Desiderabilia. Supra Psalmista commendavit legem divinam quantum ad ejus rectitudinem; hic autem commendat quantum ad ejus suavitatem et jucunditatem: et circa hoc duo facit. Primo ponit ejus commendationem. Secundo talem commendationem probat, ibi, etenim servus tuus. Praefert autem legem quantum ad desiderium animae omnibus rebus mundi. In rebus autem mundanis desiderantur exteriores divitiae et voluptates corporales.
Et supra ista est delectatio legis dei. Quantum ad primum dicit ista quae dicta sunt: desiderabilia super aurum: Prov. 8: melior est sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari: Ps. 118: dilexi mandata tua super aurum etc.. Et tangit illa duo quae homines desiderant; unde dicit, aurum; et pompas, unde lapidem pretiosum. Lapides pretiosi non serviunt nisi ad apparentiam: unde ibi multum potest referri, vel ad lapidem, vel ad pretiosum.
Item quantum ad secundum dicit, et dulciora super mel et favum: Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo.
Dicitur mel et favum, quantum ad delectationes corporales. Mel extrahitur a cera; sed favus est mel et cera. Delectationes corporales quandoque sunt manifestae, et sic est mel; quandoque sunt absconditae et dulciores, et sic est favus: Prov. 9: aquae furtivae dulciores sunt etc.. Vel praeferuntur favo propter vetus testimonium, in quo est mel in favo, veritas in figura: melli propter novum ubi est veritas manifesta.
Sed numquid spirituales delectationes sunt delectabiliores? dicendum est quod sic: et est triplex ratio. Una ex parte boni delectati quod est potius bonum, et ex causa delectationis, quod est majus bonum, ergo magis delectabile. Secunda ex parte potentiae delectantis, quia vis intellectiva est fortior sensitiva. Tertia ex modo delectationum. Corporales delectationes consistunt in fieri et in motu; sicut in cibis et in aliis.
Motus autem est quid imperfectum; et quoddam futurum et praeteritum importat; quia non habetur totum simul. Spirituales autem delectationes non sunt in motu: quia consistunt in amando et intelligendo bonum, quod non est in motu; sed per accidens plus desiderantur illae, inquantum abundant aliqui in sensu, et deficiunt in intellectu.
Vel sancti homines plus diligunt praecepta dei quam seipsos. Et sancti designantur per aurum et lapidem pretiosum: 1 Cor. 3: si quis aedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos. Item per mel et favum significantur illi qui alieni sunt a rebus mundi; sed favus sunt illi qui adhuc rebus mundi delectantur: et tales, quia non sunt totaliter alieni, diligunt plus se quam praecepta; alii diligunt plus praecepta quam se. Et hoc probat dupliciter. Primo experimento.
Secundo ex effectu. Experimento, cum dicit, etenim servus tuus custodit ea; quasi dicat: possum dicere quia dulcia sunt, quia probavi ea: nam ego diligo et experior ea. Nullus autem testimonium potest ferre nisi qui experitur: joan. 7: si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea utrum ex deo sit, an ego a meipso loquar: job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Ex effectu, idest remuneratione probat idem, cum dicit, in custodiendis illis retributio multa: Matth. 5: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in caelis. Et non dicit pro custodia; sed, in custodiendis illis, quia ipsa custodia eorum est magna retributio, scilicet gloria cordis et munditia: 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et sic commendatur lex ab honestate, quando dicit, in custodiendis illis etc. Quia honestum idem est quod virtus; et est per se appetibile.