In praecedentibus Psalmis agebatur de liberatione a persecutione, et gratias egit pro liberatione; hic autem liberatus, vel in spe liberationis existens, petit ad majora promoveri. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima parte ponitur petitio exaltationis. In secunda proponitur promissio, ibi, domine in virtute etc.. Circa primum tria facit. Quia primo ponitur petitio. Secundo ponitur spes exauditionis, ibi, nunc cognovi. Tertio ponitur conclusio Psalmi, ibi, domine salvum fac etc.. Circa primum duo facit. Primo ponitur petitio pro malis. Secundo pro promotione ad bonum, ibi, retribuat tibi. Psalmus iste procedit alio modo quam praemissi. In aliis autem Psalmis inducitur quasi oratio David pro se petentis; hic inducitur quasi oratio aliorum pro ipso: et quamvis secundum litteram ea quae hic dicuntur, aliqualiter referuntur ad David, tamen proprie et vere pertinent ad christum. Secundum mysterium autem pertinent ad ecclesiam et virum justum: et qualitercumque intelliguntur, circa istam partem Psalmus duo facit. Primo ponitur exauditio deprecantis.
Secundo ponitur ratio exauditionis, ibi, protegat te. Dicit ergo: o David, vel christe, exaudiat te dominus; Mach. 1: exaudiat orationes vestras etc.. Exaudiat te dominus. David passus est tribulationes, et christus in passione similiter: et ideo dicit, in die tribulationis et correptionis: isa. 37: dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies haec.
Et in hac exauditus est christus pro se et pro aliis: Heb. 5: in die carnis suae cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est. Et justus homo dicit, cum tribularer, clamavi et exaudivit me. Est ergo triplex causa quae facit orationem exaudibilem.
Prima est divina bonitas. Secunda sanctorum suffragia. Tertia proprium meritum; quia, ut dicitur jo. 9, deus peccatores non audit; sed si quis dei cultor est, hunc exaudit. Ratio exauditionis ponitur, cum dicit, protegat te nomen dei Jacob. Prima causa, idest propter suum nomen, idest propter suam bonitatem. Protegat te, si referatur ad christum. Si autem ad alios pertineat, sic ponitur.
Deprecantem, protegat te nomen dei Jacob. Quem deum ipse adoravit quando apparuit ei in bethel: Gen. 28: deus Jacob, qui terrenos ad caelos ducit, et de caelis auxiliatur terrenis. Iste ergo, protegat te: Prov. 18: turris fortissima nomen domini: psalm. 30: proteges eos in tabernaculo tuo etc..
Hoc nomen est omnipotens: Exod. 15: qui potest salvare etc.. Item est nomen misericordiae: Luc. 1, sanctum, idest misericors, nomen ejus: can. 1: oleum effusum nomen tuum. Sic ergo ex potentia et misericordia dei protegimur: isa. 49: sub umbra manus suae protexit me: psalm. 16: sub umbra alarum tuarum protege me.
Secunda causa, mittat tibi auxilium de sancto, idest de collegio sanctorum. Et est duplex collegium sanctorum. Unum regnantium cum deo in gloria; aliud est militantium in terra; et ex utrisque adjuvamur, quia Angeli intercedunt pro nobis: 2 jo. 1: advocatum habemus, scilicet collegium Angelorum: Apoc. 8: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli, coram deo. Fumus est ex humore et calore. Item christus, qui est rex eorum, pro nobis assistit: Heb. 7: accedens per semetipsum ad deum, ad interpellandum pro nobis. Et ideo dicit, mittat tibi auxilium de sancto, idest de filio incarnato, qui anagogice dicitur sanctus; Luc. 1: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei: Dan. 9, ungatur sanctus sanctorum. Vel, de sancto, idest de christo passo, quia in passione sua sanctificavit se pro nobis: jo. 17: pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate: 1 Reg. 11: cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Vel, mittat tibi auxilium de sancto, scilicet de beatorum collegio: psalm. 2: tu autem in sancto habitas. Et de sion tueatur te. Sion, idest specula, idest de arce David, ubi erat arca; tunc ibi colebatur deus; quasi dicat: ex precibus illorum qui speculantur in hoc mundo caelestia, tueatur te, idest faciat te esse tutum. Vel e converso, de sancto, scilicet collegio eorum qui sunt in mundo: et de sion, scilicet illis qui sunt in gloria. Tueatur te. Vel, de sancto, quantum ad eos, qui sunt in vita activa. Et de sion, quantum ad illos qui sunt in vita contemplativa, omnium scilicet istorum precibus tueatur te. Tertia causa est ut deo sua opera sint placita; unde dicit, memor sit omnis sacrificii tui. Omne opus bonum est sicut sacrificium: quia omnia debent deo offerri: 1 Cor. 10: omnia in gloriam dei facite. Ergo omnia nostra sunt sacrificium quodammodo: sive eleemosynae: Hebr. Ult.: beneficientiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur deus; sive jejunium: Rom. 12: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium vestrum. In veteri quidem testamento quaedam sacrificia fiebant, quae non totaliter comburebantur, sed pars; et pars in usum offerentium veniebat, sicut hostiae pacificae quaedam quae totaliter comburebantur, quae dicebantur sanctissima, quae vocabantur holocaustum ab olon quod est totum, et cauma quod est incensum. Et ideo est duplex genus bonorum operum. Quaedam quae dicuntur sacrificium, quando aliquis de bonis suis dedicat deo, ut si quis conjugatus aliquibus diebus abstineat: Eccl. 3: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Sed quando aliquis totum dat, nihil sibi reservans, vel totaliter continet, sic dicitur holocaustum; ideo dicit, memor sit omnis sacrificii tui: Ps. 50: sacrificium deo etc.. Et holocaustum tuum pingue fiat, idest acceptum deo: Eccl. 35: oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu domini. Et dicit, pingue: quia holocaustum incendebatur et odorem faciebat, quia pinguia plus odoris habent.
Et ideo qui plus devote sacrificium offert, magis est acceptum, quantumcumque sit illud. Haec referri possunt ad sacrificium christi, qui totum se obtulit in ara crucis. Et sic, memor sit, idest memores nos faciat esse passionis et mortis: thre. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Vel memor sit bonorum operum nostrorum quae sacrificavimus ei.