DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria arca Noe.
Et arca Noe, de qua praeceptum est ipsi Noe, Genes.VI, 14 et seq. : Fac tibi arcam de lignis laevigatis : Mansiuncu-las in arca facies, et bitumine linies intrinsecus ei extrinsecus. Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit lon-
gitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcae pones in latere I deorsum, caenaculo, et tristega facies in ea.
Commendatur autem beata Virgo sub typo hujus arcae maxime quantum ad. quinque.
Primo, quantum ad dignitatem suae nativitatis. Et ostenditur dignitas ortus ejus quantum ad auctorem. Unde dicit Pater Filio : Fac tibi : sibi enim fecit eam Christus principaliter, id est, ad honorem suum, nec solum sibi, sed et hominibus et Angelis et toti Trinitati, juxta illud beati Bernardi : " Denique omnibus omnia facta est, etc. " (Quaere titulo de benignitate ejus.)
Ostenditur etiam dignitas ortus ejus quantum ad sanctificationem ex parte mentis, cum dicitur, arcam, in qua videlicet reconditi fuerunt thesauri sapientiae caelestis, desiderabiles, et virtutum charismata : fuit enim anima ejus cito, ut creditur, post infusionem a peccato originali purgata, et omni decore virtutum ornata: decebat enim, ut dicit Anselmus, ut ea puritate niteret, qua sub Deo major nequit intelligi, quam Deus Pater Filio suo eligebat in matrem.
Ostenditur etiam dignitas ortus ejus quantum ad progenitorum sanctitatem., cum dicitur, de lignis laevigatis, id est, politis, vel bituminatis secundum aliam litteram : patres enim de quibus ipsa orta est, politi fuerunt per honestatem conversationis, qui a nihil in eis erat quod offenderet oculos inventium : conversabantur enim in medio nationis pravae et perversae sine querela : nam adspectu et auditu justi erant : et erant quasi litium inter spinas .Bituminati, etiam fuerunt per fervorem charitatis, quadrati vero per justitiam a parte posteriori ad corri- gendum errata, ab interiori per prudentiam ad praevidendum futura, a dextris per temperantiam contra prospera, a sinistris per fortudinem contra adversa. (De lignis laevigatis aliter invenies supra, titulo de navi.)
Secundo, commendatur quantum ad statum vitae praesentis, cum dicitur : Mansiunculas in arca facies. In Ecclesia sunt tres ordines sive status, virginum, conjugatorum, praelatorum : et ipsa fuit virgo, conjugata, et habuit quodammodo supra Filium suum officium praelati. Luc. ii, Si : Et erat subditus illis. (De triplici ejus statu multa habuisti supra.)
Ostenditur etiam fuisse charitate ordinata cum dicitur : Et bitumine iinies eam intrinsecus et extrinsecus, scilicet quoad Deum et proximum, id est, charitate ferventissima et indissolubili : nam diversitas et universitas status triplicis praetaxati requirit unionem et ordinem charitatis. Vel, duplex linitio, charitas in affectu et effectu. Unde dicitur mater pulchrae dilectionis, per quam dedit Unigenitum suum pro scelere nostro, et fructum ventris sui pro peccatis animatum nostrarum . Ideo dicitur, Cantic. VI, 3 et VII, 1 : Pulchra es interius in mente per charitatem in affectu, ei decora exterius per charitatem in affectu.
Tertio, commendatur quantum ad decorem virtutum, cum dicitur : Trecentorum cubitorum erit longitudo. Fuit enim in ea fides quae longitudo dicitur, quia ei succedit longitudo dierum, id est, claritas visionis divinae. Proverb.III, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus. Luc, l, 45 : Beata quae credidisti, etc. Fuit in ea latitudo charitatis, quae extendebatur usque ad inimicos, Et altitudo spei quae usque ad interiora velaminis pertingebat. Sed quia fides praeci-
pue refertur ad mysterium Trinitatis ex parte ipsius crediti, per centenarium vero perfectio ex parte credentis intelligitur. Quoniam vero charitas operit multitudinem peccatorum , et universa delicta operit charitas , idcirco dicitur latitudo quinquaginta cubitorum, quia quinquagenarius numerus est remissionis. Quia vero ex fide operante per dilectionem habetur certitudo spei, quia spes est certa exspectatio futurae beatitudinis ex gratia et meritis praecedentibus proveniens., propterea dicitur altitudo triginta, cubitorum, ut in ternario fidei perfectio, in denario decalogi intelligatur impletio.
