Chrysostomus in Matth..
Post praemissa, eis dominus multum timorem incutit, ostendens quod ultimam dabunt vindictam qui talia deliquerunt: unde dicit dico enim vobis, quod omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Hieronymus. Et est sensus: si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo eius qui loquitur, et in die iudicii reddet unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos, qui opera sancti spiritus calumniamini, et dicitis me in beelzebub eicere Daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae? chrysostomus in Matth.. Non autem dixit: quod locuti estis vos, simul quidem omne hominum erudiens genus; simul autem minus onerosum faciens suum sermonem. Otiosum autem verbum est quod mendax est, quod calumniam habet. Quidam autem dicunt quoniam et vanum quale est quod risum movet inordinatum, vel turpe, vel inverecundum. Gregorius in evang..
Vel otiosum verbum est quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret: quod scilicet sine utilitate et loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Ceterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus. Remigius. Ex superioribus autem verbis adhuc sequens dependet sententia, cum dicitur ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Non est autem dubium quia unusquisque de verbis suis malis quae loquitur condemnabitur; verumtamen ex bonis verbis non iustificatur quis, nisi ex intimo corde et devota intentione ea proferat. Chrysostomus in Matth.. Vide autem quia non est onerosum hoc iudicium. Non ex quibus alius dixit de te, sed ex quibus ipse locutus es, sententiam iudex feret.
Non igitur accusatos timere oportet, sed accusantes: non enim illi coguntur accusare se pro his malis quae audierunt, sed hi pro his quae male dixerunt.