Timor. Hic ponit quaedam adjacentia legi: quorum unum est ex parte nostra, scilicet timor, qui inducit nos ad servandum praecepta: Eccl. Ult.: deum time, et mandata ejus observa. Et de timore isto duo dicit. Primo dicit eum sanctum.
Secundo dicit eum permanentem. Omnis autem timor ex amore causatur; quia illud timet homo perdere quod amat. Et ideo sicut est duplex amor, ita est duplex timor: quidam est timor sanctus qui causatur ab amore sancto: quidam non sanctus, qui a non sancto causatur. Sanctus amor est quo amatur deus: Rom. 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Timor iste sanctus tria facit.
Primo timet deum offendere. Secundo recusat ab eo separari. Tertio se deo per reverentiam subjicit: et iste timor dicitur castus et filialis. Non sanctus timor est qui causatur ab amore non sancto, qui est mundi, et suiipsius; et de tali amore non sancto causatur duplex timor non sanctus. Servilis, qui est ex amore sui: et mundanus, qui procedit ab amore mundi: Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus etc.. De timore sancto: Ps. 33: timete deum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Mundanus timor non permanet nisi cum mundo: servilis permanet in malis in perpetuum, sed sanctus permanet in bonis. De hoc dicit Psalmus: timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi.
Sed contra. Perfecta charitas foras mittit timorem, 1 joan. 4.
Dicendum, quod charitas expellit timorem servilem: sed filialis timor dupliciter permanet: scilicet in patria. Primo quantum ad sui praemium: Ps. 9: patientia pauperum non peribit in finem. Non quod ibi sit patientia, quia non est ibi tribulatio, sed fructus ejus: et sic fructus timoris permanet: Eccl. 1: timenti deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Vel manet secundum aliquem sui actum: non quod timeat offendere, quia ibi non timet peccatum nec separationem, sed quantum ad reverentiam, quia submittent se deo, nec audebunt se ei aequare: job 26: columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus.
Ex parte dei est aliud, scilicet judicium ejus: quod dicitur executio justitiae: Ps. 93: quousque justitia convertatur in judicium. Et haec fiunt secundum quod punit vel praemiat; et ideo judicia domini dicuntur vera et justificata: vera propter rectitudinem, quia in eis semper est veritas: Rom. 2: judicium dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: non enim sequitur, testimonia humana, sed justificata in semetipsa dicuntur, quia vel non sequuntur aliam superiorem legem, sed in semetipsa. Vel quia in semetipsis ipsa judicia domini habent evidentem justitiam: Ps. 36: et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.