Chrysostomus in Matth.. Ne aliquis aestimaret quod talia deinceps futura essent in Iudaeis qualia Ninivitis contigerant, ut sicut ionas illos convertit, et civitas fuit a periculo liberata, ita isti post resurrectionem converterentur; dominus nunc totum contrarium ostendit, quoniam scilicet ex beneficio passionis nullum fructum perceperunt; sed et gravia patientur, ut infra ostendit per exemplum Daemonis. Interim autem ostendit quod iuste patientur, dicens viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista. Remigius.
Ostendit autem dominus his verbis unam esse malorum et bonorum resurrectionem futuram, contra quosdam haereticos, qui dixerunt unam esse resurrectionem bonorum, et alteram malorum. Destruitur etiam his verbis fabula Iudaeorum, qui solent dicere, quod ante iudicium mille annis celebretur resurrectio; aperte his verbis ostendens quia mox ut celebrabitur resurrectio, celebrabitur et iudicium.
Et condemnabunt eam. Hieronymus.
Non sententiae potestate, sed comparationis exemplo: unde subditur quia poenitentiam egerunt in praedicatione ionae; et ecce plusquam ionas hic. Hic adverbium loci, non pronomen intelligas. Ionas, secundum septuaginta interpretes, triduum praedicavit: ego tanto tempore; ille Assyriis genti incredulae, ego Iudaeis populo dei. Ille voce locutus est simplici, nihil signorum faciens, ego tanta faciens, beelzebub calumniam sustineo.
Chrysostomus in Matth..
Non autem hic stat dominus, sed et aliam Annuntiationem adiungit dicens regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Istud plus fuit quam prius.
Ionas enim ad illos abiit; regina autem Austri non expectavit Salomonem ad ipsam ire, sed ipsa ad eum accessit: et mulier, et barbara, et tantum remota, non mortem formidans, sola cupidine verborum sapientium.
Ibi ergo mulier advenit, hic ego veni; et ipsa quidem a finibus terrae surrexit, ego autem civitates et castra circumeo; et ille quidem de arboribus et lignis disputavit, ego autem de ineffabilibus mysteriis. Hieronymus.
Eodem ergo modo condemnabit regina Austri populum Iudaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae Israelem incredulum.
Ista est regina Saba, de qua in regum volumine et in Paralipomenon legimus, quae per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in Iudaeam sapientiam audire Salomonis, et ei multa munera obtulit. In Ninive autem et in regina Saba occulte fides nationum praefertur Israeli. Rabanus.
Ninivitae significant eos qui peccare desistunt, regina vero eos qui peccare nesciunt: poenitentiam enim peccatum abolet, sapientia cavet. Remigius.
Pulchre autem ecclesia de gentibus congregata regina dicitur, quia mores suos regere novit: de qua Psalmista: astitit regina a dextris tuis. Austri autem regina est, quia ardore spiritus sancti superabundat: Auster enim ventus calidus significat spiritum sanctum. Salomon autem, qui interpretatur pacificus, significat ipsum de quo dictum est: ipse est pax nostra.