Postquam philosophus determinavit de substantia immateriali quantum ad eius perfectionem et quantum ad eius unitatem, nunc determinat quasdam dubitationes pertinentes ad actionem eius. Ostensum est enim supra, quod prima immaterialis substantia movet sicut intelligibile, et sicut bonum desiderabile.
Et ideo dividitur haec pars in duas. In prima determinat quaedam dubia circa primam immaterialem substantiam, quantum ad hoc quod est bonum intelligibile et intellectus.
In secunda quantum ad hoc quod est bonum appetibile, ibi, perscrutandum est autem qualiter habet etc..
Circa primum duo facit. Primo assignat rationem dubitationis circa intellectum primae substantiae. Secundo dubitationem movet et determinat, ibi, nam si non intelligat.
Dicit ergo primo, quod ea quae pertinent ad intellectum primae substantiae immaterialis, habent quasdam dubitationes, et videntur oriri ex hoc. Ostenderat enim philosophus quod intellectus intelligens et appetens primum movens, quod movet sicut intelligibile et desiderabile, habet aliquid se dignius, scilicet illud quod intelligitur ab eo, et desideratur. Ostenderat etiam quod ipsum primum intelligibile, est etiam intellectus. Unde posset videri quod pari ratione, haberet aliquid dignius et superius, et quod non esset supremum et optimum: quod est contra ea quae apparent de primo principio. Et ideo dicit hic, quod videtur omnibus apparens, quod principium sit dignissimum. Sed difficultates quaedam emergunt, si quis velit assignare quomodo se habeat ita quod sit dignissimum, idest optimum et perfectissimum.
Deinde cum dicit nam si manifestat huiusmodi difficultates.
Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationes.
Secundo praemittit quaedam, quae sunt praenecessaria ad determinationem omnium quaestionum motarum, ibi, palam ergo quod divinissimum etc.. Tertio solvit dubitationes, ibi, primum quidem.
Circa primum duo facit. Primo movet quaestiones principaliter intentas. Secundo movet quamdam quaestionem incidentem, cuius solutio necessaria est ad praemissas quaestiones, ibi, ergo utrum differt.
Movet autem primo duas quaestiones.
Prima est, quomodo intellectus primi moventis se habeat ad suum intelligere.
Secunda, quomodo se habeat ad suum intelligibile, ibi, amplius autem sive intellectus.
Sciendum est ergo, quod intellectus ad suum intelligere potest se habere tripliciter.
Uno modo quod non conveniat ei intelligere in actu, sed in potentia tantum, vel in habitu. Alio modo quod conveniat ei in actu. Alio modo quod sit ipsum suum intelligere, sive sua intelligentia, quod idem est.
Dicit ergo, quod si intellectus primi moventis non intelligat in actu, sed solum in potentia, vel in habitu, non erit aliquid nobile: bonum enim et nobilitas intellectus est in hoc quod actu intelligit; intellectus autem intelligens tantum in potentia vel in habitu, se habet sicut dormiens: nam dormiens habet quidem potentias operum vitae, sed opera vitae non operatur: unde somnus dicitur esse dimidium vitae, et secundum somnum non differt felix ab infelice, virtuosus a vitioso.
Si autem intellectus primi intellectus intelligat quidem actu, sed principale eius bonum, quod est operatio eius, sit aliquid aliud ab ipso, quia eius intelligentia, idest operatio intellectualis ipsius non est hoc quod sua substantia, comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, et perfectibile ad perfectionem. Et sic sequitur quod primum intelligens non sit optima substantia: honorabilitas enim et nobilitas inest ei per suum intelligere: nihil autem quod est nobile secundum aliud, est nobilissimum.
Sic igitur videtur sequi quod substantia primi intelligentis non sit optima, sive intelligat in potentia tantum, sive in actu; nisi ponatur cum hoc quod sua substantia sit suum intelligere, ut post determinabit.
