Theophylactus. Cum de praedicatione disceptasset, et eam nominasset gladium, poterant audientes turbari, nescientes quid diceret; et ideo dominus subdit, quod sicut aereas dispositiones per quaedam signa cognoscunt, sic deberent eius adventum cognoscere; et hoc est quod dicit cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: nimbus venit, et ita fit; et cum Austrum flantem, dicitis, quia aestus erit, et ita fit; quasi dicat: verba mea et opera mea me indicant contrarium vobis: potestis igitur coniectare quia non veni pacem dare, sed imbrem et turbinem.
Ego enim sum nubes, et venio ab occasu, idest ab humana natura pridem multa induta peccatorum caligine: veni etiam ponere ignem, idest aestum incitare: sum enim Auster ventus calidus, et oppositus boreali frigiditati. Beda. Vel qui ex elementorum immutatione flatum aurarum, quia voluerunt, facillime praenoscere potuerunt, possent etiam si vellent tempus adventus domini ex dictis intelligere prophetarum. Cyrillus. Prophetae enim multifarie praenuntiaverunt christi mysterium. Decebat ergo, si prudentes essent, ad futura prospectum intendere; nec ignorare futuras tempestates post vitam praesentem valerent: erit enim ventus et pluvia et supplicium futurum per ignem; et hoc significatur cum dicitur nimbus venit. Decebat etiam salutis tempus non ignorare, scilicet adventum salvatoris, per quem perfecta pietas intravit mundum; et hoc significatur cum dicitur dicitis, quia aestus erit. Unde in eorum reprehensionem subditur hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? basilius in Exameron.
Est autem notandum, quod necessariae sunt humanae vitae siderum coniecturae, dummodo quis ultra mensuram non perquirat eorum indicia. Est enim nonnulla de pluviis futuris percipere; plura quoque de aestibus, et impetu ventorum, vel particularibus vel universalibus, vel violentis vel levibus. Quanta vero commoditas ex eorum coniectura vitae praestetur, quis nescit? interest enim nautae pronosticari procellarum pericula, viatori mutationem aeris, colono fructuum copiam. Beda. Sed ne aliqui de turba se propheticae lectionis ignaros, temporum cursus probare non posse causarentur, vigilanter adiungit quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? ostendens eos, etsi litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere eum, qui opera fecit quae nullus alius fecisset, supra hominem et deum esse: unde post huius saeculi iniustitias, iustum creatoris iudicium esse venturum. Origenes in Lucam.
Nisi autem esset nobis natura insitum id quod iustum est iudicare, nunquam salvator hoc diceret.