LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De modis falsae orationis.
Sic igitur habitis causis et modis increpandae orationis dicemus de modis falsae orationis : et vocamus orationem argumentationem, sicut prius dicitur. Dicimus igitur quod falsa dicitur talis oratio quadrupliciter. Uno quidem modo et primo, quando per orationem videtur concludi quod non concluditur : et haec oratio est falsa, quia caret forma, et peccat in forma. Haec autem oratio vocatur syllogismus apparens de numero litigiosorum et sophisticorum : nec hic ponit, quia ad dialecticum pertineat, sed potius numerum facit in modis falsae orationis, ne insufficiens videatur esse divisio. Oratio autem dicitur secundo falsa sive argumentatio, quando concluditur, non tamen ad propositum : et haec magis est vana quam falsa, quia vanum est quod est ad finem quem non concludit. Pecca- tum hoc est maxime in syllogismis qui sunt ad impossibile ad quod ducunt: et ideo ex isto propositum non potest probari. Aut tertio modo oratio sive argumentatio dicitur falsa, quando quidem concludit ad propositum, sed non ex propriis, hoc est, secundum propriam conclusionis disciplinam sumptis, sicut fecit Brisso in circuli quadratura. Hoc autem peccatum est quando in medicinali conclusione sumitur communis propositio, quae non est medicinalis, videtur tamen alicui medicinalis esse : aut quae non geometrica, videtur tamen alicui geometrica : aut quae non est dialectica sive probabilis, videtur tamen alicui esse dialectica, sive verum vel falsum est, quod accidit in conclusione per improprias propositiones syllogisticas. Alio autem modo et quarto dicitur oratio falsa sive argumentatio, si per falsa syllogizetur, et est peccans in materia : conclusio autem per falsa syllogizata, quandoque quidem erit falsa, quandoque erit vera. Nam falsum semper quidem per falsum concluditur : verum autem contingit per non vera concludi, ut dictum est prius. Quod autem oratio sive argumentatio hoc modo falsa sit, magis est peccatum dicentis (hoc est, respondentis) quam orationis : quia nisi falsa daret respondens, dialecticus ex falsis non procederet. Et adhuc neque semper tale peccatum est dicentis sive respondentis, sed quando, hoc est, aliquando : sed tunc non est peccatum dicentis, quando quidem latet eum esse falsum : eo quod falsa per se sive secundum se accepta, pluribus veris recipimus magis et magis probabilia esse : et hoc fit, si opponens aliquod verum interimit exhis falsis concessis a respondente, quae maxime probabilia videntur, et pro veris sunt concessa : quia hoc peccatum non est in dialecticis : cum enim sit probabile falsum, non est peccatum concedere quando latet ; nam cum talis est demonstratio, hoc est, ostensio interimens aliquod verum, oportet quod sit aliorum verorum, graecismus, hoc est, genitivum pro
ablativo ponens, hoc est, per alia a veris (hoc est, ex falsis) oportet esse demonstrationem sive ostensionem : quia si verum per falsum aliquod interimitur, oportet aliquod positorum (hoc est, praemissorum concessorum) non esse omnino, propter quem est hujus interemptionis veri demonstratio, hoc est, ostensio vel probatio.
Et ne aliquis dicat quod non oportet interimere verum per falsum positum in praemissis,quiaverumpcrfalsumprobatur, et ideo interimi non oportet per falsum : dicimus quod si verum concludatur per falsa et quae valde stulta sunt, hoc est, improbabilia sunt pluribus etiam secundum sensus meditantibus, talis oratio erit pejus quoddam, quam ille qui falsum per falsum syllogizat : non enim sequitur tale verum ex talibus falsis, nisi syllogismo formali et non probante : nec erit ostensio propter quid, sed quia tantum, sicut in Prioribus Analyticis dictum est.
Modus autem solvendi orationes falsas secundum omnes istos quatuor modos est. Quare palam jam ex dictis est quod Primo modo volenti solvere, prima consideratio est orationis per se acceptae habenda, ut consideret si concludit et solvit dicens, quod non concludit, quia peccat in forma. Secunda consideratio est in secundo modo orationis falsae, ut consideret utrum verum vel falsum concludat ad propositum. Tertia vero in tertia oratione falsa est, ut consideret ex qualibus quibusdam praemissis concludit, utrum etiam ex propriis vel impropriis secundum propriam disciplinam : nam si concludat ex falsis, sed probabilibus, rationalis est oratio quantum ad dialecticum, qui ex probabilibus procedit, sive veris, sive falsis. Aliquando si non probat et procedit quidem ex existentibus (hoc est, veris) sed improbabilibus, prava est oratio quantum ad dialecticum. Si autem procedit ex falsis et valde improbabilibus et stultis, palam quoniam tunc oratio est prava : aut simpliciter, quia stulta sunt : aut prava est ad propositum, quia nihil probat, cum consequentia in talibus causam non habeant.