Cyrillus. Quamvis dominus malitiam Pharisaeorum cognosceret, tamen eorum fiebat conviva, ut prodesset praesentibus per verba et miracula; unde subditur et factum est cum introisset iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum: si scilicet reverentiam legis contemneret, et an quicquam prohibitorum faceret in die sabbati. Itaque hydropico veniente in medium, interrogatione reprehendit insolentiam Pharisaeorum, eum arguere volentium; unde dicitur et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Et respondens iesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos, si licet sabbato curare.
Beda. Quod dicitur respondisse iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: et ipsi observabant eum: dominus enim novit cogitationes hominum. Theophylactus. In sua autem interrogatione deridet eos, sicut amentes: deo enim benedicente sabbatum, ipsi prohibent operari bona in eo; dies autem quae bonorum operam non admittit, maledicta est. Beda. Sed merito interrogati tacent, quia contra se dictum, quicquid dixerit, vident. Nam si licet sabbato curare, quare salvatorem an curet observant? si non licet, quare ipsi sabbato pecora curant? unde sequitur at illi tacuerunt. Cyrillus. Neglectis igitur Iudaeorum insidiis, liberat a morbo hydropicum: qui metu Pharisaeorum remedia non postulabat propter sabbatum, sed solum astabat, ut ex aspectu misertus eius salvaret eum: quod dominus cognoscens, non postulat ab eo si vellet salvus fieri; sed protinus eum sanavit; unde sequitur ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. Theophylactus. In quo non hoc prospexit dominus, ne scandalizaret Pharisaeos; sed ut benefaciat egenti remediis: decet enim nos, cum magna resultat utilitas, non curare si stulti scandalizentur.
Cyrillus. Sed quia Pharisaei inepte tacuerunt, solvit christus inflexibilem eorum impudentiam, considerationibus seriis ad hoc utens; unde sequitur et respondens ad illos dixit: cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? theophylactus.
Quasi dicat: si prohibuit lex misereri in sabbato, ne curam habeas filii tui periclitantis in sabbato; sed quid dico, filii, quando nec bovem praeteris, si periclitantem videris? beda. In quo sic observatores suos Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet, qui in liberatione animalis suae avaritiae consulebant.
Quanto ergo magis christus hominem, qui multo melior est pecore, debuit liberare? Augustinus de quaest. Evang..
Congruenter autem hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat; sicut illam mulierem quam alligatam dixerat, et ipse solvebat, comparavit iumento, quod solvitur ut ad aquam ducatur.
Beda. Competenti ergo exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos violare sabbatum in opere cupiditatis qui eum violare arguerunt in opere caritatis; unde sequitur et non poterant ad haec respondere illi. Mystice autem hydropicus comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat: hydropicus enim morbus ab aquoso humore vocabulum trahit. Augustinus de quaest.
Evang.. Vel hydropicum recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic et iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit. Gregorius Moralium.
Recte ergo hydropicus ante Pharisaeum curatur: quia per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur languor, seu aegritudo cordis et mentis. Beda. Bene autem in exemplo bovem et asinum nominat, ut vel sapientes et hebetes, vel utrumque populum significet, scilicet Iudaeum iugo legis pressum, et gentilem nulla ratione domitum: omnes enim a puteo concupiscentiae demersos dominus extrahit.