Lex. Supra Psalmista egit de sua generali instructione, quae fit per creaturas; nunc agit de speciali quae fit per legislationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit legis commendationem. Secundo agit de delictis quae committuntur contra legem, ibi, delicta quis intelligit. Et convenienter post mysteria incarnationis christi, agit de lege veteri, quae est per christum impleta, et nova tradita: et circa hoc duo facit. Primo ostendit legis bonitatem sive rectitudinem. Secundo ejus suavitatem seu dilectionem, ibi: desiderabilia. Circa primum tria facit. Primo commendat legem in generali.
Secundo ea quae in lege continentur, ibi, testimonium domini. Tertio commendat ea quae adjacent legi, ibi, timor domini. Est autem considerandum, quod de lege domini dicit duo: et quod est immaculata, et quod est convertens: et potest ad utramque legem referri, scilicet novam et veterem: et ponuntur ad differentiam legis humanae, in qua quaedam illicita permittuntur, sicut usurae et prostibula; non enim potest omnia corrigere.
Sed lex domini non est talis, sed est immaculata, idest omnia mala excludens: psalm. 11: eloquia domini, eloquia casta etc.. Job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Item lex humana non extendit se nisi ad ea ad quae se habet judicium humanum, scilicet tantum ad exteriora: 1 Reg. 16: homo videt quae apparent, deus autem intuetur Cor. Et ideo lex humana retrahit ab exterioribus, licet divina lex convertat cor ad deum; et ideo dicit, convertens, non tantum exteriores actus, sed et animas. Sed lex vetus hoc faciebat imperfecte, lex nova perfecte: quia lex vetus cohibet per poenas temporales, quae coercent manum; sed lex nova cohibet per poenas aeternas, quae coercent Cor. Continentur autem in lege tria: testimonia, judicia, et praecepta. Testimonia, quia lex divina procedit ex necessitate super aliqua credulitate: Heb. 11: accedentem ad dominum oportet credere. Et ideo necessaria sunt testimonia per quae fides recta hominis probetur; et ita in ea sunt testimonia et caeremoniae. Et dicit de eis duo: quod testimonia sive praecepta habent aliquid fidele, et quod sapientiam praestant. Doctrinae autem humanae habent aliquid non fidele, nec sapientiam praestant. Non fidele, quia antiquitus confinxerunt in legibus quaedam falsa, secundum quod videbatur eis ad utilitatem civitatum: sicut quod quidam homines nati sunt ex diis, ut conciperent magnos animos; et quod bene regentes transferebantur ad deos, ut animarent ad bonum reipublicae.
Sed testimonium domini, idest doctrina, seu mandatum divinum est fidele, idest habet veritatem; sed illud, scilicet doctrina illorum est falsa: psalm. 92: testimonia tua, domine, credibilia facta sunt nimis: et hoc ideo est, quia lex illa ordinat ea quae sunt in vita ista tantum; sed lex divina ordinat ad futuram vitam.
Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Testimonia proprie dicuntur in lege illa quae generant auctoritatem praecipientis in corde subditorum, ut obediant praeceptis; ut quod deus sit unus, et quod sit creator caeli et terrae, et hujusmodi.
Et quia caeremonialia praecepta sunt ex sola auctoritate divina debita, possent dici testimonia; praecepta vero moralia fundantur in debito omnis virtutis; judicialia vero praecepta fundantur in debito, quod est inter homines quantum ad contractus.
Lex autem illa humana non praestat sapientiam: aliqua enim sapientia est in humanis, ubi est aliqua veritas, ut philosophica: et quaedam sapientia est qua utebantur sacerdotes in templo, et haec est falsa: et haec multis proponebatur; sed illa philosophica paucis, sed divina parvulis, quia populis: Deut. 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Vel, parvulis, idest humilibus: Matth. 11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Justitiae domini rectae, seu judicia illa quae dicuntur Exod. 22: qui furatus fuerit bovem aut ovem etc.. Isa. 26: rectus callis justi ad ambulandum: Prov. 21: gaudium est justo facere justitiam, et pavor operantibus iniquitatem.
Et dicit duo de eis: quod recta, et quod jucunda. Recta, quia continent justitiam. Rectum dicitur justum: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid nec perversum: recti sunt intelligentibus etc.. Jucunda, non severa et perturbativa, quia sunt aequitati permixta; unde dicit, laetificantes corda, propter aequitatem et spem praemii: Ps. 118: laetabor ego super eloquia tua. Moralia vero praecepta sunt lucida et illuminativa; unde dicit, praeceptum domini lucidum. Lucidum dicitur, quia in se est manifestum et evidens, sicut hic, non occides, non moechaberis, non furtum facies, et similia: quae habent in se claritatem, quod quilibet servare tenetur dicens, Prov. 6: mandatum lucerna, et lex lux. Praeceptum dicitur ad quod attenditur secundum imperium superioris; et est de agendis, et importat debitum faciendi in eo cui praecipitur: quod quidem debitum est vel ex parte regulae divinae quam tenemur sequi; et sic illud cadit sub debito, sine quo rationis ordo servari non potest: vel est debitum ex auctoritate praecipientis, cui obedire tenemur: vel ex parte finis, quem omnino volumus, qui est praestitutus nobis; et tunc cadit sub praecepto illud sine quo non possumus servare subjectionem ad praecipientem; vel sine quo non possumus consequi finem intentum. Dicitur enim praeceptum quasi praecise ceptum, scilicet ad agendum: quasi quod praecise teneamur illud agere: ideo tale praeceptum est: illuminans oculos, scilicet rationis, qui oculi tenebrescunt per cupiditatem exteriorum et concupiscentias interiorum passionum: et hoc removet praeceptum domini, et ideo illuminans oculos. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, Psal. 12.