In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et secundus Angelus, " id est, Apostoli. Unde iste Angelus non est alius a primo in natura et officio, sed secundus dicitur, quia aliis, id est, gentibus praedicavit.
" Tuba cecinit, "id est, aperte praedicavit : " et ecce tamquam mons, " id est, diabolus qui dicitur mons propter suam superbiam, " magnus, " propter potentiam, " igne ardens, " propter iram et: invidiam, " missus est in mare, " id est, mundum. Psal. CIII, 25 : Hoc mare maignum, etc. Vel, " In mare, " id est, in corda reproborum exclusus a bonis per praedicationem Apostolorum : non quod ibi non esset, sed quia ferventius intendere coepit.
Vel sic : " Et secundus Angelus tuba cecinit, " ut prius, id est, aperte praedicavit : " et tamquam mons magnus, " id est, diabolus, " missus est, " scilicet divina permissione, vel nocendi libidine, " in mare, " id est, in Gentiles qui dicuntur mare, quia tumidi per superbiam, et fluidi per luxuriam, fluctuantes per diversorum idolorum culturam, falsi per iracundiam.
Sed cum diabolus possederit hoc mare, quare dicitur " missus in mare ? "
Respondeo . Ut amplius possideret quoad partem reproborum, ut et persecutionem excitaret.
" Et facta est tertia pars maris sanguis. "
Mare quod tumet, signat superbos: quoniam fiunt sanguis, quando peccant per superbiam : quia et sanguis peccatum signat.
" Et mortua est tertia pars creaturae eorum quae habebant animas in mari, etc. "
Per hoc intelliguntur carnales viventes in deliciis carnis. Mare enim spumosum est : et (sicut dicit Hieronymus) venter mero aestuans, cito spumat in luxuriam.
" Et tertia pars navium interiit. " Per naves intelliguntur cupidi et avari, qui navigant mare ut sic possint suae cupiditati satisfacere. Quia vero quidam praedictorum peccatorum poenitent manifeste, quidam occulte, quidam vero numquam : ideo per tertiam partem maris, et per tertiam partem creaturae, et per tertiam parte navium intelliguntur.
Vel sic, ut per mare intelligatur gentilitas. Prima pars hujus est illi qui fidem receperunt, et confessi sunt. Secunda pars, illi qui receperunt, sed confessi non sunt. Tertia pars sunt illi qui nec receperunt, nec confessi sunt. Est ergo sensus : " Et tertia pars maris, " id est, gentilitas, " facta est sanguis, " scilicet persequens crudeliter Apostolos, et effundens sanguinem eorum.
" Et mortua est tertia pars creaturae eorum quae habebant animas in mari. "
Nota : Per hanc creaturam habentem animam in mari, signantur sapientes mundi, ut Philosophi qui propter suam discretionem videntur animas in mundo habere, et magis rationales judicantur. Inde dicuntur creatura mundi. Ad Roman. I, 20 : Invisibilia Dei a creatura mundi, id est, a Philosophis, etc. Horam fuerunt tres partes. Quidam fuerunt dispositi ad credendum per bona naturalia, ut Dionysius. Alii per doctrinam Apostolorum. Alii nec sic, nec sic : et illa tertia pars est mortua in errore suo, vel in effusione sanguinis fidelium.
" Et tertia pars navium interiit. " Nota : Per naves intelliguntur aliorum rectores ut principes. Horum sunt tres paries. Quidam doctrinam Evangelicam receperunt, et Ecclesiam dotaverunt. Alii receperunt, sed hoc non fecerunt. Alii nihil horum fecerunt : et ista tertia pars interiit primo interitu peccati, postea interitu aeternae mortis.
" Et tertius Angelus tuba cecinit : et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum.
Et nomen stellae dicitur Absinthium : et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. "
Haec est tertia tuba, quae secundum Bedam significat haereticos ab Ecclesia recedentes, et Scripturam corrumpentes. Postquam enim diabolus non potuit fideles pervertere sive subvertere per persecutiones, misit haereticos qui multos subvertunt.
Et dicuntur hic quinque. Primo, quod ad vocem Praedicatorum princeps haereticorum cecidit ab Ecclesia. Secundo, dicitur ubi, ibi, " Et cecidit in tertiam partem. " Tertio, ponitur nomen ipsius, ibi, v. 11 : " Et nomen stellae. " Quarto, ostendit effectum consequentem casum, ibidem, " Et facta est tertia pars aquarum. " Quinto, quod ex amaritudine secuta est mors hominum, ibidem, " Et militi hominum mortui. "