REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Apostolos accepisse a Deo notitiam, qua ita certo et firmiter assenserunt omnibus revelatis, sicut nos principiis vel conclusionibus demonstratis, ita quod non potuerint dubitare, videtur quod fuerit fides, sed perfectissima. Et ita sentire vidctur Doctor, quia forte habuerunt evidentiam de attestante, quae non repugnat fidei ; vide in Oxon. Scholium luc num. 17. Et resolvit quaestionem, fidem et scientiam proprie dictam, repugnare de eodem, quia haec petit evidentiam objecti, et illa inevidentiam.
De tertio, dico quod omnem effectum potest Deus facere sine causa secunda effectiva, quare ut objectum potest facere certitudinem, quae includit aliquam evidentiam,. Deus potest facere illam certitudinem cum evidentia, et sine evidentia illius causae, quae nata est causare illam evidentiam. Unde tantam certitudinem de Theologicis in aliquibus creavit, ut in Apostolis, quod non potuerunt dubitare ; et illorum cognitio respectu fidei in nobis potest dici scientia, vel magis intellectus principiorum. Non enim potuerunt non assentire creditis, sicut nec ego principiis demonstrationum, ita quod ista cognitione stante, impossibile erat illos dubitare, et talis scientia erat in montibus, scilicet in Apostolis, et tantum assensum habuerunt, quod non potuerunt dubitare ; et ideo certiores et firmiores fuerunt ad sustinendum passiones, quam si de credibilibus scientiam demonstrativam habuissent. Et iste habitus certior fuit fide, et dicitur aliquo modo scientia, scilicet media inter scientiam proprie dictam et fidem, quia habet certitudinem aliquo modo majorem quam fides in nobis, inquantum excludit omnem motum quemcumque subreptitium de contrario fidei. Per hoc convenit in certitudine cum scientia, in qua scientia determinatur de necessitate ad unum, ita quod non potest judicare oppositum ; hujusmodi forte fuit fides infusa majorum, qui primo Ecclesiam fundabant.
Dico ergo breviter ad quaestionem, quod de creditis revelatis non potest viator habere scientiam proprie dictam de eisdem. Quod patet, primo ex parte revelatorum, quia cum fide non potest stare apprehensio terminorum in particulari distincta, quia tunc non essent credibilia. Secundo patet ex parte impossibilitatis habituum, nam ad scientiam proprie dictam requiritur evidentia objecti ; evidentia autem objecti repugnat fidei, quae est de non visis ; ideo dico quod scientia et fides non possunt simul esse in eodem, et hoc respectu ejusdem.
Ad primum argumentum primae opinionis, quando arguitur quod subalternata scientia inquantum hujusmodi, est scientia, et ut sic, credit et supponit principia demonstrativa in alia scientia, dico quod ex hoc bene concluditur quod est scientia proprie dicta, quia reducit suas conclusiones ad principia, tamen probata in alia scientia. Sed haec scientia Theologiae non potest deducere conclusiones, et sua principia ad illa a quibus demonstratur ; non enim potest aliquis facere sibi scientiam, nisi cognoscens illa principia prima, et talis nullus est nisi comprehensor.
Ad secundum, dicendum quod non sequitur quod Perspectivus, etc. Perspectivus enim non est sciens nisi sit Geometer, quia Perspectiva non est scientia, nisi causetur ab objecto, vel a principio a quo deducitur, et ideo cum dependeat a Geometria secundum principia sua, non erit Perspectiva scientia, nisi causetur a Geometria, et ideo nullus est Perspectivus, ut sciens eam, sed ut credens eam tantum, nisi causetur notitia principiorum in illo, in superiori scientia.
Ad tertium, dicendum quod inductio potest accipi dupliciter : Uno modo, ut est species argumenti ; alio modo pro acceptatione singularium a sensu. Primo modo accipiendo inductionem, nunquam aliquod principium notum ex terminis cognoscitur per inductionem, quia talis principii non sunt principia priora, sed tamen noscitur ex terminis. Unde haec universalis : Omne totum est majus sua parte, est primo et per se nota ; nec assentio illi, quia assentio huic : Hoc totum est majus sua parte, ideo quando assentitur alicui primo principio, non assentitur illi per inductionem, isto modo sumendo inductionem. Sed secundo modo inductio est necessaria ad cognitionem principiorum, quatenus est necessaria ad apprehensionem terminorum. Sensus enim facit ad notitiam terminorum, et licet tunc fuerit falsus, intellectus tamen cognoscit principium, et est de eo. Unde per inductionem, isto modo accipiendo eam, cognoscitur principium, quia accipiendo per sensum singularia, attrahit intellectus universale, et cognoscit terminos, ex qua notitia principium cognoscitur, non tamen assentiendo per intellectum, quia aliquid sentitur per sensum.
Et cum dicunt quod sufficit principia esse aliqualiter nota, dico quod oportet esse omnino ex terminis non confuse cognitis, quamvis in aliqua scientia, puta subalternata, non nisi ex terminis confuse nolis principia sunt per se nota, vel saltem cognoscuntur ex terminis confuse notis, ita quod non sit necesse scire definitionem termini. Unde omnis scientia partialis praecedens Metaphysicam ordine doctrinae, sic habet cognoscere sua principia ex cognitione confusa terminorum, sed post scientiam Metaphysicae cognoscuntur definitiones terminorum in scientiis particularibus, et principia eorum probantur per principia Metaphysicae. Et hoc est quod vult Avicenna in primo Metaphys. suae, cap. 3. quod ordo hujus scientiae est, ut discatur post scientias naturales et disciplinationes, cum tamen principia iterum habeant probari per eam.