Quarto, commendatur a perfectione vitae duplicis, scilicet contemplativae et activae. Contemplativa notat fenestram, nam per arcum contemplationis dirigimus aciem oculorum nostrorum ad solem justitiae, id est, Christum, et illuminatur ab eo domus conscientiae nostrae. Activa notatur per cubitum quo exercentur opera.
Quinto, commendatur a pudore virginitatis, cum dicitur : Ostium arcae pones in latere deorsum. Per hoc ostium intravit in eam Filius Dei et venit ad nos, et fuit in latere arcae deorsum, quia virgo fuit non solum mente, sed etiam carne. Vel, ostium in latere arcae Filius in ventre, qui. dicit, Joan. x, 9 : Ego sum ostium.
Sexto, commendatur a conceptione Salvatoris et merito intercessionis, cum dicit Pater Filio : Ingredieris arcam, carne de Virgine assumendo, tu, et uxor tua, scilicet caelestis sapientia. Sapient. viii, 2 : Quaesivi sponsam mihi eam assumere. Et filii tui, dona Spiritus sancti, ei uxores filiorum tuorum , scilicet septem illae virtutes de quibus, Ja- cobi, iii, 17, de sapientia quae sursum descendit, quod primum pudica, deinde pacifica. Noe Christus, qui interpretatur requies : quia sicut tempore Noe quieverunt per diluvium omnia retro opera, ita per Christum omnes qui antea laborabant. Item, Noe congregavit in arca cibos omnes hominibus et jumentis seu bestiis necessarios. Unde dictum est ei : Tolles tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te . Et Christus dicit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis , etc. Sed innuit quibus daturus sit requiem, scilicet his qui discunt ab eo humilitatem et mansuetudinem. Dicit ergo Pater Filio : Tolles tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt. Filius enim Dei descendens in uterum Virginis, secum congregavit omnia quibus Angeli et homines fruerentur : unde potest dicere beata Virgo : Venerunt mihi omnia bona , etc. Unde ipse est thesaurus argenti et auri et cella omnium aromatum.
Hae sunt quinquaginta proprietates horti conclusi Hortus conclusus, firmatus, clave seratus, et custoditus, signatus, discoopertis, consitus, excultus, plantatus, et agricolatus, et pastinatus, fossus, areolatus, sanos, aromaticus, recreans, bibulus, sitibundus, humidus, irriguus, c omplutus, rorificatus, distillans, rorans, nebulosus, seu vaporans, densus et umbrosus, abscondens, et latebrosus, mundus, et emundans, mirabilis, inviolatos, securus, stabilis, fecundus, deliciosus, largus, inexhaustus, satiaris, potansque, jocosus.
Nota, lector, quod hic hortus distinctus est in septem particulas. In prima agitur de proprietatibus horti quae sunt quinquaginta, et duodecim faciunt para- graphos, et quilibet paragraphus habetur
pro uno capitulo. In secunda agitur de delectabilibus quae multa sunt, et de areolis. In tertia, de aromatibus, et habet duo capitula. In quarta, de floribus et herbis. In quinta, de his quae in incarnatione Filii Dei a superiori descenderunt in hortum conclusum: quia ab inferiori nihil potuit subintrare. In sexta, de arboribus quae solent in hortis nobilibus reperiri, et de arboribus etiam quae hortis non competunt, sed possunt signare Mariam. In septima, de avibus quae possunt Christum et Mariam desi-