LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod inter aeterna et temporalia est medium.
Ex praeinductis concluditur, quod inter rem cujus substantia et actio est in momento aeternitatis, et inter rem cujus substantia et actio est in momento temporis, necesse est esse medium, cujus substantia sit in momento aeternitatis, et actio in momento temporis. Cujus probatio est, quod haec sejuncta sunt in extrema in nullo convenientia : ab inconveniente autem ad conveniens non facilis est transitus : ut enim dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, ha- bentium symbolum facilis est transitus : oportet ergo inter haec esse membrum. Secundum autem rationem complexionis extremorum duo sunt membra, scilicet cujus substantia sit in momento aeternitatis et actio in momento temporis, et aliud cujus actio sit in momento aeternitatis et substantia in momento temporis : sed hoc secundum impossibile est secundum naturam. Actio enim substantialis substantiam sequitur : propter quod si substantia temporalis est, necesse est actionem temporalem esse. Relinquitur ergo quod unum sit membrum, cujus substantia est in momento aeternitatis et actio in momento temporis. In tali enim medio, quamvis actio secundum quod in agente est, substantialis sibi sit et aeterna : tamen secundum quod recipitur in patiente, non aeterna est. Actus enim activorum, ut dicit Aristoteles, sunt in patientibus et dispositis : et sunt in eis secundum possibilitatem recipientium, et non secundum agentium potestatem. Medium ergo, quod in praehabitis in tria distinximus, hoc in unam medii rationem reducitur : et hoc ideo est, quia intelligentia nullius extremi rationem accipit, cujus substantia et actio est in momento aeternitatis. Animae autem actio secundum quod horizon est aeternitatis et temporis, per hoc quod motus ejus actio est qui temporalis est, attingit momentum temporis. Caeli vero substantia quae secundum esse in momento temporis est, secundum seipsam subjacet momento temporis, ut numeratum subjacet numero. Momentum enim temporis non est indivisibile temporis secundum se acceptum quod est substantia temporis, sed est acceptum in eo quod dat esse tempori, quod est fluxus continuus a priori in posterius : sic enim mensura est motus continui.
Sic ergo patet, quod caelum et anima nobilis unam in communi habent rationem medii, quamvis in speciali differant: eo quod actio animae contingit momentum temporis, secundum quod actio in
Ipsa est, actio autem caeli subjacet momento temporis et motus : et est una utriusque actio, sed est animae ut moventis, actio autem caeli ut moti, quod subjicitur motui et In motu fertur. Id autem cujus substantia et actio est in momento temporis, est quod per substantiam supponitur generationi et corruptioni. E contra vero id cujus substantia et actio est in momento aeternitatis, necesse est simul stare in substantia et actione : eo quod actio ejus est lumen ejus substantiale, sicut lucis substantialis actio est lucere : lux enim in lucendo quantum est de se successionem non habet, nec vices, quamvis in participantibus lumen vices sint et successiones : per talem ergo medii rationem aeterna conjunguntur et temporalia, ut temporalia ex aeternis producantur.