Theophylactus. Hic nobis dominus maius aliquid et terribilius ostendit; non enim solum dispensator infidelis accepta privabitur gratia, ut nihil eum iuvet ad vitandum supplicia; sed magis fiet ei damnationis causa dignitatis immensitas; unde dicitur ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem eius, plagis vapulabit multis. Chrysostomus in matthaeum.
Non enim similiter in omnibus omnia iudicantur, sed maior cognitio fit maioris poenae materia: unde sacerdos eadem peccans cum populo, multo graviora patietur. Cyrillus. Homo enim perspicax, qui turpioribus suam voluntatem inclinavit, inexcusabile peccatum commisit, quasi propter malitiam recedens a domini voluntate; sed homo rusticanus rationabilius implorabit veniam vindicantis; unde subditur qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis.
Theophylactus. Hic obiciunt aliqui: merito punitur qui sciens voluntatem domini, non prosequitur; sed cur punitur ignorans? quia cum ipse scire potuisset, noluit; sed pigritans ipse fuit ignorantiae suae causa.
Basilius. Sed dices: si hic quidem multa sustinet verbera, hic autem pauca, qualiter dicunt quidam, quod non imponit finem suppliciis? sed sciendum est, quod hoc quod hic dicitur non numerum poenarum, sed differentiam indicat: potest enim aliquis esse dignus inextinguibili flamma, vel remissiori, vel intensiori; et indeficienti verme, vel mitius torquente, vel fortius.
Theophylactus. Ostenditur autem consequenter quare doctoribus et scientibus intensior poena debeatur, cum dicitur omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Datur quidem doctoribus gratia faciendi miracula; sed commendatur eis sermonis et doctrinae gratia. Sed in dato quidem non dicit aliquid plus petendum, sed in commendato sive deposito: nam gratia verbi incremento eget, et a doctore requiritur amplius: non enim decet eum torpere, sed augere verbi talentum. Beda. Vel aliter.
Multum saepe datur etiam quibusdam privatis, quibus etiam cognitio dominicae voluntatis et exequendi quae cognoscunt facultas impenditur; multum autem commendatur illi cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur.
Maiori ergo gratia donatos, si deliquerint, maior vindicta sequetur; mitissima autem omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originaliter traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in ceteris qui addiderunt tanto quilibet ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem.