In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et accepit Angelus thuribulum. " Contra : Prius habebat in manu : ergo non accepit. Responsio. Prius habebat in manu, cum veniret hora mortis. Accepit autem quando se morti voluntarie exposuit. Unde : " Accepit thuribulum, " id est, corpus suum sanctum, et immaculatum morti et Passioni exposuit. Joan.XVIII, 4 et 5 : Quem quaeritis ? Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum.
" Et implevit illud de igne altaris, " id est, acerbitate mortis crucis totum corpus suum implevit: quia in omnibus membris suis passus fuit : vel quia ex charitate passus fuit: " et misit in terram, " id est, in sepulcrum : " et facta sunt tonitura, " id est, miracula : quia petrae scissae, mortui resuscitati sunt, et terraemotus factus. Unde Centurio dixit, audito terraemotu : Vere hic homo Filius Dei erat .
Vel sic : " Et facta sunt tonitrua, " scilicet, in ejus Passione : quia tunc ignis verus exstinctus est in nube, id est, Christus mortuus in cruce. Igne etiam tali exstincto, factae sunt tenebrae ab hora sexta usque ad nonam.
" Et voces, " quando Angelus apparuit consolans eum sive confortans . Vel, quando vox de caelo dixit: Et clarificavi, et iterum clarificabo .
" Et fulgura, " in die Pentecostes scilicet. Act. II, 2.: Factus est repente de caelo sonus, etc.
Vel, " Voces " quas audierunt Judaei post Ascensionem Domini, Angelis dicentibus : " Recedamus ab his sedibus, " ut dicit Josephus. " Et fulgura, " quia viderunt equites discurrentes in aere, in quo significabatur quod citius essent captivandi. " Et terraemotus magnus. " Hoc fuit in Resurrectione. Hoc fuit in fidelium oratione. Act. IV, 31 : Cum orassent, motus est locus in quo erant congregali.
Vel sic : " Et accepit thuribulum, " id est, Apostolos, " et implevit illud de igne, " id est, de charitate, " altaris, " id est, Christi. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto.
" Et misit in terram, " id est, Ecclesiam, scilicet, ad praedicandum : " et facta sunt, " supple, ipsis praedicantibus, " tonitrua " comminationum, " et voces " consolationum, " et fulgura " miraculorum, " et terraemotus factus est magnus, " quia visis miraculis quidam conversi sunt ad paenitentiam, alii ad persecutionem.
" Et septem Angeli qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent. "
Haec est tertia pars hujus tertiae visionis, in qua agitur ad quid sunt datae illi tubae.
Et dicuntur hic duo. Primo, quod se praeparaverunt ad canendum. Secundo, determinat per ordinem de cantu eorum, ibi, v. 7 : " Et primus Angelus. "