Glossa. Dixerat superius, quia Iudaeis non est datum nosse regnum dei, sed apostolis, et ideo concludit dicens vos ergo audite parabolam seminantis, quibus scilicet committuntur caeli mysteria.
Augustinus super Genesim. Quod narravit evangelista, factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrarentur quae sermone proferuntur.
Glossa. Unde parabolam exponens subdit omnis qui audit verbum regni, idest praedicationem meam quae ad regnum caelorum adipiscendum valet, et non intelligit. Quomodo autem non intelligit, subiungit venit enim malus, idest diabolus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Omnis, inquam, qui talis est, hic est qui secus viam seminatus est. Notandum est autem, quod seminatum diversis modis accipitur.
Dicitur enim et semen seminatum, et ager seminatus: quod utrumque hic invenitur.
Ubi enim ait rapit quod seminatum est, de semine intelligendum est; ubi autem sequitur secus viam seminatus est, non de semine, sed de loco seminis intelligendum est, idest homine, qui est quasi ager divini verbi semine seminatus. Remigius.
His autem verbis exponit dominus quid sit semen: verbum scilicet regni, idest evangelicae doctrinae. Sunt enim nonnulli qui verbum dei nulla cordis devotione suscipiunt; et ideo semen verbi dei quod in eorum cordibus seminatur, Daemones quasi semen viae tritae subito auferunt.
Sequitur qui autem est seminatus supra petram, hic verbum audit etc.. Semen enim, seu verbum dei, quod in petra, idest corde duro et indomito seminatur, fructificare non potest quia multa est eius duritia, et parvum caeleste desiderium: unde propter nimiam duritiam non habet in se radicem. Hieronymus. Attende autem quod dictum sit continuo scandalizatur.
Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur christum negare, et eum, qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit: de qua hic loquitur.
Sequitur qui autem seminatus est in spinis. Mihi videtur et illud quod iuxta litteram ad Adam dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hic significare mystice, quod quicumque saeculi se dederit voluptatibus, curisque istius mundi, panem caelestem et cibum verum inter spinas comedit.
Rabanus. Recte autem spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non permittunt. Hieronymus. Et eleganter adiunxit fallacia divitiarum suffocat verbum: blandae enim sunt divitiae, aliud agentes, aliud pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Unde et dominus divites asserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus divitiis verbum dei, et vigorem virtutum emollientibus.
Remigius. Et sciendum, quia his tribus generibus terrae nequam comprehenduntur omnes qui verbum dei audire possunt, sed tamen ad salutem perducere non valent. Excipiuntur gentiles, qui nec audire meruerunt.
Sequitur qui vero in terram bonam seminatus est. Terra bona est fidelis conscientia electorum, sive mens sanctorum, quae verbum dei cum gaudio et desiderio et cordis devotione suscipit, et inter prospera et adversa viriliter conservat, et ad fructum perducit: unde sequitur et facit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum. Hieronymus.
Et notandum, quod sicut in terra mala tres fuere diversitates, scilicet secus viam, et petrosa, et spinosa loca; sic in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi, et fructus tricesimi. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt qui semen recipiunt: unde primo dixit venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius; et secundo et tertio ait hic est qui verbum audit.
In expositione quoque terrae bonae, iste est qui audit verbum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum sive tricesimum. Augustinus de CIV. Dei.
Quidam putant hoc sic esse intelligendum quod sancti pro suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos: quod in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, respondit bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis: ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum pervenientes, multi remaneant qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. Remigius.
Tricesimum ergo fructum facit qui fidem sanctae trinitatis docet; sexagesimum vero qui perfectionem bonorum operum commendat (senario enim numero omnis mundi ornatus completus est); centesimum autem fructum facit qui vitam aeternam promittit: centenarius enim de laeva transit ad dexteram: per laevam autem vita praesens designatur, per dexteram futura.
Aliter: semen verbi dei tricesimum fructum facit, quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum quando bonam locutionem, centesimum quando ad fructum boni operis perducit. Augustinus de quaest. Evang.. Vel aliter.
Centesimus fructus est martyrum propter sanctitatem vitae, vel contemptum mortis; sexagenarius virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis: solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas; tricesimus vero coniugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et ipsi habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. Vel aliter. Confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut ratio vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit, facile reprimatur; aut ita extinctus ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter veritatem alii fortiter spernant, alii aequanimiter, alii libenter: quae tria genera fructus sunt terrae, tricesimi et sexagesimi et centesimi.
In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare. Hieronymus. Vel centesimus fructus virginibus, sexagesimus viduis et continentibus, tricesimus sancto matrimonio deputatur. Idem.
Nam ipsa digitorum coniunctio, et quasi molli se osculo complectens et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et inferiori digito deprimuntur; quia quanto maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro centesimus numerus a sinistra transit ad dexteram; et iisdem quidem digitis, non eadem manu circulum faciens exprimit virginitatis coronam.