LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De increpatione orationis ex parte utentis ea in generali ex parte orationis in generali, etc.
Increpatio vero orationis sive increpabilis oratio est aliquando et secundum ipsam orationem, et etiam ex parte utentis ea, et quando interrogatur non eadem quae ad propositum debet interrogari secundum qualitatem propositi quod intenditur, et ad quod debet esse disputatio, vel in illo sensu in quo est interroganda: plerumque enim respondens qui interrogatur in disputatione , causa est quod non bene disputatur oratio sive positio : eo quod ipse proterviens non concedit ea ex quibus plane erat disputare ad oratio- nem propositam : et tunc fit increpabils oratio ex parte utentis ea: cum enim disputare sit opus duorum, opponentis et etiam respondentis, non est in altero tantum bene sumere, hoc est, ad debitum finem deducere commune opus in quo uterque juvandus est ab altero. Unde aliquando necessarium est opponenti conari rationibus ad eum qui dicit, hoc est, contra eum qui dicit, quod proculdubio tunc non respondet secundum veram rationem responsionis, quamvis quidem contra opponentem, quando et is qui respondet et vicem agit respondentis observat eum, ut dicat obviando contraria interroganti sive opponenti, et nititur contrariari opponenti, et non juvari ad inquisitionem positionis : et praecipue quando dicit opponenti contraria, suadens ea per rationem, quia sic sit vel videatur esse probabilis : tales enim respondentes sic gravantes ipsos opponentes, faciunt quae sunt ad exercitationem certativae et colluctativae, et non dialecticae, quae ex probabilibus sunt ad problema sive ad positionem terminandam.
Quoniam autem hujusmodi orationes ex parte respondentis et ex parte opponentis sunt propter gymnasium sive luctam et certamentum, et propter experimentum quod respondens de viribus opponentis vult accipere, et non sunt inquisitivae propter doctrinam de positione faciendam , palam quoniam ad compescendum respondentem non solum verum est syllogizandum opponenti, sed etiam falsum, ut et falsa aliquando concludat contra respondentem : nec semper per vera praesyllogizandum est opponenti, sed aliquando per falsa, ut et ex falsis a respondente datis aliquando procedat contra respondentem . Saepe enim contingit, quod vero posito, interimere id necesse est disputantes sive opponentes : quia per illud ipsi respondentes impediunt disputationem : et tunc quia verum non interimitur per verum, sed per falsum, oportet in syllogismo
protendere et proponere falsa . Quoniam et falso posito, non potest hoc interimi, nisi per falsa deducendo ad inconveniens, oportet eTiam tunc protendere falsa : nihil enim prohibet in probabilibus alicui respondentium aliquando videri ea quae non sunt (hoc est, quae falsa sunt) magis quam videantur ea quae sunt vera. Sicut quod sol sit monopedalis, magis alicui videtur, quam quod sit major habitatione : propter quod argumentatione facta ex falsis, quae illi responderi videntur, magis erit suasus ut compescatur quam sit adjutus.
Propter quod argumentatione facta ex falsis ad doctrinam sive docendum est oratio aliquando male syllogizata ex parte opponentis: quia opponentem qui transfert et refert disputationem obviativam ad respondentem, si bene se in disputando habere vult, debet transferre dialectice et non litigatorie, ut etiam ex probabilibus ad positionem disputet, et non ad contentionem se transferat : sicut etiam oportet geometram disputare geometrice : et hoc quidem oportet opponentem observare, sive falsum sit, sive verum quod concludendum est contra propositum. Quales autem dialectici sunt syllogismi quibus uti debet opponens, dictum est prius in primo libro hujus scientiae.
Quoniam autem pravus socius est, qui impedit commune opus, palam est quod in oratione (hoc est, in disputatione) pravus est qui impedit disputationis processum debitum : ubi enim quod proponitur in diffinitionibus, est commune quidem opus et opponenti et respondenti : certantibus autem his opponente et respondente et ad victoriam contra se invicem conantibus, non est possibile evenire utrique idem quod intendit. Certantibus enim duobus ad invicem, plures uno vincere est impossibile : ambo vincere non possunt sed unus vincet, et alter cedet sive succumbet. Nihil autem differt
(quantum ad impedimentum disputationis) sive respondendo, sive interrogando fiat hoc, scilicet prave litigare : nam sicut qui opponit litigatorie (hoc est, ad finem litis) prave litigat, sic etiam ille qui litigatorie respondet, sicut ille qui non in respondendo concedit quod videtur, et quod est probabile, neque suscipit assentiendo quidquam ejus quod interrogans vult inquirere ad propositam faciens positionem.
Manifestum ergo ex his quae dicta sunt, quoniam non similiter, hoc est, ex eadem causa increpandum est, et per se sive secundum se orationem interrogantem sive opponentem : sed alia de causa increpatur opponens, et alia respondens : nihil enim prohibet aliquando orationem quidem pravam esse, interrogantem vero ut contingit (hoc est, quantum disputatio et oratio permittit) optime contra respondentem disputare secundum modum et legem dialecticae disputationis. nam contra discolos respondentes non est forte possibile Statim, nisi prius compescatur per cavillationes , quales quis sive alius opponentium vult facere syllogismos : sed oportet eum facere tales, quales contingit facere ad compescendum discolum.
Quoniam autem indefinitum est sive incertum et indeterminatum , quando contraria opponenti vel respondenti, et quando ea quae sunt in principio sunt inconvenientia, ad intentum propositum faciunt vel proponunt homines disputantes ad invicem opponens et respondens : plurimi etiam ea prius sunt renuentes et negantes , postea concedunt et ponunt haec, ut saepe fit in probabilibus : et hoc fit ideo,quia lespondentes plerumque subaudiunt ad perversum intellectum audita, referendo ea quae interrogantes interrogant a principio, et ex hoc necesse est pravas fieri disputationes. Et causa hujus est ille qui respondet, haec quidem li- tigiosa concedens, alia autem talia quae faciunt ad propositum non concedens. Sic ergo ex parte utentium oratione est increpanda oratio. Et manifestum est, ut diximus, quoniam non similiter increpandum est et orationes et interrogantes.