In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et stetit, " scilicet, quasi paratus immolare. In quo notatur obedientiae promptitudo. Ad Philip.II,8 : Factus obediens, etc.
" Ante altare, " id est, ante crucem mysterium incarnationis implere desiderans. Luc. XXII, 15 : Desiderio desideravi, etc. Vel, secundum Glossam, exponitur de Christo qui dicitur altare. Et tunc sic : " Et stetit ante altare, " id est, Christus fuit in deitate verus Deus priusquam esset altare, id est, humanae naturae unitus. Vel, fides dicitur altare, quia nulla operatio placet Deo, nisi fiat in fide Ecclesiae. Psal. l, 21 : Tunc imponent super altare tuum vitulos. Ad Hebr. XII,
6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Item, altare cor justi. Psal. xlii, 4 : Introibo ad altare Dei: quod dicitur altare, quia in eo carnales motus debent comburi, et hoc timore divini judicii. Exod. XXVII, 1 : Facies et altare, scilicet holocaustorum. Item, quia in eo desideria sancta igne charitatis debent accendi. Exod. xxx, 1 : Facies quoque altare ad adolendum thymiama. Item, altare dicitur Ecclesia ante quam Christus stat, eam protegendo, III Regum, VI, 22 : Altare oraculi texit auro, scilicet mundissimo. Genes. xv, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
" Habens thuribulum aureum, etc."
Nota : Thuribulum est clausum inferius, et apertum superius, et signat corpus Christi quod non fuit formatum humano, id est, inferiori opere, sed superiori, id est, opere Spiritus sancti. Luc. I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Item, habet plura foramina, et Christus vulnera. Cantic. ii, 4 : Veni in foraminibus petrae. Item, thus crematur ut Domino offeratur, sic orationes sanctorum Ecclesiae per Christum Deo Patri diriguntur. Unde orationes terminantur sic : " Per Dominum nostrum, etc. " Unde Bernardus : " Factus est thuribulum ex quo Deus suavitatem odoris accepit, et propitius factus est mundo. "
" Aureum, " propter innocentiae fulgorem, et puritatem. Hoc est quod dicitur, III Regum, VII, 50, quod Salomon fecit thuribulum de auro purissimo. Nota : Aurum purum fuit corpus hominis ante lapsum, quia peccatum non habuit. Aurum purius fuit corpus Virginis, quod numquam commisit peccatum. Aurum purissimum fuit in Christo : quia nec peccavit, nec peccare voluit, nec potuit committere aliquod peccatura. Proverb. xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento, id est, de Beata Virgine contaminationem originalis : et egredietur vas purissimum. id est, corpus Christi. Item, aurum, quia ex sola charitate est passus, et crucifixus. Jerem. XXXI, 3 : In charitate perpetui dilexi te, etc.
" In manu sua , " scilicet, paratus ipsum immolare Patri pro nobis. Psal, cxviii, 109 : Anima mea in manibus meis semper. Item, " In manu sua, " quia in potestate sua fuit ipsum offerre. Joan. x, 18 : Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, etc. lsa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse coluit. Item, " In manu sua, " quia corpus ejus non habuit rebellionem ad spiritum, nec e converso.
Alia littera, sicut dicit Beda, habet: " Super altare, " ubi nos habemus " ante altare : " quod dicitur quia super altare crucis thuribulum suum aureum, id est, corpus immaculatum Patri pro nobis obtulit.
Secundum Haymonem, per thuribulum aureum intelligitur Ecclesia, quae incensa igne divini amoris mundas orationes ad Deum dirigit : clausa est inferius ad terrena, sed aperta superius ad aeterna. Et dicitur aureum propter fulgorem sapientiae, pretiositatem charitatis et obedientiae, quibus vestita est Ecclesia. Secundum Glossam, thuribulum aureum dicuntur Apostoli qui sunt vas plenum Spiritus sancti, etc.
" Et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum Dei. "
Hic dicit quod orationes Sanctorum quae multae sunt, sunt ei commissae.