Deinde cum dicit amplius autem antequam solvat positam quaestionem, movet aliam de intelligibili. Unde dicit, quod sive substantia primi moventis sit intellectus, quasi quaedam potentia intellectiva, sive sit intelligentia, idest actus intellectus, idest intelligere, quod prima quaestio quaerebat, quaerendum restat quid intelligit? aut enim intelligit seipsum, aut aliquid aliud. Si intelligit aliquid aliud, aut intelligit semper idem, aut oportet quod intelligat aliud et aliud; quandoque, scilicet, hoc, quandoque illud.
Deinde cum dicit ergo utrum antequam solvat praemissas quaestiones, interponit quamdam quaestionem, cuius solutio valet ad determinationem praemissarum.
Et est quaestio utrum ad nobilitatem vel perfectionem intellectus aliquid differat, vel nihil, quod intelligatur aliquid bonum et nobile, aut quodcumque contingit.
Et quod differat, quodam signo ostendit: quia inconveniens videretur et absurdum, quod aliquis meditetur, et operationem sui intellectus occupet circa quaedam vilia. Quod non esset, si non pertineret ad nobilitatem intellectus nobilitas intelligibilis, sed indifferens esset intelligere nobilia et vilia. Hoc enim omnino est impossibile.
Manifestum est enim, quod operationes secundum propria obiecta specificantur.
Unde oportet, quod quanto nobilius est obiectum, tanto nobilior sit operatio.
Deinde cum dicit palam ergo praemittit quaedam necessaria ad solutionem principalium quaestionum. Et primo ponit duo: quorum primum concludit ex solutione interpositae quaestionis. Si enim differt ad nobilitatem intellectus intelligere bonum, aut quodcumque contingens, ut dictum est; manifestum est, quod cum primus intellectus sit nobilissimus, quod intelligit aliquid divinissimum et honoratissimum.
Secundum, quod determinata est solutio ultimae partis secundae quaestionis principalis. Quaerebatur enim utrum intellectus primi mutaretur de uno in aliud.
Et patet quod non mutatur de uno intellecto in aliud; quia cum intelligat divinissimum, si mutaretur in aliud intelligibile, esset eius mutatio in aliquid indignius, quod non competit alicui, nisi tendenti in defectionem et corruptionem. Iterum hoc ipsum quod est transire de uno intellecto in aliud, est quidam motus: unde non potest competere primo moventi, cum sit omnino immobile.
Deinde cum dicit primum quidem solvit prius positas quaestiones.
Et primo ponit veritatem primae. Secundo veritatem secundae, ibi, deinde palam etc..
Veritatem autem primae quaestionis manifestat dicens, quod si substantia primi non est intelligentia, idest ipsum suum intelligere, sed est potentia quaedam intellectiva, rationabile est, idest probabiliter videtur sequi, quod continuatio intelligentiae, idest operationis intellectualis, sit ei laboriosa. Quod enim est in potentia ad aliquid, se habet ad hoc et ad eius oppositum; quia quod potest esse, potest non esse; unde si substantia primi comparatur ad intelligere sicut potentia ad actum, quantum est de ratione suae substantiae, poterit intelligere et non intelligere: non ergo inerit ei ex sua substantia quod continue intelligat.
Ut autem non se habeat aliquando sicut dormiens, necesse est quod continuationem intelligentiae adipiscatur ex aliquo alio. Quod autem aliquis adipiscitur, et non habet hoc ex sui natura, probabile est quod sit ei cum labore, eo quod sic invenitur in nobis: nam in continue operando laboramus. Non autem est necessarium; quia quod aliquid acquirit ab alio non est laboriosum, nisi vel ipsum, vel aliquid aliud continuans ipsum, sit contra naturam. Unde licet continuitas motus caeli dependeat ab extrinseco, non tamen caelum movetur cum labore.
Fuit igitur Aristoteles hic contentus inducere ad inconveniens quod probabiliter sequitur; quia inconveniens quod ex necessitate sequitur est manifestum, scilicet quod bonum et perfectio primi moventis dependeat ab aliquo superiori; non enim esset primum et optimum.
Deinde cum dicit deinde palam solvit secundam quaestionem.
Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem secundae quaestionis. Secundo obiicit in contrarium, ibi, et est intelligentia, etc.. Tertio solvit, ibi, aut in quibusdam.
Dicit ergo primo, quod postquam ostensum est, quod substantia primi non est potentia intellectiva, sed est ipsa intelligentia, ex hoc palam est, quod si primum non intelligit seipsum, sed aliquid aliud, sequitur quod aliquid aliud erit dignius quam primum, idest intellectum ab ipso.
Quod sic probat. Ipsum intelligere in actu, quod est intelligentia, convenit alicui etiam intelligenti quodcumque indignissimum. Unde patet quod intelligere aliquod in actu, est fugiendum; quia dignius est quod quaedam non videantur in actu, quam quod videantur. Non autem hoc esset, si intelligentia esset optimum; quia tunc nullum intelligere esset vitandum.
Cum ergo aliquod intelligere sit vitandum propter indignitatem intelligibilis, relinquitur quod nobilitas eius, quod est intelligere, dependeat ex nobilitate intelligibilis. Dignius est igitur ipsum intellectum quam ipsum intelligere.
Cum igitur ostensum sit quod primum sit suum intelligere, sequitur, si intelligat aliud a se, quod illud aliud erit eo nobilius. Cum igitur ipsum sit nobilissimum et potentissimum, necesse est quod intelligat seipsum, et quod in eo sit idem intellectus et intellectum.
Considerandum est autem quod philosophus intendit ostendere, quod deus non intelligit aliud, sed seipsum, inquantum intellectum est perfectio intelligentis, et eius, quod est intelligere. Manifestum est autem quod nihil aliud sic potest intelligi a deo, quod sit perfectio intellectus eius. Nec tamen sequitur quod omnia alia a se sint ei ignota; nam intelligendo se, intelligit omnia alia.
Quod sic patet. Cum enim ipse sit ipsum suum intelligere, ipsum autem est dignissimum et potentissimum, necesse est quod suum intelligere sit perfectissimum: perfectissime ergo intelligit seipsum.
Quanto autem aliquod principium perfectius intelligitur, tanto magis intelligitur in eo effectus eius: nam principiata continentur in virtute principii. Cum igitur a primo principio, quod est deus, dependeat caelum et tota natura, ut dictum est, patet, quod deus cognoscendo seipsum, omnia cognoscit.
Nec vilitas alicuius rei intellectae derogat dignitati. Non enim intelligere actu aliquod indignissimum est fugiendum, nisi inquantum intellectus in eo sistit, et dum illud actu intelligit, retrahitur a dignioribus intelligendis. Si enim intelligendo aliquod dignissimum etiam vilia intelligantur, vilitas intellectorum intelligentiae nobilitatem non tollit.
Deinde cum dicit et est intelligentia obiicit contra veritatem determinatam dupliciter.
Primo quidem sic. Primum intelligit seipsum, ut ostensum est, et iterum supra ostensum est, quod primum est sua intelligentia: ergo intelligentia primi non est aliud quam intelligentia intelligentiae.
Sed hoc est contra id quod videtur; quia actus sensus, et scientia, et opinio, et meditatio semper videntur esse alterius. Et si aliquando sint suiipsius, sicut cum aliquis sentit se sentire, vel scit se scire, vel opinatur se opinari, vel meditatur se meditari, hoc est quidem praeter opus vel praeter actum principalem: nam hic videtur principalis actio, ut aliquis intelligat intelligibile. Quod autem aliquis intelligat se intelligere intelligibile, hoc videtur esse praeter principalem actum, quasi accessorium quoddam. Unde si intelligere primi non sit nisi intelligentia intelligentiae, videtur sequi quod suum intelligere non sit principalissimum.
Deinde cum dicit amplius si aliud secundo obiicit alio modo. Manifestum est, quod aliud est intelligere et intelligi.
Et si contingat quod idem subiecto sit intellectus, et ipsum intellectum, non tamen sunt idem ratione. Si ergo primum est suum intelligere, et est ipsum quod intelligitur, quod est optimum, videbitur dubium remanere secundum quid insit ei hoc quod est bene esse eius; utrum scilicet secundum hoc quod est intelligentia, vel secundum quod est intellectum.
