In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vidi, " id est, intellexi, " et audivi, " auditu interiori. Haymo. : " In spirituali visione hoc est videre, quod audire, et e converso. "
" Vocem unius aquilae, " Nota : Praedicatores signantur per aquilam : quia sicut aquila se renovat post vetustatem, sic Praedicator debet deponere veterem peccati conversationem. Ad Ephes. IV, 22 : Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. i tem, sicut aquila habet volatum sublimiorem, sic Praedicator volare debet per contemplationem. Job, XXXIX, 27 : Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, etc ? item, sicut aquila habet visum acutiorem, sic Praedicator intelligentiam profundiorem. Unde sequitur, ibidem, v. 29 : Et de longe oculi ejus prospiciunt. Dicuntur autem unus aquila, licet multi sint, propter concordiae unitatem : quia concorditer unum sentiunt, unum quaerunt, unum praedicant. Unde, Psal. XXVI, 4 : Unam petii a Domino.
" Volantis per medium coeli, " id est, per secreta caelestia, vel mysteria Ecclesiae capientis, et aliis praedicantis : " dicentis, " id est, praedicantis, " magna voce, " quia in toto mundo. Vel, quia propter magna. Vel, quia affectu magno.
" Vae, vae, vae, etc. " Vae pro culpa originalis peccati, vae pro culta actualis transgressionis, vae pro culpa omissionis. Vel, triplex vae dicitur propter triplex peccatum, scilicet, cogi-
tationis, locutionis, et operationis. Vel, sicut dicit Haymo, vae significat aeternam damnationem quae continet tria : paenarum diversitatem, acerbitatem, aeternitatem. Vel, vae triplex propter peccatum in Deum, in se, et in proximum. Vel, vae propter moriendi necessitatem, serviendi vilitatem, sciendi parvitatem. Et hoc contra illa tria quae promisit diabolus primo homini, dicens : Nequaquam morte moriemini: ecce vitae perpetuitas. Sed eritis sicut dii: ecce libertas. Scientes bonum et malum : ecce scientiae universitas.
" Habitantibus in terra, " id est, terrenis delectationibus et desideriis deditis, supple, aquilae accipientis haec tria vae, " de caeteris vocibus Angelorum qui erant tuba canituri. " Vel, sic illud triplex vae oritur, supple, de caeteris vocibus, etc.
Hic quaeritur quomodo dicit, quod de tribus Angelis accipit triplex vae, et maxime de tertio, cum septimus annuntiat regnum Christi, et gloriam electorum ? Responsio. Potest esse, quod gloria electorum quam ille nuntiat, erit augens paenam reproborum , dum videbunt quantam gloriam amiserunt. Vel forte excipitur ex eo quod dicitur in fine cap. XI, v. 16 : " Et advenit ira tua, et tempus mortuorum, etc. "
Ad litteram hoc triplex vae dicitur propter triplicem statum Ecclesiae, qui in tribus Angelis describitur.
Nota, quod quidam dicunt, quod hic est punctum post verba : " Habitantibus in terra : " et dicunt quod istud : " De caeteris vocibus, etc, " non respicit praecedentia, sed est titulus sequentis capituli. Sed melius exponitur, sicut dictum est, et sic exponit Haymo.