Gregorius in evang.. Ad audita caelestia praemia inardescit animus, iamque illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna praemia perveniri non potest nisi per magnos labores; unde dicitur ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus. Theophylactus. Quia enim multi comitantium ipsum non ex toto affectu, sed tepide sequebantur, ostendit qualem deceat esse suum discipulum.
Gregorius. Sed percunctari libet: quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere? sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus: ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et quos adversarios in via dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ambrosius. Etenim si propter te dominus suae renuntiat matri, dicens: quae est mater mea et qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferri? sed neque ignorare naturam, neque saevire dominus iubet; sed ita indulgere naturae ut venereris auctorem, nec a deo parentum amore desistas. Gregorius. Ut autem dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de affectione procedere, sed de caritate, addidit dicens adhuc autem et animam suam. Constat ergo quia amando debet odisse proximum qui sic eum odit sicut seipsum: seipsum: enim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Cyrillus. Non est autem fugienda vita qua in corpore vivitur, sed servanda, sicut et Paulus servavit, ut christum adhuc vivens in corpore praedicaret; sed ubi oportebat vitam contemnere ut cursum consummaret, nec animam pretiosam sibi esse fatetur. Gregorius.
Hoc autem animae odium qualiter exhiberi debeat, manifestat subdens qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Chrysostomus. Non autem hoc dicit ut trabem super humeros apponamus, sed ut semper mortem prae oculis nostris habeamus; sicut et Paulus moriebatur quotidie, et mortem contemnebat. Basilius.
Crucem etiam tollens, mortem domini annuntiabat, dicens: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; quod etiam nos in ipso baptismate anticipamus, ubi vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Gregorius.
Vel quia crux a cruciatu dicitur, duobus modis crucem domini baiulamus; cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sed quia nonnulli carnis abstinentiam non pro deo, sed pro inani gloria exhibent, et compassionem non spiritualiter sed carnaliter impendunt, recte additur et venit post me. Baiulare enim crucem, et post dominum ire est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximorum pro studio aeternae intentionis exhibere.