Chrysostomus in Matth..
Parabolae quas supra dominus posuerat de fermento et sinapi, ad virtutem evangelicae praedicationis referuntur, quoniam superavit orbem terrarum; nunc autem ut pretiositatem et magnificentiam eiusdem ostenderet, proponit parabolam de thesauro et margarita, dicens simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro.
Praedicatio enim evangelii occultata est in mundo, et si non vendideris omnia, non emes eam; et cum gaudio hoc oportet facere: unde sequitur quem qui invenit homo abscondit. Hilarius in Matth..
Hic quidem thesaurus gratis invenitur.
Evangeliorum enim praedicatio in abscondito est; sed utendi et possidendi huiusmodi thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio: quia caelestes divitiae non sine damno saeculi possidentur. Hieronymus.
Quod autem abscondit, non de invidia facit; sed more servantis et nolentis prodere, abscondit in corde, quem pristinis praetulit facultatibus. Gregorius in evang.. Vel aliter. Thesaurus in agro absconditus est caeleste desiderium; ager vero in quo thesaurus absconditur, est disciplina studii caelestis: quem scilicet thesaurum cum invenit homo abscondit, scilicet ut servet: quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit ei qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident.
Depraedari ergo desiderant qui thesaurum publice portant in via. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra non videant; sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus. Caelorum autem regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit, surgat ad incognita; ut per hoc quod scit notum diligere, discat ignotum amare.
Sequitur et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum illum. Agrum profecto venditis omnibus comparat qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae caelestis custodiam calcat. Hieronymus.
Vel thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut deus verbum est, qui in carne christi videtur absconditus; aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia salvatoris. Augustinus de quaest.
Evang.. Hunc autem thesaurum dixit in agro absconditum, scilicet duo testamenta in ecclesia; quae cum quis ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere; et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum; idest, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione dei.