REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Posita varia acceptione scientiae, explicat scientiam proprie dictam, et quatuor conditiones ejus, de quo I. Poster. text. 3. resolvens cam non compati cum fide de eodem objecto, loquitur de actibus, quia habitus non repugnant. Vide eum ad argumenta, et dist. 31. q. I. D. Thom. 12. q. I. art. 5. putat repugnare etiam habitus ; Durand. tenet, ne quidem actus repugnare, d. 31. q. 4.
Ad quaestionem aliter respondeo, quod tripliciter accipitur scientia. Uno modo pro omni notitia, quae est cum assensu et adhaesione, credendo testimonio alieno, de cujus veritate praesumitur, quomodo loquitur Augustinus de scientia lib. 14. et 15. Trinit. cap. 12. de Magnis, et 12. de Parvis. Et isto modo accipiendo scientiam, simul stant fides et scientia, imo sic fides est ipsa scientia ; et ideo sic non quaerit quaestio, quia sic non tantum de credibilibus revelatis est scientia, sed firmiter adhaerendo testimonio cujuscumque alieno, sicut patet per Augustinum 11. de Civit. 3. Profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quando testimonio nostro scire non possumus, de his alios testes exquirimus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Et sicut in sensu, ita est in intellectu secundum ipsum de his, quae mente sentiuntur, quia et ipse sensus mentis rectissime sensus dicitur.
Alio modo dicitur scientia non solum assensus certus cujuscumque testimonio credendo alieno, sed ipsi veritati in se, de qua quis certus est, sicut si assentiret per scientiam acquisitam, licet non ex eisdem causis, scilicet per extrema terminorum. Et isto modo loquitur Philosophus de assensu, 6. Ethicorum, cap. 4. et 7. ubi accipit assensum pro omni habitu quo determinate verum dicimus, et scientia accipitur pro omni habitu quo determinate verum dicimus. Et sic scientia communis est omnibus habitibus intellectualibus, quibus dicit aliquis verum delerminate, et assentit uni parti sicut assentiret quis conclusioni demonstratae ; et sic fides, qua assentitur determinate alteri parti contradictionis, si esset de speculabilibus, reducetur secundum Philosophum ad scientiam ; si de agibilibus, ad prudentiam ; si de factibilibus, ad artem. Et isto modo fides infusa et scientia starent simul, imo sic fides esset scientia, et ideo nec sic loquimur de scientia.
Loquimur autem de scientia,prout Philosophus loquitur de ea primo Posteriorum, text. 15. cum dicit: Quia scire opinamur unumquodque simpliciter, et non sophistico modo, cum causas arbitramur cognoscere, et quoniam illius est causa, et quoniam impossibile est aliter se habere. Et scientia isto modo dicta quatuor conditiones requirit: Prima est notitiae certitudo, propter quod dicitur, scire opinamur unumquodque simpliciter, et non sophistico modo, per quod omnis incertitudo et dubitatio excluditur. Secunda conditio est, quod sit de cognito necessario, propter hoc quod illud, quod scitur impossibile est aliter se habere. Tertia conditio est, quod sit causata a causa evidente intellectui, et ideo dicit, scire rem per causam cognoscere, tanquam per illud, quod est evidens intellectui. Quarta conditio est, quod illa causa sit applicata ad conclusionem per discursum syllogisticum, et ita oportet scire quoniam illius est causa, actu exercito causans et applicans principia ad conclusiones. Unde ista applicatio est actus exercitus, non quod ista applicatio sit cognita actu directo vel reflexo, sed actu cognoscendo causam, et applicando ad cognitum. Et isto modo loquendo de scientia, impossibile est scientiam et fidem esse simul in eodem respectu ejusdem.