DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g III.
Consitus tempore Dominicae incarnationis, quando nobilis ille surculus, scilicet Verbum caro factum, insertus est trunco nostrae humilitatis in horto uteri virginalis. De insitione dicitur, Jacobi, I, 2 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest saluare animas vestras. Illud scilicet Verbum quod erat in principio apud Patrem, et per quod omnia facta sunt . Sicut enim in surculo convsistit tota spes et floris et fructus, et non in trunco : sic in Verbo assumente, non in homine assumpto, nisi ratione assumentis. Unde dicit, Eccli.XXIV, 25 : In me gratia omnis viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis. Et hoc est quod dicit Jacobus, I, 21, de verbo insito, quod potest salvare animas vestras. Et nota, quod insitio dicitur, cum trunco surculus faecundae arboris sterilis inseritur. Bene autem dixit insitum verbum : quia ramus insitus et suam servat naturam, et ad se trahit saporem trunci. Quod patet si pirus oleae inseratur, non tamen mutat naturam fructus, sed oleae saporem ad se trahit. Sic et Christus divinam, naturam servavit assumens humanam, sed ab infirmitate naturae mortalis saporem traxit, scilicet famem, sitim, fatigationem, et hujusmodi.
Consitus etiam fuit hortus iste omni arbore fructifera, id est, virtute omnimoda. Unde specialiter dicit de eo verus Salomon, Eccle.II, 5 : Feci hortos ei pomaria, id est Mariam et sanctos, ei conseui ea cuncti generis arboribus. Item,. Cantic. v, 13 : Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis, scilicet Patre et Filio et Spiritu sancto. Ipsa enim designatur, Esther, I, 5, per hortum illum et nemus, qui de regio cultu et manu consitus erat, in cujus vestibulo verus Assuerus convivium permagnificum praeparavit.
Excultus, cujus cultores Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est, tota Trinitas cujus opera inseparabilia. Vel, speciales hujus horti cultores, inspiratio divina, Filii sapientia, Spiritus sancti disciplina, propria diligentia, patris et matris doctrina, monitio angelica, et hujusmodi. Sic autem potest dici hortus iste excultus spiritualiter opere divino, et incultus opere humano. Unde, Ezechiel,XXXVI, 35, dicitur : Terra inculta facta est ut hortus voluptatis. Excultus etiam per virtutem silentii quod est tullus justitiae .
Plantatus. Plantavit in eo Pater lignum vitae, id est, Christum in incarnatione, secus decursus aquarum mortalitatis nostrae. Hortus enim iste ille est paradisus de quo, Genes,II, 8, legitur : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Plantaverat, id est, plantis aptaverat, herbis, et arboribus, paradisum voluptatis, id est, beatam Virginem. Alia translatio dicit paradisum in Eden, est, deliciis. Dominus cujus Maria est opus speciale, cujus carni et animae inseruit omne genus virtutis. A principio creationis, scilicet cum apparuit arida et germinare terram fecit. Vel, a principio, id est, a prima orbis parte. Est ergo a principio idem quod ad Orientem, quod habet alia translatio. Vel, a principio restaurationis humanae, quae incepit a sanctificatione Mariae. (Quaere caetera titulo de paradiso.) Propter hujusmodi plantas appellat Filius matrem hortum plantationum , etc: Ipsa etiam est plantatio Domini ad glorificandum . Ad gloriam enim suam plantavit Dominus hortum istum : quia ab omni fideli incessanter inde glorificatur.
Et agricolatus. Cum enim omnes justi agricultura Dei sint, unde, I ad Corinth.
III, 25 : Dei agricultura estis, et, Joan. xv, 1 : Pater meus agricola est, Maria spirituali prorogativa ipsius agricultura est. Unde dicit, Luc. I, 49 : Fecit mihi Dominus magna qui potens est. Et specialius omni creatura potest dicere illud Apostoli, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Christus etiam cui. dicitur, Jerem.XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra? specialis agricola existit hujus horti, qui tentus in horto et sepultus in horto, non immerito a Magdalena reputatus est hortulanus . Exercuit enim in quantum Deus hortulani officium, in Virgine pessimam radi-
ceni originalis exstirpando in sanctificatione, spinas et urticas avellendo in fomitis exstinctione, plantas virtutum inserendo in gratiarum collatione, abundantiori gratia rigando in Spiritus sancti superventione, incrementum subministrando in virtutis Altissimi obumbratione. Unde, Luc. I, 35 : Virius Altissimi obumbrabit tibi : ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur. Filius Dei.