Deinde cum dicit an in quibusdam solvit positas obiectiones, dicens, quod in quibusdam res scita idem est quod scientia. Et hoc manifestat dividendo scientiam: nam scientia alia est factiva, et alia speculativa. In factivis autem scientiis, res scita sine materia accepta, est ipsa scientia.
Sicut patet, quod domus sine materia, prout est in mente aedificatoris, est ipsa ars aedificativa; et similiter sanitas in mente medici est ars medicativa. Et sic patet, quod ars factiva nihil aliud est quam substantia rei factae, et quod quid erat esse eius. Omnis enim artifex procedit in opus ex eo quod considerat quid est quod operari intendit.
In speculativis vero scientiis manifestum est, quod ipsa ratio definitiva rei est res scita, et est ipsa scientia sive intelligentia. Per hoc enim est sciens intellectus, per quod habet rationem rei. Cum igitur intellectus in actu et intellectum non sit alterum, in his quaecumque materiam non habent, manifestum est quod in substantia prima, quae maxime remota est a materia, maxime idem est intelligere et intellectum. Et sic una est intelligentia intellecti tantum, et non est aliud intelligentia intellecti, et aliud intelligentia intelligentiae.
Deinde cum dicit adhuc autem movet tertiam dubitationem praeter duas prius determinatas. Cum enim ostensum sit, quod primum intelligit seipsum aliquid autem intelligitur dupliciter: uno modo per modum simplicis intellectus, sicut intelligimus quod quid est; alio modo per modum compositi, sicut intelligimus enunciationem: restat igitur quaerendum, utrum primum intelligat seipsum, per modum intellectus simplicis aut compositi. Et hoc est quod dicit, quod restat dubitatio si quod intelligitur a deo est compositum.
Ostendit autem quod non sit compositum, cum dicit, transmutabitur enim: et hoc tripliciter. Primo quidem sic. In omni intellecto composito sunt plures partes, quae seorsum intelligi possunt.
Licet enim hoc intellectum compositum, quod est,- homo currit,- prout est unum intellectum compositum, simul intelligatur, tamen partes eius seorsum intelligi possunt. Potest enim intelligi hoc quod est - homo - per se, et hoc quod est - currit. Sic igitur quicumque intelligit aliquod intellectum compositum, potest transmutari intelligendo de una parte in aliam. Si igitur intellectum primum sit compositum, sequitur quod potest transmutari intelligendo de parte in partem.
Cuius contrarium supra ostensum est.
Deinde cum dicit aut indivisibile secundam rationem ponit, quae talis est.
Omne quod non habet materiam, est simplex et indivisibile: sed intellectum primum est immateriale: ergo est simplex et indivisibile.
Ponit autem exemplum de humano intellectu. Quod quidem exemplum potest dupliciter intelligi. Uno modo secundum similitudinem, ut intelligatur quod humanus intellectus sit secundum suam essentiam indivisibilis, quia est forma omnino immaterialis.
Alio modo, et melius, potest intelligi secundum dissimilitudinem, ut sit sensus quod humanus intellectus intelligit compositum, quia accipit sua intelligibilia a rebus materialibus, quod non est de intellectu primi.
Deinde cum dicit aut quod tertiam rationem ponit, quae talis est.
Intellectus qui est intelligibilium compositorum, habet suam perfectionem non semper, sed in aliquo tempore. Quod sic patet, quia non habet suum bonum in hac parte vel in illa: sed illud quod est optimum eius, est quoddam aliud, quod est in quodam toto. Unde etiam verum (quod est bonum intellectus) non est in incomplexis, sed in complexo. Simplicia autem priora sunt generatione et tempore quam composita: unde illud quod non habet suum bonum in partibus, quae seorsum accipi possunt, sed in toto, quod ex eis constituitur, habet suum bonum per aliquod tempus, et non semper. Sed intelligentia primi, quae est suiipsius, aeternaliter et eodem modo se habet: intellectum ergo primi non est compositum.