REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Fides implicita Christi fuit necessaria omni tempore, Act. 4. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Est communis, et habetur ex cap. 3. 4. et 5. ad Roman. ad Galat. 2. et I. Corinth. 10. At fides explicita Christi ante Evangelium non fuit necessaria ; August. 19. conira Faust. cap. 14. fuit tamen post Evangelii promulgationem . est contra Soto et Veg. citatos, sed tenet D Thom. hic, quaest 2. art. 2. Gabr. quaest, unica art. 2. Sed multi putant (ubi est invincibilis ignorantia) sufficere fidem Christi implicitam, pro quo plures citavi in Oxon. in Scholio hic num. 9. Doctor explicat non esse idem credibile : Christus nascetur, et Christus natus est, et quomodo ista materialiter sunt idem.
Sed tenebanturne antiqui habere fidem circa ista ? Dicit Magister quod non fuit unquam aliquis salvus, nisi in fide mediatoris, qui est caput Ecclesiae, et nullus salvatur sine capite. Sed ista credulitas de mediatore potest esse explicita sic, quod ipse est Deus et homo, et talis persona, et sic natus et passus, etc. et sic credere explicite non fuit necessarium, sed implicite credere quod aliquis est mediator indistincte, sive sit homo, sive Deus, vel alius quisquam. Secundum hoc necessarium fuit semper credere mediatorem necessarium, non autem quae persona esset, nec quis modus satisfaciendi ; et qui erant in lege Mosaica, magis tenebantur credere quam praecedentes. Et antiqui tenentur habere actum ad quem inclinat habitus, et qui per doctrinam exprimitur a majoribus, qui habent doctrinam a Deo immediate fere ; et tunc majores tenentur audire illos, et tunc tenentur illi ad hoc credendum. Sed non ita explicite tenebantur docere, sicut modo docemur, quia non habuerunt fidem ita expressam, vel non habuerunt sic immediate a Deo, nec proinde tenentur expresse docere, et ideo non tenentur alii quaecumque horum posita ista distinctione credere sicut nos.
Sed fuitne fides Patrum (si fuerat in eis) circa hoc quod Christus esset moriturus, de eodem credibili, de quo nostra fides ?
Aliqui dicunt quod idem verum, et eadem propositio est: Christus fuit moriturus, et de eodem credibili, de quo nostra fides. Alii dicunt quod idem verum est, et eadem propositio : Christus fuit moriturus, et modo est mortuus, quia eorumdem extremorum eadem est unio ; hic sunt eadem extrema, scilicet Christus et mors ; tamen credo quod hoc non est verum secundum Logicam. Unde non est de eodem credibili, quia haec vera est modo : Christus est natus, haec est falsa : Christus est nasciturus ; ideo non est eadem complexio, quia eadem complexio non est vera et falsa. Cum igitur Abraham credidit secundum, nos primum, non credimus idem, quia non est eadem propositio : Christus est nasciturus, et Christus est natus; et sicut propositio de praesenti, de praeterito et futuro non est eadem, nec idem objectum credibile formaliter.
Item, haec est necessaria : Christus est natus, quod est de praeterito, et haec fuit tunc contingens : Christus est nasciturus, et ideo uostrum credere est de necessario, istorum autem de contingente. Ideo non est idem credibile, cum eadem propositio non sit simul necessaria et contingens ; tamen est de eodem materialiter, quia extrema istarum complexionum eadem sunt. Unde possumus in hoc verbo est, ut tertium adjacens, concipere significatum, vel unionem sine modo considerandi illius verbi, scilicet praeteriti vel futuri, quia unio extremorum potest concipi, scilicet significatum hujus verbi est, ut est tertium adjacens sine modo considerandi, scilicet temporis. Unde accipiendo in se, et concipiendo compositionem, non solum abstrahendo ab omni modo significandi, sed abstrahendo ab omni ordine ad tempus. Sic de eodem est fides nostra, et istorum, quia pro eodem potuerunt concipere : Christus est nasciturus, tamen quia respectus consequentes sunt alii, ideo complexiones sunt aliae formaliter per comparationem ad tempus praeteritum et futurum.
Ad primum, licet Deus daret habitum credendi, non assentiret quis creditis, nisi doceretur immediate a Deo, vel ab Ecclesia ; habitus enim scientiae inclinat ad objectum, quia causatur ex evidentia objecti ; sic non est hic, quia habitus non includit objectum. Et ideo oportet habere doctorem, qui suppleat vicem objecti, ut patet in baptizato de novo, et non edocto, qui etsi apprehendat mori et resurgere, et faciat compositionem, non assentit quod sit possibile, nisi doceatur.
Ad aliud non valet, cum Angeli omnes non possint cognoscere omnia naturaliter, quae homo supernaturaliter, tamen Deus secundum ordinem quandoque revelat. Tamen credo quod beata Virgo fuit illuminata de aliquibus, de quibus non illuminatur Angelus, et tunc tenetur credere ; sed minores distincte non sciverunt, ideo non tenebantur distincte credere.
Ad aliud, non tenetur credere, nisi propositum per doctrinam, verum est, sed secundum aliquos, omnia dicebantur tunc quae nunc.
Si quaeratur, quid sit subjectum fidei ? Patet responsio, quod intellectus est subjectum ejus, quia perfectio prima ipsius intellectus est fides.
Si dicas, tunc crederet quis sine voluntate, et sic voluntas non erit causa aliquo modo, quod est contra Augustinum tract. 26. in Joan. Quia credere non potest nisi volens, dico quod habitus scientiae non inclinat ad assensum, nisi sit evidentia objecti, quae habetur aliunde. Hic autem, et si objectum proponitur, non est habitus infusus sufficiens ad assentiendum objecto, nisi sit habitus acquisitus per doctrinam, vel doceatur a Deo, et in talibus homo non assentit nisi volens, quia persuasio cogit intellectum suum, ideo respectu fidei acquisitae est voluntas causa aliquo modo.
Sed quid de Deo ? Dico quod potest causare assensum certum in intellectu, et si intellectus sit certus quod Deus causavit istum conceptum in se, non est in potestate ejus ut dissentiat revelato, tamen est in potestate voluntatis ut intellectus consideret hoc quandoque, et potest impedire ne consideret.