LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De modo respondendi ad interrogationem ab opponente propositam, sive simplex sit. sive multiplex.
His autem determinatis quomodo respondendum est ad positionem et disputantem sic vel sic, determinandum est de modo respondendi ad interrogationem ab opponente propositam, sive simplex sit, sive multiplex. Dividendo ergo praemittimus dicentes, quod omne quod interrogatur ab opponente, aut est probabile, aut improbabile, aut neutrum, sicut et ipsa positio has habuit tres differentias. Et iterum hoc est pertinens ad orationem sive propositum, vel est non pertinens ad orationem. Et si quidem quod interrogando proponitur, est apparens sive probabile, et non pertinens ad orationem sive propositum : tunc respondenti dandum cum hac protestatione, quod dicat, quod videtur esse apparens sive probabile quidem : quia ex hoc nihil patietur, cum non sit ad orationem. Si vero quod interrogando proponitur non est apparens sive probabile, et etiam non ad orationem, dandum quidem est : sed protestando et significandum in ipsa concessione ut dat, et non videtur : et haec protestatio facienda est ad cautelam fatuitatis : ne etiam fatuus videatur, qui dat improbabile et quod ad orationem non pertinet. Si vero sit quod interrogatur ad orationem, et videtur etiam probabile : tunc quidem dandum est cum hac protestatione, quod videtur probabile esse quod propositum est, sed valde propinquum videtur ei esse quod in principio propositum est et involutum in illo: et interimitur hoc proposito sive concesso id quod positum est a principio. Si autem id quod interrogatur est ad orationem et valde improbabile, tunc fatendum est respondenti axioma accidere, hoc est, difficilioris assumptionem : et dicendum quod est valde fatuum hoc ponere. Si vero nec probabile sit, nec improbabile, et quod nihil ad orationem pertinet, dandum, ita quod nihil protestetur respondens, nec aliud protestando determinet. Si autem est quod interrogatur ad orationem, et improbabile, dandum quidem cum protestatione, quod et hoc posito interimitur quod in principio positum (hoc est, propositum) propter concessionem ejus quod improbabile est. Nam sic observando has cautelas, et ille qui respondet, nihil videtur pati propter hoc quod opponens interrogando proponit, si singula quae opponens proponit, sit praevidens, et inconvenientia esse sit protestans : et etiam in his qui interrogat, assequitur syllogismum positis et concessis a respondente omnibus interrogatis quae conclusione et proposito sunt probabiliora, et sic non habet increpationes, et nihil patitur ab opponente. Quicumque vero opponentium ex impro-
habilibus quam conclusio, sic conantur syllogizare, palam est quoniam non bene syllogizant, et propter hoc sic et talia interrogantibus sive proponentibus non est concedendum a respondente quod interrogant.
Similiter autem respondendo cautelae observandae sunt in his quae obscure (hoc est, multipliciter) dicta interrogantur : his obviativa disputatione a respondente obviandum est caute, ut nihil pati videatur. Quoniam autem in talibus concessum est respondenti, quod non intelligitur obscurum et multiplex, dicere a principio ad opponentem, quod non intelligit id quod proponit : et iterum conceditur respondenti aliquo propositorum multipliciter, quod non est necessarium, quod ipse illud vel simpliciter confiteatur vel simpliciter neget. Palam ergo quod nisi primum propositum planum sit et simplex, non est pigritandum dicere respondenti se non intelligere : et hoc ideo faciendum est, quia saepe obviat difficile aliquid respondentibus, ex hoc quod dant et concedunt ea simpliciter quae non sunt vera, cum proponuntur ab interrogantibus.
Si autem a principio notum quidem sit respondenti, quod interrogatum multipliciter dicitur, considerandum si ipsum multiplex in omnibus quidem sensibus verum vel falsum sit : tunc simpliciter dandum, vel simpliciter negandum ac si simplex sit . ''Si vero in aliquo sensu quidem sit falsum, et in aliquo verum, significandum est et protestandum a respondente, quoniam hoc multipliciter dicitur, et propter aliud quidem (hoc est, in uno sensu) est falsum, et aliud, hoc est, in alio sensu, est verum. Et hoc debet facere in principio antequam opponens procedat ad conclusionem. Si enim posterius jam facta conclusione dividat ipsum multiplex, incertum est utrum ipse respondens hoc dubium quod est in multiplici, a principio perspexerit : et sic minorabitur coram opponente. Si autem respondens non praeviderit dubium quod est ex multiplici, et concesserit ipsum, et postea viderit quod multiplex est, obviando dicere debet opponenti, quoniam non dedi sive concessi interrogatum ad hoc (hoc est, ad hunc sensum) inspiciens in quo tu concludis : sed concessi illud ad alterum eorum sensuum quos habet in se multiplex : nam pluribus existentibus sensibus quae sub eodem aequivoco nomine vel sub eadem oratione amphibologica, facilis est dubitatio. Si vero planum sit et simplex quod interrogando proponitur, respondendum est plane, aut sic, aut non, concedendo simpliciter, aut negando simpliciter.