LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter probentur orationes per priora et posteriora, et qualiter oportet opponentem et interrogare et ordinare ea quae interrogat.
Comparando autem unam orationem alteri secundum difficultatem probandi, dicimus quod difficile est opponendo conari, et respondenti sustinere facile easdem hypotheses sive positiones in quibusdam : talia autem sunt et quae natura sunt prima, ut principia, et quae natura sunt ultima, ut conclusiones. Nam principia quidem ad sui declarationem vel manifestationem indigent diffinitione , quia syllogismo terminari non possunt, cum non habeant alia priora, sed diffinitione terminorum cognoscuntur : postrema vero per multa media distinguenti terminantur volenti continuum sumere descensum a primis usque ad ultima: et tamen sic a primis oportet opponentem descendere usque ad ultima, si ultima debeant bene terminari: quia aliter petet principium, et sic sophistice argumentabitur, et videbitur sophistice facere argumentationes : et cum hoc sit difficile, patet quod ultimorum terminatio per syllogismum dialecticum difficilius, qui non incipit a primis et veris et immediatis. Et ideo non demonstrat qui non incipit a primis principiis, et sic per omnia media copulat usque ad ultima : prima autem determinare difficile . Ergo quia respondentes non probant diffinire per hoc, quod non facile acquiescunt diffininitionibus datis, neque attendunt diffinitionibus si interrogans et opponens talia diffiniat: quia multa dici possunt contra diffinientes. Si autem principium non sit factum manifestum per diffinitiones terminorum, non erit facile argumentari : quia sicut principium scimus, in quantum terminos cognoscimus. Maxime tamen hujusmodi difficultas circa principia accidit quia ista maxime scire oportet : quia alia quae posteriora sunt, per haec quae sunt principia cognoscimus , quia per principia monstrantur . Ipsa vero principia non contingit per alia cognosci syllogistice : sed necesse est unumquodque talium cognosci per diffinitionem. Adhuc autem quamvis minus difficilia sunt quam principia, tamen vix probanda sunt et difficiliter ea quae principiis primis sunt propinqua. Et hujus causa est, quia non contingit plures ex pluribus mediis ad hoc habere rationes vel invenire : quia valde pauca habent ante se, ex quibus probantur, cum sint ad ista pauca media eorum et principiorum, ex quibus sicut ex prioribus monstrantur quae sunt post ipsa principia.
Praedicata autem quae sunt de numero diffinitionum sive diffinitiones omnes difficillimae sunt argumentabiles : et inter diffinitiones omnibus diffinitionibus illae difficilius sunt argumentabiles quaecumque talibus utuntur nominibus, quae primum quidem obscura sunt, sive simpliciter (hoc est, uno modo) dicantur, sive multipliciter, hoc est, multis modis. Adhuc autem maxime est difficile illa argu-
D mentari, de quibus non est notum utrum principaliter secundum primam novam impositionem, vel secundum translationem similitudinis aliquam factam dicantur de diffinito. Nam talia quia sunt incerta in quo sensu dicantur, non habent argumenta quibus terminentur. Quia vero ignorantur , quantum ad hoc quod
ignorantur . si propter hoc talia sunt quod secundum translationem dicuntur, non habent increpationem.
Prout autem difficile est ad probandum omnino et universaliter omnis propositio (quae difficilis est ad probandum aliquid) vel diffinitione arbitranda est indigere, vel est eorum quae multipliciter dicuntur : et propter hoc est, quod difficilis est ad probandum : vel est eorum quae secundum translationem dicuntur : vel quia non longe est a principiis : aut etiam quia non est nobis manifestum secundum quem dictorum modorum est dictum quod praestat dubitationem. Nam cum nobis efficitur manifestus modus, secundum quem dubitationem faciebat, tunc palam efficitur, quoniam aut diffinire oportebat si sit manifestum principium, aut dividere si sit manifestandum per partes, aut oporteret medias propositiones invenire per quas probaretur, quia incertum erat : nam per haec quae sunt dubia, probantur ultima.
Adhuc autem in propositionibus pluribus primis (quando non bene assignatur diffinitio) non est facile conari ad disputandum de ipsis : sicut est exemplariter videre, si quaeratur de hac propositione, utrum unum uni contrarium est, vel plura : diffinitis autem contrariis secundum modum quo debent diffiniri, ut quod contraria sunt quae sub eodem genere maxime distant, facile est videre utrum contingat plura eidem esse contraria : quia cum maxime distent, et quod per superabundantiam dicitur, non conveniat nisi uni, non convenit eidem plura esse contraria. Eodem autem modo est in aliis quae indigent diffinitione.
