Glossa. Erubescentibus adversariis, et populo gaudente de his quae gloriose fiebant a christo, profectum evangelii consequenter sub quibusdam similitudinibus manifestat; unde dicitur dicebat ergo: cui simile est regnum dei, et cui simile aestimabo illud? simile est grano sinapis.
Ambrosius. Alio loco granum sinapis legitur, ubi confertur. Ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis est, et fides sicut granum sinapis, fides est utique regnum caelorum quod intra nos est. Granum quidem sinapis res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit: et fides simplex primo videtur: sed si atteratur adversis, gratiam suae virtutis effundit. Grana sinapis martyres sunt. Habebant odorem fidei, sed latebat: venit persecutio, contriti sunt gladio, per totius mundi terminos grana sui sparsere martyrii.
Ipse etiam dominus granum est sinapis: teri voluit, ut diceremus: christi bonus odor sumus; seminari voluit velut granum sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum: in horto enim christus captus et sepultus est, ubi etiam resurrexit et factus est arbor; unde sequitur et factum est in arborem magnam. Dominus enim noster granum est cum sepelitur in terra, arbor cum elevatur in caelum. Est etiam arbor mundum obumbrans; unde sequitur et requieverunt volucres caeli in ramis eius, idest potestates caelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Ramus est Petrus, ramus est Paulus, in quorum sinus per quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, assumptis virtutum remigiis advolamus. Ergo semina in horto tuo christum. Hortus utique locus est plenus florum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo christus ubi fructus est seminis. Cyrillus.
Vel aliter. Regnum dei est evangelium, per quod acquirimus posse regnare cum christo. Sicut igitur sinapis semen superatur quidem quantitate a seminibus olerum, crescit autem adeo ut plurium fiat umbraculum avium; sic et salvatoris doctrina penes paucos erat in principio, sed postea recepit augmentum. Beda. Homo autem christus est, hortus est ecclesia, eius disciplinis colenda; qui bene dicitur granum accepisse, quia dona quae nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accipit ex humanitate. Crevit autem evangelii praedicatio cunctum disseminata per orbem; crescit et in mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus.
Crescendo autem non herbarum, quae velociter arescunt, sed arborum instar exurgit. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus animae castae virtutum pennis ad superna tendentes nidificant et requiescunt. Theophylactus.
Vel homo quilibet granum sinapis, idest evangelicum sermonem, accipiens, et in horto animae suae serens, arborem magnam facit, ut et ramos producat, et caeli volatilia, idest qui terrenis supereminent, in ramis praedicationis, idest in expansis considerationibus, requiescunt. Paulus enim quasi granum modicum accepit Ananiae rudimentum; sed plantans illud in viridario suo, produxit multas et bonas doctrinas, in quibus habitant qui sunt intellectu excelsi, puta dionysius, Hierotheus, et alii quamplures.
Deinde simile dicit fermento regnum dei; sequitur enim et dixit: cui simile aestimabo illud? simile est fermento. Ambrosius.
Plerique fermentum christum putant, quia fermentum ex farina virtute, non specie generi suo praestat: sic et christus patribus aequalis corpore, sed dignitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta ecclesia typum mulieris figurat, de qua subditur quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. Beda. Satum est genus mensurae, iuxta morem provinciae palaestinae, unum et dimidium modium capiens. Ambrosius. Farina huius mulieris nos sumus, quae dominum iesum in interioribus nostrae mentis abscondit, donec nostra secreta penetralia calor sapientiae caelestis abducat. Et quia in tribus mensuris absconditum dicit esse fermentum, congrue visum est ut dei filium crederemus absconditum in lege, ac opertum in prophetis, evangelicis praedicationibus adimpletum. Me tamen sequi iuvat quod ipse dominus docuit, fermentum esse spiritualem doctrinam ecclesiae. Ecclesia autem renatum hominem in corpore et anima et spiritu, fermento spirituali sanctificat, cum tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum. Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem manserint donec fermententur et fiant unum, erit in futurum diligentibus christum incorrupta communio. Theophylactus. Vel pro femina intelligas animam; tria vero sata trinam partem eius, rationabilem, irascibilem et concupiscibilem. Si igitur aliquis in hac trina parte condiderit verbum dei, faciet hoc totum spirituale, ut nec rationale peccet in documentis, nec ira aut concupiscentia enormiter ferantur, sed conformentur verbo dei. Augustinus de verb. Dom.. Vel tria sata farinae, genus humanum est; quod de tribus Noe filiis est reparatum. Mulier quae abscondit fermentum, dei sapientia est.
Eusebius. Vel aliter. Fermentum dominus nominat spiritum sanctum, quasi virtutem procedentem ex semine, idest verbo dei. Tria autem sata farinae significant notitiam patris et filii et spiritus sancti, quam mulier, idest divina sapientia, et spiritus sanctus largitur. Beda. Vel fermentum dilectionem dicit, quae fervere facit, et excitat mentem. Abscondit ergo mulier, idest ecclesia, fermentum dilectionis in sata tria: quia praecepit ut diligamus deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute. Et hoc donec fermentetur totum, idest donec caritas totam mentem in sui perfectionem commutet; quod hic inchoatur, sed in futurum perficietur.