ergo constat, quod omnis substantia per essentiam suam, simplex est et non dividitur. Et quia simplex est et divisionem non recipit, sequitur quod non recipit corruptionem vel destructionem.