Videntur autem in disciplinis quaedam ob diffinitionis defectionem obscuritatem generare, sicut patet in exemplo mathematico, ut si dicatur, linea (quae juxta latus secat planum) similiter dividit superficiem et locum, hoc est, secundum divisionem lateris inferioris et superioris aequalem dividit in duo media aequalia, et planum, id est, superficiem, et etiam locum secundum spatium quod est inte: lineas : et hoc videre poteris in figura in margine sic. Diffinitione autem dicta scilicet quid sit dividi juxta latus in duc aequalia, statim manifestum est quod dicitur : eo quod eamdem ablationem sive divisionem habent loca et lineae : quio loca sive spatia lineis continentur, et secundum divisionem linearum dividuntur. Est enim diffinitio ejus rationis sive proportionis, secundum quod etiam proportio divisionis spatii sive loci quod interjacet lineis. In elementis autem sive principiis simpliciter primis , postquam diffinitiones terminorum positae sunt, facillimum est ostendere.
Ut positis quibusdam terminorum diffinitionibus, ut quid est linea, et quid circulus, quid punctum, et hujusmodi, facillime ostendimus prima theoremata, ut patet in primo Euclidis : eo quod non est multa sive per multa media ad unumquodque primorum argumentari : sed per ipsas suorum terminorum probantur diffinitiones, sicut patet per probationem primi Euclidis, quae est, quod super datam lineam triangulum aequilaterum convenit collocare : quod probatur per solam diffinitionem circuli. Si autem ista prima non probantur per tales positas principiorum diffinitiones , difficillime probabuntur : non enim tunc probabuntur nisi experimento : fortasse autem via syllogistica, et omnino impossibile est probare ea. Similiter autem his quae dicta sunt, et in his quae sunt circa orationes, hoc est, dialecticas orationes se habet: et istae ex diversis et primis et mediis et ultimis proponuntur : et oportet non latere opponentem, quoniam difficile est argumentabilis propositio, quae passa aliquid eorum trium quae dicta sunt de primis et mediis et extremis. Comparando autem difficultatem propositionis ad difficultatem conclusionis, quando disputatio erit circa axioma quod est propositio pro conclusione posita (Graece enim axioma dicitur propositio pro conclusione posita : dicunt tamen quidam, quod
axioma est propositio ad probandam alteram assumpta, quae difficilior est ad probandum quam illa ad cujus probationem assumitur : ponitur enim hic pro propositione affirmante syllogismum) cum ista difficilior sit ad probandum, quam principalis positio sive conclusio, major labor erit disputare ad illam, quam ad principalem positionemsive conclusionem : et quia ipsa est Immediata, ad ipsam non est via argumentationis.
Dubitabit ergo aliquis, Utrum in dialectica disputatione ponenda (hoc est, supponenda) sint talia axiomata et concedenda a respondente, an sit exigenda probatio ipsorum ab opponente, eo quod dialectica inquisitiva est, et ad methodorum principia viam babel, et est ratio ad utramque partem illius dubitationis. Nam si alius dicat, quod respondens non ponat sive supponat ista, et praecipiat ad boc disputare ut probentur : tunc videtur inconveniens : quia tunc praecipiet majus (boc est, majoris laboris) negotium, quam sit quod a principio positum est : et boc vocatur apud Pbilosopbos difficilioris assumptio . Si vero alius dicat, quod ea respondens ponat et supponat tanquam per se nota, tunc sequi- tur quod credet aliqua probata ex illis, tanquam ex minus credibilibus, in quantum minus probata sunt : cum tamen via dialectica sit ad ista, sicut ad metbodorum principia. Ergo ex bis ad utramque partem disputatis, patet quod si oportet non facere difficilius problema, tunc ponendum est a respondente axioma. Si autem oportet semper per notiora et probata syllogizare, tunc non est ponendum axioma : aut ergo ad utrumque occurrit inconveniens.
Aut dicimus solventes ad boc, quod diversis disputationibus et ponendum et non est axioma : discenti enim (boc est, disciplinaliter disputantD non est quidem ponendum, nisi notius et verius sit per se et secundum naturam, sed dialectico exercenti (boc est, exercitative disputantD ponendum, quamvis non sit per se notius, dummodo verum videatur, et non habeat in superficie instantiam. Propter quod manifestum est , quod non aequaliter et discenti sive disciplinaliter disputanti dignum est hujusmodi propositiones ponere. Epilogaliter ergo dicendo, pene sufficienter dictum est , quomodo oportet opponentem et interrogare et ordinare ea quae interrogat.