In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et quartus Angelus, " id est, quartus ordo Praedicatorum, " tuba cecinit, " id est, voce praedicationis intonuit : " et percussa est tertia pars solis, " id est, jaculis praedicationis dejecta est falsitas, et simulatio hypocritarum Praelatorum. Praelati enim per solem signantur : tum quia sol totum mundum illuminat. Sic Praelati lumina sunt aliorum. Unde, Matth, v, 14 : Vox estis lux mundi. Tum quia sol non variatur per incrementa et decrementa, sed idem stat. Sic Praelati debent esse stabiles, ut nec adversitate, nec prosperitate moveantur, nec maledictione, nec benedictione.Eccli. XXVII, 12 : Homo in sapientia manet sicut sol. Tum quia sol non dedignatur servire minori se, scilicet, terrae, quam ornat speciebus diversis. Sic Praelati debent esse ministri omnium ad exemplum illius veri solis, qui venit ministrare, et non ministrari . Horum tertia pars percussa est: quia quidam ardent, et lucent : ardent vita , et lucent doctrina. Quidam ardent vita, sed non lucent scientia. Tertii sunt qui nec ardent, nec lucent: et pro istis dicitur, quod tertia pars percussa est. Vel, tertii qui lucent scientia, sed non ardent charitate : et ideo percussa est pars solis. Psal. LXXIII,
20 : Qui obscurati sunt terrae, etc. Item, sol excedit in tribus corpora superiora : in quantitate, et claritate, et calore. In primo notatur potestas Praelatorum, in secundo fidei claritas, in tertio charitas. Haec fere in omnibus percussa est: quia etsi potestatem et fidem retineant, tamen perdunt charitatis fervorem. Haec ergo pars percussa est, quae lucet exterius simulata sanctitate, sed non ardet interius habita charitate.
" Et tertia pars lunae. "
Nota : Per lunam intelliguntur illi qui sunt in medio statu, scilicet, sacerdotes, et clerici, qui sicut luna recipit a sole, sic recipiunt lumen a Praelatis. Horum tres sunt partes. Quidam habent curam temporalium, et hi sunt prima pars. Alii administrationem sacramentorum, et ii sunt secunda pars. Tertia pars est illorum qui neutrum faciunt, et haec tertia pars percussa est gladio praedicationis, et revelata est eorum hypocrisis. " Et tertia pars lunae " id est, clericorum, supple, percussa est.
" Et tertia pars stellarum."
Glossa, Simpliciores. Tales sunt religiosi. Nota : Stellae sunt ornatus caeli : et ipsi sunt ornatus Ecclesiae. Item, stellae parvae apparent : et ipsi in Ecclesia parvum statum habent. Item, stellae suis motibus suum laudant Creatorem : et tales suis operibus ipsum laudant. Item, stellae fixae sunt in caelo : et tales in claustro. Judicum, v, 20 : Stellae manentes in ordine et cursu suo. Item, noctem illuminant: et illi Ecclesiam. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis, etc. Horum tria sunt vola : obedientia, continentia, paupertas, quae fere ubique percussa est, quoniam omnes quaerunt quae sua sunt. Horum sunt tres partes. Quidam perfecti, quidam imperfecti, quidam vero reprobi, et haec tertia pars percussa est gladio praedicationis.
Et subdit quomodo :
" Ita ut obscuraretur tertia pars illorum. "
Glossa : " Ut amittant cognitionem, et bonam operationem. "
Hic quaeritur, Quare dicit : " Ita ut obscuraretur tertia pars illorum, " et non dicit, percussa est tertia pars et obscurata ? Responsio Haymonis : Quia illi prius per Praedicatores vulnerabantur occulte : sed postea obscurabatur, quando anathematizabantur aperte.
" Et diei non luceret tertia pars. "
Haec est quarta particula, in qua dicit quod illuminati a majoribus, patientur defectum, et obscurati sunt. Horum autem quidam sunt contemplativi, qui signantur per diem. Alii activi, qui signantur per noctem : et inter eos sunt quidam perfecti, quidam imperfecti, quidam neutrum, et haec est tertia pars quae obscurata est. Unde sensus est : " Et diei non luceret tertia pars, " id est, illorum qui illuminati sunt a majoribus, sicut sunt contemplativi. Horum duae partes sunt: perfecti et imperfecti, tertia pars neutra, et ista pars percussa est.
" Et noctis similiter, " id est, activorum, qui illuminati sunt a majoribus, sicut dictum est. Vel, per diem et noctem intelliguntur laici, qui debent illuminari a sole, sicut dies, id est, a Praelatis : et a stellis, id est, a clericis, sicut nox. Horum sunt tres partes : principes, negotiatores, agrorum cultores. Haec pars tertia opprimitur quasi ab omnibus.
" Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli, dicentis voce magna : Vae, vae, vae habitantibus in terra de caeteris vocibus trium Angelorum, qui erant tuba canituri ! "
Nota, quod graviores sunt status Ecclesiae sequentes praecedentibus : ideo hic ostendit differentiam inter praecedentes cantus tubarum, et sequentes.
Et dicuntur duo hic: Primo, introducitur Ecclesia clamans sub specie aquilae triplex vae. Secundo, determinat unde accipiatur hoc triplex vae, ibi, " De caeteris vocibus. "