Dies. Hic excludit impedimentum doctrinae: et excludit triplex impedimentum. Aliquando impeditur doctrina, ut non possit addisci, ex tempore: aliquando ex linguarum varietate: aliquando ex locorum diversitate. Primum impedimentum est de nocte: non enim est tempus legendi, cum sit tempus quiescendi: et secundum diversa tempora convenit docere et discere. Et primo dicendum est de materialibus diebus qui causantur secundum naturam ex motu caeli: et ideo non solum substantiam caelorum oportet considerare, sed etiam motum firmamenti: et sic oportet accipere in hac vicissitudine sapientiam: Eccl. 33: quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum a sole? a domini scientia separati sunt, idest dispositi supra.
Et ideo dicit dies, succedens, diei eructat verbum, idest diem sapientiae, idest manifestat ordinem et bonitatem divinae sapientiae, inquantum una dies est major alia etc.. Una die est major aestus quam alia: et sic de singulis. Et nox. Supra ostendit divinam sapientiam et ordinem dispositionis divinae, quia ordinate nox nocti succedit: et dicit quia dies eructat, quia tempus diei est tempus loquendi; et ideo est tempus verbi. Propter quod dicit, eructat verbum. Sed tempus noctis est tempus meditationis propter quietem; et ideo in quiete noctis homo meditatur, et adinvenit multa ex quibus fit sciens; et ideo est tempus scientiae. Et ideo dicit, et nox, succedens, nocti indicat scientiam, idest dei; quia in una nocte est alia dispositio temporis quam in alia: et hoc totum a scientia dei disponente. Secundum veritatem apostoli dicuntur dies: et hoc est quod dicit, dies, idest apostoli, eructat verbum, divinae sapientiae: diei, idest perfectis: 1 Cor. 2: scientiam loquimur inter perfectos: non enim omnibus omnia praedicantur; sed clara claris, sancta sanctis, magnis magna praedicant. Item apostolus inquantum est nox, idest in carne vivens et mortalis, infirmitati et ignorantiae rudium condescendens, tanquam nox indicat nocti, idest perfectis scientiam, sed de rebus humanis: 1 Cor. 3: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in christo lac vobis dedi, non escam.
Vel dies, idest gabriel, eructat verbum diei, idest virgini beatae proponit verbum salvatoris; sed, nox, idest diabolus, indicat scientiam nocti, idest evae: Gen. 3: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Item secundo impeditur doctrina, secundum varietatem linguarum; sed haec doctrina per hoc non impeditur, quia, non sunt loquelae neque sermones: idest, quaecumque sint illae linguae seu nationes, possunt erudiri de divina sapientia et virtute; et hoc sive per caelos, sive per apostolos: sed secundum veritatem dicendum quod non sunt loquelae etc.. Quorum non audiantur verba eorum, quia voces, sive praedicationes, sive doctrina apostolorum auditur a quolibet.
Sed de loquela apostolorum duplex est opinio.
Quidam enim dicunt quod apostoli una lingua loquebantur; sed alii omnes eos intelligebant.
Sed contra hoc est apostolus 1 Cor. 14: gratias ago deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Unde non sunt loquelae, in quibus non audiuntur loqui. Loquelae significant linguas principales; sed sermones significant varietates idiomatum in eadem lingua. Vel loquelae linguae, sermones sunt modi loquendi. Est autem triplex modus loquendi: unus humilis, quem communiter loquimur; alius, quando est coloratus; et alius, quando est ornatus tantum. Primus convenit docenti. Secundus persuadenti. Tertius delectanti; et quolibet istorum modorum loquebantur apostoli: isa. 28: in loquela labii et lingua altera loquar ad populum istum. Item impedimentum doctrinae est diversitas et remotio loci: quia doctrina aliquando non vadit ad remotas partes; sed non ita est de ista; quia, in omnem terram exivit sonus eorum, scilicet caelorum, vel apostolorum: quia ubique est doctrina, qua caeli erudiunt: sed de apostolis melius dicitur, quia dicit exivit, non exierunt, sonus, idest fama, et in fines orbis terrae verba eorum. Isa. 12: cantate domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra: Matth. Ult.: euntes docete omnes gentes. Et ideo dicit, in fines orbis terrae verba eorum: quia sonus pervenit ad remota; et verba ad loca propinqua. Sed non est ita de apostolis; immo etiam verba, idest distinctio soni, pervenit ad fines orbis terrarum, vel prophetia aliqua, vel fama miraculorum.