Chrysostomus in Matth..
Quia dominus superius multoties verbis inverecundam Pharisaeorum obstruxerat linguam, rursus ad opera veniunt: quod admirans evangelista dicit tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: magister, volumus a te signum videre; tunc scilicet cum flecti oportebat, cum admirari, cum obstupescere; sed tunc a malitia non desistunt. Dicunt enim volumus a te signum videre, ut eum capiant.
Hieronymus. Sic signa postulant, quasi quae viderant signa non fuerint; sed in alio evangelista quid petant plenius explicatur: volumus a te signum videre de caelo; vel in morem eliae ignem de sublimi venire cupiebant; vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere; quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse: nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis; quid facturus esses in his quae de caelo veniunt? utique respondebis et magos in Aegypto multa signa fecisse de caelo. Chrysostomus in Matth.. Verba autem eorum adulatione et ironia sunt plena. Et prius quidem conviciabantur, daemoniacum eum dicentes; nunc autem adulantur, vocantes eum magistrum. Propter hoc et dominus eos vehementer arguit: unde sequitur qui respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quaerit. Et quidem cum ei conviciabantur, mansuete eis respondebat; cum autem adulabantur, conviciose, demonstrans quod utraque passione erat superior: et neque conviciis in iram deducitur, neque ab adulatione mollitur.
Quod autem dicit, tale est. Quid mirum, si hoc in me facitis, qui ignotus sum vobis; cum in patrem, cuius tantam accepistis experientiam, hoc idem fecistis, derelicto eo, ad Daemones currentes? propter hoc autem eos dicit generationem malam, quia ingrati semper facti sunt circa benefactores, et bene patientes deteriores fiunt; quod est ultimae malitiae. Hieronymus.
Egregie autem dixit et adultera, quia dimiserat virum, et iuxta ezechielem, multis se amatoribus copulavit. Chrysostomus in Matth.. Unde et monstrat se patri aequalem, si ei non credere generationem adulteram facit.
Rabanus. Deinde respondere incipit, non eis signum de caelo, quod indigni erant videre, sed de profundo inferni tribuens.
Discipulis autem suis signum de caelo dedit, quibus aeternam beatitudinis gloriam et prius in monte figuraliter et post veraciter in caelum superelevatus ostendit; unde sequitur et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae. Chrysostomus in Matth.. Quia non ut eos induceret signa faciebat (sciebat enim eos lapideos esse), sed ut alios emendaret; aut quoniam non acciperent signum, quale est illud quod petebant: signum enim eis factum est quando per propriam poenam cognoverunt eius virtutem. Hoc igitur occulte insinuans dicit signum non dabitur ei; ac si diceret: multa beneficia demonstravi; nihil horum vos allexit ad venerandum meam virtutem, quam cognoscetis per poenam quando civitatem vestram in terram proiectam videbitis. Interim autem sermonem de resurrectione interponit, quem cognituri erant per ea quae postea erant passuri, dicens nisi signum ionae prophetae. Crux enim profecto credita non esset, nisi signa testantia habuisset.
Haec autem non credita, et resurrectio utique credita non esset. Propter hoc et signum hoc vocat, et figuram in medium fert, ut veritas credatur: unde sequitur sicut fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Rabanus.
Ostendit Iudaeos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi poeniterent, subversioni proximos. Sed sicut illis denuntiatur supplicium et demonstratur remedium, ita Iudaei non debent desperare veniam, si saltem post christi resurrectionem egerint poenitentiam. Ionas enim, idest columba, vel dolens, signum est eius super quem descendit spiritus sanctus in specie columbae, et qui dolores nostros portavit.
Piscis qui ionam devoravit in pelago, significat mortem quam christus passus est in mundo. Tribus diebus et noctibus fuit ille in ventre ceti, et iste in sepulchro; ille eiectus est in aridam, iste resurrexit in gloriam. Augustinus de cons. Evang..
Quidam autem modum locutionis Scripturae nescientes, noctem voluerunt advertere tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est; et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, idest a nona usque ad eius occasum.
Sequitur enim nox futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam duae noctes et duo dies. Porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, idest illucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit. Erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiam si tota posset intelligi; nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis quarum tribus tenebratus est et tribus illuxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo Scripturarum usitato loquendi modo, quo a parte totum intelligitur. Hieronymus.
Non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno fuerit, sed quod in parte parasceves, et dominicae, et tota die sabbati, tres dies et tres noctes intelligantur.
Augustinus de Trin..
Ipsum enim triduum non plenum et totum fuisse Scriptura testis est, sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, idest secundus dies, absolute totus vigintiquatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis: nox enim usque ad diluculum, quo domini resurrectio declarata est, ad tertium pertinet diem. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem, ita isti propter hominis reparationem a tenebris in lucem computantur.
Chrysostomus in Matth..
Non autem manifeste dixit quod resurgeret, quia eum derisissent; sed occulte insinuat, ut et illi crederent quod praescivit. Non autem dixit: in terra, sed in corde terrae, ut et sepulchrum ostenderet, et quod nullus solam mortis apparentiam suspicetur. Et tres dies propter hoc posuit, ut credatur quod mortuus est. Sed ipsa figura veritatem demonstrat: non enim fuit ionas in ventre ceti in phantasia, sed in veritate; neque figura fuit in veritate, et veritas in imaginatione.
Propter quod manifestum est quod filii sunt diaboli Marcionem sequentes, qui christi passionem phantasticam esse asseruit; et quod pro eis esset passurus, licet eis non proficeret, ostendit per hoc quod innuit quod illi generationi signum daretur ionae prophetae.