LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quid est opus proprium hene respondentis.
De instructione autem respondentis et de responsione sive de modo responsionis tractaturis nobis, primo quidem hoc determinandum est, quod ad omnia alia sicut principium praemittendum : eo quod ex proprio opere respondentis proprius modus respondendi ad singula determinetur et inveniatur. Primo ergo determinetur quid est opus proprium hene respondentis, sicut et opus proprium determinatum est in ante habitis opponentis sive interrogantis.
Est autem opus proprium interrogantis et optimum in dialecticis, prout dialectica est ad obviationem, sic inducere orationem interrogativam, ut faciat respondentem concedere improbabilissima, et aliter non esset obviativa ad improbabiliora quam illa quae propter positionem improbabilem sunt necessaria, hoc est, quam ea quae ex probabili pene sequuntur : quia sicut opponentis est obviare respondenti, ita respondentis est obviare opponenti: verum respondenti quidem est e contrario obviandum, quod semper ita respondeat, quod non videatur propter eum (hoc est, propter suam responsionem) accidere impossibile, aut aliud accidere impossibile sive improbabile : sed si quid talium accidit, videatur accidere propter positionem improbabilem quam sustinet: utroque enim istorum modorum peccare posset respondens. Si autem non sustinet positionem aut si concedat improbabilia secundum rem : quia diversum est peccatum. Aut etiam si ponat primum in ipsa positione quod non oportet : et aliud peccatum si ponat quod oportet, et non servet illud secundum illum modum servandi quem debet vel potest. Modus autem iste est, ut consequentia ad positionem concedat, et repugnantia neget: quod ex hoc oritur scientia falsae positionis. Sic igitur patet in communi quid est opus bene respondentis : hoc autem diversum est in diversis disputationibus ejus, et artificialiter nihil determinatum est adhuc de modis bene respondentis secundum suum proprium opus : oportet autem determinare hoc per disputationis diversitatem, et positionis distinctionem.
Quoniam igitur infinita sunt quae observanda sunt respondenti, his (hoc .est, ad hoc disputantes vel opponentes) qui propter gymnasium (hoc est, luctam et certamen) ad obviationem disputationem faciunt, et similiter intimatum est quid respondenti observandum est ad eos qui faciunt rationes sive ratiocinationes et disputationes propter experimentum accipiendum de veritate problematis assignati vel conclusionis, sicut facit dialecticus inquisitivuS, oportet de isto facere mentionem. Non enim eaedem considerationes observandae in disputando, docentibus sive doctrinaliter disputantibus, et discentibus (hoc est in quisitivis) ad experimentum veritatis conclusionis, et colluctantibus, hoc est, ad obviationem
disputantibus vel sophistice : quia dialecticus obvians aliquando induit formam et habitum sophistici, praecipue in cautelis : quamvis hoc non faciat ad finem deceptionis per locum sophisticum qui est fallacia. Neque est eadem consideratio in respondendo his qui ad exercitium disputant, exercentes se invicem perspectionis causa, hoc est, ut perpicaciores fiant. In omnibus enim his diversas considerationes oportet habere respondentes observando suum proprium opus, quod est nihil videri pati propter opponentem : et si patiatur aliquid, hoc est propter positionem : quia secundum modum positioni proprium habet defendere, hoc est, ut concedat hoc quod est ex positione sequens, nihil positioni repugnans, sicut parum ante dictum est. Ars enim artifici tradita virtutem confert ad opus proprium. Quod autem considerationes diversae observandae sunt, ad diversimode disputantes, patet ex hoc quod discenti (hoc est, inquisitive disputantD semper ponenda et concedenda sunt a respondente ea quae videntur esse vera : quia aliter non adjuvatur ad suum opus et ad suum finem a socio sive disputante. Nullus enim discentium conatur aliquod falsum dicere vel persuadere finaliter, ut stet in isto : et si concludat falsum ad impossibile syllogismo, ab illo redit statim ad oppositum verum, et stat in illo : et sic respondens etiam concedens ea quae videntur esse vera, nihil patitur propter opponentem, sed quod patitur, est propter positionem.
Aliae autem considerationes habendae sunt respondendo colluctative disputanti ad obviationem: oportet enim aliud facere videri contra respondentem eum qui colluctative disputat, qui non tantum intendit ad positionem disputare, sed plus intendit disputare obviando respondenti : respondentem enim ad illum oportet se habere ad eum, ut nihil ab eo pati videatur : et ideo ad eum indiget cautelis et considerationibus cautelarum.In conventionibus autem dialecticis, quando opponens convenit respondentem,in his quidem qui non colluctati onis causa, sed causa experimenti (hoc est, expediendae per syllogizationem et ratiocinationem veritatis) et causa perspectionis, id est, ut perspicaces fiant, faciunt disputationes, nondum ab aliquo artifice enodatum est quid considerando oporteat conjecturari respondentem, et qualia oporteat eum non dare sive negare ad positionem observandam, quam secundum proprium modum et opus oportet observare respondentem, ut dictum est. Et quia de hoc nihil habuimus traditum ab aliis, quod conveniens sit, oportet quod nos ipsi tentemus aliquid de hoc artem tradendo dicere.