In sole. Supra Psalmista fecit mentionem de caelis; et hic ad ostendendam laudem creatoris agit de sole. Et sicut per caelos intelliguntur apostoli, ita per solem intelligitur christus: Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae.
Et quaedam prophetiae dicunt hoc de christo sub figura solis; ideo primo ponit figuram per quam incipit veritatem de christo explicare.
Circa figuram tria ponit. Primo situm solis. Secundo motum, et ipse tamquam sponsus. Tertio effectum ejus: non est qui se abscondat etc.. Primo sciendum est, quod haec diversa littera Hieronymi habet, soli posuit tabernaculum in eis; quasi dicat: ita caeli enarrant etc.. Et pro eis, scilicet caelis, posuit soli tabernaculum, idest collocavit eum in caelis. Ponitur convenienter tabernaculum: quia hic mundus est locus viatorum, non habitantium in certo loco, quia sunt in continuo motu. Nostra autem littera habet, in sole posuit tabernaculum suum. Domus alicujus domini pulchrius stat in civitate quam in rure; ita pulchrius in caelo videtur tabernaculum dei: et ideo dicit, in sole posuit tabernaculum suum; quasi dicat: sol est ejus tabernaculum: non quod deus in loco contineatur, sed quia, ut dionysius dicit, in sole maxime repraesentatur bonitas et virtus dei, sive divina. De motu solis duo dicit, a summo caelo. Nota quod loquitur de caelo sicut est in motu suo, qui est finis noctis et principium diei. Et secundum quod est finis noctis, non est nisi exitus de occulto in manifestum: quia non oritur quasi tunc esse incipiat, sed quia tunc manifestatur: et ideo assimilat eum sponso egredienti de thalamo: quia sicut occultatur sponsus in thalamo, sic occultatur sol de nocte; ideo dicit, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Secundum autem quod est principium diei, quatuor ponit: scilicet proprietatem sive efficaciam ejus, magnitudinem, velocitatem, et regularitatem motus ejus. Proprietatem, quia nox tristitiam indicat; sed dies laetificat: psalm. 29: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia: et ideo dicit, exultavit. Magnitudinem, quia magnus inter omnia corporalia particularia; et ideo dicit, ut gigas. Velocitatem; unde dicit. Ad currendam. Regularitatem; unde dicit, viam, quia non exorbitat a rectitudine viae, sicut aliqui planetae. Item hanc similitudinem exponit, cum dicit, a summo caelo. Et quod hic dicitur, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia sunt duo puncta secundum astrologos, scilicet summitas caelorum, ubi sol est quando est in meridie, et punctus oppositus qui est angulus terrae, ubi est sol in medio noctis: et hoc est quod dicit, a summo caelo egressio ejus, secundum illos qui incipiunt diem a medio noctis, et occursus ejus usque ad summum ejus, quantum ad angulum caeli ubi est in meridie. Sed si ad unum punctum summum referatur, sic est unus punctus, ubi sol est in meridie. Et hoc est quod secundum astrologos plures dies computantur a medio diei; quasi dicat: a puncto meridionali est recursus ejus, scilicet solis, usque ad locum illum: Eccl. 1: oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur.
Effectus ejus manifestatur cum dicit, nec est qui se abscondat a calore ejus; quasi dicat, sol in meridiano ita exurit terram, et ita calidus est quod in aliquibus terris vix homo subsistit: Eccl. 43: in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis potest subsistere? secundum autem rem significatam designantur mysteria christi.
Et primo designatur ipsius conceptio. Secundo nativitas. Tertio ejus progressus. Quarto ejus ascensio.
Conceptio designatur, cum dicitur, in sole posuit tabernaculum suum. Est autem consuetum, quod per tabernaculum intelligitur corpus: 2 Pet. 1: scio quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod dominus noster jesus christus significavit mihi: 2 Cor. 5: qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus. Quod ergo dicit, in sole posuit etc. Idest corpus suum posuit in sole, idest in beata virgine, quae nullam habuit obscuritatem peccati: Cant. 4: tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Vel in sole sunt tria. Lucet, ardet, et distinguit vices temporum. In sole posuit tabernaculum suum, idest in manifesto, quia cum invisibilis esset, per assumptionem corporis factus est visibilis: jo. 1: verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Item in sole, idest ardore, posuit tabernaculum suum, idest corpus suum, quia suscepit passibile: isa. 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item subjecit ipsum varietati: et qui secundum quod deus erat aeternus, secundum quod homo factus est temporalis: psalm. 30: in manibus tuis tempora mea. Vel, tabernaculum suum, idest ecclesiam: Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus. Posuit in sole, idest in manifesto: Matth. 5: non potest civitas abscondi supra montem posita.
Nativitas designatur cum dicitur, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Thalamus uterus virginalis est: de hoc sicut sponsus processit, quia in ea unione perpetua desponsavit humanam naturam: unde in morte divinitas remansit unita animae et corpori: Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Processus viae ejus describitur a jucunditate. Unde, exultavit, interius scilicet cum laetitia spirituali, quam nec mors nec tristitia aliqua in sensualitate potuit perturbare: quia etiam in passione fruebatur: isa. 42: non erit tristis neque turbulentus; quia ex tristitia sensualitatis nulla tristitia in parte superiori fuit: tamen tota patiebatur secundum quod erat natura; non autem secundum quod erat conversa ad deum. Item describitur magnitudine: quia, ut gigas, geminae substantiae: quia naturae divinae in qua magnus: Ps. 76: quis deus magnus sicut etc., et humanae naturae in qua etiam magnus: Luc. 1: hic erit magnus: etc.. A velocitate: quia salutem nostram operatus est in modico tempore: unde dicit, ad currendam viam: Act. 10: pertransivit benefaciendo et sanando, quasi velociter.