Eripies. Supra commemoravit Psalmista inimicorum persecutionem, et omnimodam destructionem; hic autem commemorat suam exaltationem, qua promotus est in regem; et circa hoc duo facit.
Primo ponit exaltationem; secundo gratiarum actionem, ibi, vivit dominus. Circa primum duo facit.
Primo proponit suam exaltationem super Judaeos; secundo ponit devotionem gentilium, ibi, populum; tertio proterviam Judaeorum, ibi, filii alieni. Hoc magis specialiter pertinet ad christum, quam ad David. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo liberatur a contradictione Judaeorum; secundo quomodo datur ei potestas contra gentes.
Dicit ergo, non solum odientes me disperdisti, sed eripuisti me de contradictionibus populi. Si intelligatur de David, multum contradixerunt ei Judaei. 2 Reg. 20: non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Et etiam christo contradixerunt, ut patet in evangelio. Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem etc.. Et ex hac ereptus fuit David, et etiam christus. Constitues me in caput gentium; quasi dicat: Judaei nolunt me dominari super se; sed tu me fecisti dominum et Judaeorum et gentium. Et hoc maxime convenit christo, ut dicitur Eph. 1: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius. Deinde ponitur devota subjectio gentilium; unde dicit, populus quem non cognovi servivit mihi: populus scilicet extraneus, puta Ismaelitarum et Moabitarum, qui, ut habetur 2 Reg. 8, facti sunt ei sub tributo. Similiter et christo: quia quos non cognovit visitando eos corporaliter, servierunt et obedierunt ei. Matth. 15: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, scilicet corporaliter visitare. Vel, non cognovi, idest non adprobavi dando ei legem et prophetas. Isa. 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. In auditu auris obedivit mihi: quia licet non videant me, ex solo auditu fidei per apostolos obedierunt. Isa. 65: invenerunt me, qui non quaesierunt me. Rom. 10: fides ex auditu. Vel, in auditu auris obedivit mihi, quia statim cum audissent, sicut dicitur Matth. 4, relictis omnibus secuti sunt eum.