In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et tertius Angelus, " id est, tertius ordo Praedicatorum. Hi fuerunt Doctores qui Apostolis et martyribus successerunt, et Scripturam exposuerunt : " tuba cecinit, " id est, aperte praedicavit : " et cecidit de caelo stella magna, " id est, diabolus qui est princeps haereticorum. Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane, etc. 1 " Et stella, " non quia jam luceat, sed propter primam conditionem in qua luxit. Item, " magna, " quia caeteris praeclarior fuit: " ardens " igne invidiae, " tamquam facula. " Nota :
Facula ardendo faetorem emittit, et alios illuminando seipsam consumit : sic diabolus tentando homines et inflammando emittit vitiorum faetorem, et. spiritualiter consumit seipsum.
Vel, " Cecidit de caelo, " ad litteram quando superbivit. Sed de isto casu non intelligitur hic, sed de secundo, qui, supple, Angelo tertio canente, ab Ecclesia expulsus fuit. Ecclesia enim est caelum. Isa. lxvi, 1 : Caelum sedes mea.
Vel sic : " Et tertius Angelus, " id est, tertium ordo Praedicatorum, " tuba cecinit, " id est, aperte praedicavit : " et cecidit, " lapsu erroris, " de caelo, " id est, de consortio fidelium, " stella " haereticorum " magna, " id est, caetus haereticorum nocte lucens, id est, errans, et errores docens. Vel ad litteram, nocte docens. Joan. III, 20 : Qui male agit, odit lucem. Vel, " Stella magna, " id est, haeresiarcha qui stella dicitur propter scientiam apparentem, " magna, " propter sequentium multitudinem, " ardens " igne invidiae contra Ecclesiam, " tamquam facula, " non sicut vera stella. Facula illuminando seipsam consumit, et quidquid consumit in carbonem convertit sive redigit : sic haeresiarcha et se consumit alios docendo, et in nigredinem peccati convertit eos. Nahum, II,10 : Facies omnium eorum sicut nigredo ollae.
" Et cecidit in tertiam partem fluminum. "
Nota : Flumina sunt sacrae Scripturae. Psal. XCII, 3 : Elevaverunt flumina vocem suam, scilicet, in Praedicationibus. Horum fluminum sunt tres partes. Prima est textus Veteris Testamenti, et Novi Testamenti. Secunda, dicta Apostolorum. Tertia, expositiones Sanctorum : et in istam partem ceciderunt haeretici, quia Sanctorum expositiones non recipiunt. Vel, prima pars est Vetus Testamentum, secunda Novum, tertia neutrius : et in hanc ipsi cadunt. Item, tres partes sunt tres expositiones. Prima litteralis, secunda spiritualis, tertia perversa : et in hanc cadunt ipsi.
" Et in fontes aquarum. " Nota : Fontes aquarum sunt quatuor Evangelia, in quibus origo fidei comprehenditur, quae ipsi depravant. Psal. x, -4 : Quae perfecisti destruxerunt.
" Et nomen stellae, etc. "
Bene dicit nomen : quia nomen habet, quod sit lucens, et non rem.
" Dicitur Absinthium, " tum quia amaritudinem perturbationis inducit in Ecclesia : tum quia seductum per eam in amaritudinem mortis spiritualis perducitur. Vel, " Absinthium, " quia cibum sacrae Scripturae reddit amarum. I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. Vel, " Absinthium, " quia veritatis dulcedinem dimittunt, et in amaritudinem mendacii cadunt.
" Et facta est tertia pars aquarum, " id est, illa in qua haereticus cadit, " absinthium, " quia perversa expositio totam reddit amaram Scripturam.
" Et multi homines mortui sunt de aquis, " id est, de usu earum, hoc est, Scripturarum infectarum, " quia amarae factae sunt, " scilicet, per malas expositiones haereticorum. Mixtum enim est fel haereticae pravitatis. Unde : " Mortui sunt multi hominum, " scilicet, spiritualiter. Jerem. IX, 15 : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et polum dabo eis aquam fellis, id est, permittam cibari et potari istis aquis.
" Et quartus Angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter."
Hic est quarta tuba, quae secundum Bedam significat falsorum fratrum in siderum obscuratione defectum.
Et dicuntur duo. Primo, ponit statum hypocritarum. Secundo, ostendit differentiam inter cantum praecedentium et sequentium tubarum, ibi, v. 13 : " Et vidi, et audivi. "
In prima parte dicuntur quatuor. Primo, signatur hypocrisis in majoribus Ecclesiae personis, scilicet, Praelatis, cum dicit: " Et tertia pars solis. " Secundo, in mediocribus, scilicet, clericis, ibi, " Et tertia pars lunae. " Tertio, in religiosis, ibi, a Et tertia pars stellarum. " Quarto, in laicis, ibi, " Et diei non luceret pars tertia. "