Chrysostomus in Matth..
Quia dominus dixerat, quod de semine tres partes pereunt, et salvatur una; et in ipsa rursus quae salvatur, multa efficitur iactura, propter zizania quae superseminantur; ne dicerent: qui ergo erunt et quanti fideles? consequenter hunc timorem aufert per parabolam sinapis: et ideo dicitur aliam parabolam proposuit eis, dicens: simile est regnum caelorum grano sinapis. Hieronymus. Regnum caelorum praedicatio evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam: de qua dicitur ad Iudaeos: auferetur a vobis regnum dei. Huiusmodi ergo regnum caelorum est simile grano sinapis.
Augustinus de quaest. Evang..
Granum namque sinapis ad fervorem fidei pertinet, vel eo quod dicatur venena expellere.
Sequitur quod accipiens homo seminavit in agro suo. Hieronymus. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, idest in corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? sequitur quod minimum quidem est omnibus seminibus. Praedicatio evangelii minima est omnibus disciplinis: ad primam quidem doctrinam fidem non habet veritatis, hominem deum, deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum; et videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen evangelii. Chrysostomus in Matth..
Vel minimum est semen evangelii, quia discipuli universis erant imbecilliores; sed tamen quia magna erat virtus in eis, expansa est eorum praedicatio ubique terrarum: et ideo sequitur cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, idest dogmatibus. Augustinus de quaest. Evang..
Dogmata autem sunt placita sectarum, idest ut placuit sectis. Hieronymus.
Philosophorum enim dogmata cum creverint, nihil mordax, nihil vitale demonstrant: totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, quae cito arescunt et corruunt. Praedicatio autem evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres caeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines dei servitio mancipatas sentire debemus) veniant, et habitent in ramis eius: unde sequitur et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Ramos puto evangelicae arboris, qui de grano sinapis creverunt, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit.
Assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora volitantes, possimus habitare in ramis huius arboris, et nidos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes ad caelestia festinare. Hilarius in Matth..
Vel grano sinapis seipsum dominus comparavit, acri semini, et omnium seminum minimo, cuius virtus pressuris accenditur. Gregorius Moralium.
Ipse quidem est granum sinapis, qui in horto sepulturae plantatus, arbor magna surrexit: granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis. Hilarius in Matth..
Granum igitur hoc postquam in agro seminatum fuit, idest ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro fuit satione quadam corporis consepultus, ultra mensuram omnium olerum excrevit et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice tamquam aegroto Israel data est praedicatio prophetarum; sed iam in ramis arboris caeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet ex christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, idest diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris conquiescent.
Gregorius Moralium.
In istis etiam ramis volucres requiescunt; quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huiusmodi fatigatione vitae respirant.