Delicta. Hic orat pro delictis illorum qui praetereunt legem. Et primo proponit occultationem peccatorum. Secundo petit eorum remissionem, ibi, ab occultis. Tertio ponit rationem petitionis, ibi, si mei etc.. Dicit ergo: legem frequenter offendimus, sed, delicta quis intelligit? quasi dicat, nullus.
Et hoc propter tria. Primo, quia delictum excaecat oculos peccantis, unde non de facili discernuntur parva peccata: Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum. Secundo, quia peccata sunt multa: Psal. 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item propter eorum subtilitatem: Ps. 39: multiplicati sunt super capillos capitis mei, ex subtilitate: sed non dicit peccata, sed, delicta. Duplex est peccatum: scilicet transgressionis: et hoc facilius cognoscitur, quia homo scit se fecisse actum pravum. Item omissionis: et hoc difficile cognoscitur, quia haec non obligant ad semper, sed pro loco et tempore.
Et distingue. Quando est locus et tempus, est difficile affirmare: et quando danda est eleemosyna, qualiter etc. Et ubi. Consequenter ponit peccatorum remissionem. Est autem duplex genus peccati. Unum quod sumit initium a nobis; et hoc est praecipue originale, et quae ex corruptione fomitis procedunt, ut peccata carnalia; et haec animam inquinant, quia conjungunt eam rebus terrenis. Et ideo dicit, ab occultis meis munda me, idest quae ab occulta radice procedunt, vel quae in occulto fiunt, vel quae a secreta voluntate oriuntur: Eph. 5: quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Aliquando sumunt originem ab alio: ideo dicit, ab alienis parce servo tuo.
Sed numquid alicui imputatur alienum peccatum? Ezech. 18: anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Dicendum, quod non, quando totaliter est alienum; sed quando transit ad te per imitationem: Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Vel persuasionem, vel consensum: Prov. 1: fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis. Vel per dissimulationem tempore et loco debito, tunc fit tuum, et imputatur: Rom. 1: non solum qui faciunt ea, digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et hoc maxime in praelatis quando dissimulant scienter scelera subditorum. Et dicit, parce servo tuo, quia haec peccata videntur in nobis ex divina ira provenire, quod scilicet hujusmodi occasiones peccati dentur nobis. Vel, ab alienis, superbis hominibus: Psal. 17: filii alieni mentiti sunt mihi.