REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thoro. Theologiam nostram, quae est subalternata scientiae Beatorum, esse posse cum fide de eisdem objectis: id tamen scientiae subalterntanti repugnare, suadetur tribus argumentis, refutatur aliis tribus rationibus claris, quarum prima ostendit D. Thomam in hoc sibi contradicere; et hic articul. 4. rejicit solutiones Thomistarum ad hoc. Vide plura de his quaest. 3. prolog. quaest. 2. laterali.
Ad quaestionem dicitur quod de creditis revelatis potest haberi scientia cum fide, non tamen scientia subalternans, sed subalternata. Dicunt enim isti quod duplex est genus scientiarum : Quaedam enim sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut Arithmetica et Geometria, et hujusmodi. Quaedam vero sunt, quae procedunt ex principiis nolis lumine superioris scientiae, sicut Perspectiva procedit ex principiis notificatis per Geometriam, et Musica ex principiis notificatis per Arithmeticam ; et hoc modo sacra doctrina est scientia, ut dicunt, quia procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae, quae scilicet est Dei et Beatorum. Unde dicunt quod sicut Musica credit principia tradita sibi ab Arithmetica, ita sacra doctrina credit principia revelata a Deo. Ex isto dicunt Theologiam esse scientiam subalternatam scientiae Beatorum, et ita nunquam est nisi in viatore, in quo est et fides.
Ex quibus sequitur quod scientia subalternata potest stare cura fide respectu ejusdem, quamvis non scientia subalternans, quia scientia subalternans habet evidentiam suorum principiorum ex terminis eorum, et resolvit suas conclusiones ad immediata ; sed subalternata accipit sua principia propter quid a scientia subalternante. Et secundum hoc possumus habere scientiam de credibilibus, quae praesupponit sua principia esse nota in alia scientia subalternante, quam habent Sancti in visione beata, sed primam habent Theologi viatores.
Ex hoc pro ista opinione arguitur sic: Subalternata est scientia ; sed ipsa inquantum est subalternata, praesupponit sua principia esse probata in alia scientia, ita quod non cognoscit ea propter quid, nec sunt evidentia, sed tantum credita, et per consequens cum scientia respectu ejusdem objecti stabit fides. Et sequitur etiam quod Theologia sit vera scientia, quamvis ejus principia sint credibilia et supposita, et ita non nota ex evidentia rei.
Praeterea, Perspectiva inquantum Perspectiva, est scientia ; ergo Perspectivus inquantum Perspectivus, est sciens, replicando illud a quo denominatur Perspectivus. Sed Perspectivus inquantum hujusmodi non habet principia evidentia ex terminis, nec inquantum talis, scit deducere ad evidentiam ex terminis ; ergo aliquis potest esse simpliciter sciens, licet principia non sint sibi nota ; aliquis enim potest esse Perspectivus, licet non sit Geometer, qui est sciens propter quid ; ergo stabunt simul, quod aliquis sciat simpliciter, et tamen fidem habeat respectu ejusdem, quod dicitur ab: eodem.
Confirmatur per Philosophum et Commentatorem 6. Ethic. cap. 4. qui dicunt sic : Cum enim aliqualiter cognita et credita ipsa sunt principia) sufficit ergo habere aliqualem cognitionem principiorum, ut habeatur scientia de conclusione. Unde Commentator ibidem vult quod ad habendam scientiam sufficit inductio, quae est ex singularibus ad universale, et cognitis sic universalibus principiis ex inductione, necessario sequitur scientia, et dicit quod talis scientia est alterius modi ab illa quae habetur per demonstrationem ; ergo, etc.
Contra hanc opinionem arguitur, et primo contra dicentem. Dicit enim iste in 2. secundae quaest. 1. art. 5. quod fides et scientia non stant simul in eodem respectu ejusdem, et simul, et semel, ita quod non convenit simul esse creditum ab eodem, et scitum ; si ergo Theologia, ut subalternata, vel Musica, vel alia hujusmodi, sit scientia, impossibile est scientiam talem subalternatam stare cum fide respectu ejusdem.
Istud est contra eum, nisi distinguat scientiam sicut patet, et dicat se intelligere de subalternante, et non subalternata. Sed hoc non videtur esse verum secundum eum, quia ratio sua, per quam ostendit quod idem non potest esse scitum et creditum ab eodem, concludit universaliter de omni scientia, et universaliter loquitur de omni scientia. Unde dicit sic solvendo quaestionem, quod omnis scientia habetur per aliqua principia per se nota, et
per consequens visa, et ideo oportet quaecumque per se scita esse aliquo modo visa ;non autem est possibile quod idem ab eodem sit visum et creditum;unde impossibile est, quod idem ab eodem sit scitum et creditum. Haec ille. Sed ista ratio concludit de omni scientia, vel major est. falsa.
Contra conclusionem ipsam etiam arguitur sic : Scientia secundum rationem essentialem suam non dependet nisi ab objecto et intellectu, vel ab aliquo, quod habet causalitatem respectu alicujus istorum, quia scientia non dependet essentialiter ab aliquo, ut a causa, nisi quod est causa ejus essentialiter ; sed notitia Beati, quam habet de Trino et uno, non est causa essentialiter Theologiae nostrae, quia nec est potentia intellectiva nostra, nec objectum cognitum a nobis.
Non enim cognoscimus notitiam ejus, quam habet de hoc, quod est Deum esse trinum et unum ; nec dependet scientia a pluribus essentialiter, nisi ex potentia et ex objecto in se, vel in sua specie efficaciter ; igitur, ut modo loquimur, notitia Beati non est aliqua causa scientiae nostrae. Ergo scientia nostra inquantum hujusmodi, non dependet a scientia Beati, et per consequens non dicitur aliquis scire Theologiam, quia principia ejus sunt scita a Beato. Imo hoc esset simile, ac si diceretur, habeo scientiam Geometriae, quia credo efficientem Geometriam habere Geometriam ; non ergo scientia nostra subalternatur scientiae Beatorum.
Praeterea, omnis habens scientiam subalternantem, potest habere subalternatam stante subalternatione, et e converso. Prima pars probatur, quia si habeat subalternantem, ergo habet principia respectu conclusionum subalternatae ; ergo potest illas scire.
Alia pars probatur, ut hic sciens subalternatam naturaliter potest scire subalternantem, quia principia subalternantis naturaliter sunt priora et notiora nobis ; in sensibilibus est e converso, quia sensibilia posteriora sunt nobis notiora. Sed Theologia est de intelligibilibus, et non sensibilibus ; ergo si haec scientia sit subalternata scientiae Beatorum, habens scientiam hanc, potest naturaliter acquirere scientiam cum fide, et simul potest esse comprehensor cum fide.