REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Alia sententia tenens spem esse virtutem moderativam passionis, qua tenditur in bonum futurum aeternum, rejicitur, quia sic esset virtus moralia. Sententia Henrici, spem distingui a charitate, quia haec est in concupiscibili, illa in irascibili, non ut repellat nocivam, sed ut fortificet concupiscibilem, ne resiliat a bono arduo prosequendo, probatur late variis rationibus. Hanc et singulas rationes ejus, latissime refutat Doctor.
Est alia via, quae dicit quod est virtus, quia est moderamen passionis, quae est de futuro bono, respectu cujus est spes, quia ista passio indiget moderatione.
Contra, ista opinio non ponit spem, nisi acquisitam, quia habitus moderans respectu rationis, est acquisitus formaliter, quia ut sic, est magis contra malum futurum, quam circa bonum increatum.
Dicitur quod imo est Theologica, quia ista est respectu aeternorum.
Contra, spes ut est moderativa passionum, est species virtutis moralis ; ergo, etc.
Etsi ista positio posset teneri, quia tamen auctoritates Sanctorum sunt in contrarium, aliter dicitur, quod spes est virtus distincta a charitate, licet utraque sit in appetitu, quia una est in irascibili, alia in concupiscibili, et utraque in voluntate. Quarum distinctio probatur sic : Objectum irascibilis est bonum arduum, et objectum concupiscibilis bonum delectabile, et ista, ut sunt conditiones boni, ut nunc, sunt objecta distincta, ita ut sunt conditiones boni simpliciter, non solum pro nunc sunt objecta distincta ; ergo sicut possunt esse objecta irascibilis et concupiscibilis, ut sunt nunc bona, quae ponuntur in parte sensitiva, ita possunt esse objectum eorumdem in parte intellectiva, utsunt bona simpliciter ; ergo sicut appetitus sensitivus potest tendere in bonum sub ratione ardui, et sub ratione delectabilis, ut nunc, et sic dividitur in irascibilem et concupiscibilem, ita et appetitus rationalis potest tendere in objectum sub ratione ardui, vel sub ratione delectabilis simpliciter, ut sic voluntas divideretur in irascibilem et concupiscibilem ; ergo erunt duo habitus perficientes partes illas, et habitus erunt distincti.
Item, unusquisque experitur quod existens in quiete contemplationis, quae ad concupiscibilem spectat, nititur repellere id quod est suae contemplationis impedimentum, ne auferat delectabile, et minuat delectationem, eo quod de impedimenti praesentia tristatur, sicut sunt occupationes exteriores. Igitur cum voluntas habet impugnare impedimentum sui concupiscibilis, sicut et appetitus sensitivus, et actus ejus, quo impugnat impedimentum actus concupiscibilis, pro tunc minuit, donec perfecte amovit impediens, et cum una vis non sit sui ipsius impeditiva, oportet ponere istam vim esse aliam.
Item, sicut convenit moderate et juste concupiscere, ita et irasci secundum appetitum, dico intellectus ; cum igitur objectum proprium irascibilis non sit bonum sub ratione formali boni, sed magis aliquid displicens, quod est ratio appetendi vindictam, ut patet in distractione
Philosophi, videtur quod ad aliam tum pertineat, quam ad illam, quae absolute tendit in bonum volendo, vel in malum nolendo.
Hoc idem alio modo ostendunt sic, quasi narrando, irascibilis in nobis habet tres actus praecedendo concupiscibile, quia vel impedimentum actu inest, et sic dolet et tristatur, tunc enim irascibilis exequitur actum impugnandi impedimentum sedando concupiscibilem, ut possit quiescere. Unde sic excludit dolorem impugnando impediens delectabile, vel quia delectatio inest, quam timet amittere, et sic irascibilis fortificat ea excludendo timorem. Tertio passiones contrarias repellit, sive impugnat impedientia delectationem. Haec omnia inveniuntur in voluntate, quia aliquando impedientia quietem contemplationis insunt actu, et tunc tristatur.
Item, actus contemplationis in viatore amitti potest, dum inest, ideo timet, amovendo quae possent impedire, ideo motus carnis insurgentes et impedientes expugnat ; igitur est impugnatrix, et hoc cum delectabile est praesens ; quando autem est absens concupiscibilis habet desiderium ad illud, nec esset efficax respectu illius consequendi, nisi irascibilis amoveret impedimenta, ut acquiratur. Cum igitur haec omnia sint in irascibili et concupiscibili in appetitu sensitivo, similiter et in voluntate, nam omnia haec possunt concupiscibilia in voluntate esse: ideo necessaria est sibi irascibilis, quantum ad ista omnia; igitur cum ista sint in voluntate et respiciant objecta distincta, secundum hoc dicitur poni duplex virtus in voluntate, et hoc etiam respectu Dei, qui habet istas rationes distinctorum objectorum respectu boni ardui ; igitur arduum bonum requirit in appetitu sensitivo habitum, per quem fortificat concupiscibilem, ne forte resiliat a bono concupito.
Item, irascibilis est per se confortativa concupiscibilis, quia propter hoc ponitur ; ergo nata est confortare eam, et fortificare, ne a bono arduo resiliat. Vel potest major sic fieri: Omnis ratio in objecto repulsiva concupiscibilis, requirit spem, habitum, vel virtutem in irascibili, per quam fortificat concupiscibilem respectu cujuslibet, respectu cujus potest a prosecutione boni delectabilis resilire ; sed non solum concupiscibilis resilit propter nocivum occurrens, sed propter difficultatem ardui in objecto ; igitur non solum est fortificativa concupiscibilis respectu nocivi insurgentis, sed respectu boni ardui delectantis ; igitur necesse est ponere in irascibili spem, per quam habilitetur, non solum ad expugnandum nocivum, ut vindicet concupiscibilem, sed ut fortificet concupiscibilem, ne resiliat a bono arduo sequendo.
Contra illam opinionem arguo, et primo contra primam rationem, quaero quid intelligit per bonum arduum, aut bonum, an forte quod est absens, aut quod est supra facultatem naturae, sic quod excedat virtutem naturalem illius, respectu cujus dicitur arduum, aut quia appretiabile super naturam ostenditur? Si primum detur, non habebit ista vis aliquem actum in his, quia nihil eis est absens. Similiter per hoc non esset alia vis a concupiscibili, quia ad eamdem vim pertinent actus delectationis de aliquo, ut est praesens, et actus desiderii circa idem objectum, ut absens.
Item, nec secundo modo, quia charitati possibile est tendere in aliquid sub ratione excedentis facultatem possibilis aliunde acquiri nisi alterius auxilio, cujus est postea quiescere in illo per actum intentionis. Cum igitur iste actus maxime conveniat Deo respectu sui ipsius, maxime poneretur in voluntate divina vis irascibilis, et si non propter primum actum, tamen propter secundum, quod est tenere, qui est altero principalior, tanquam ad quem alius ordinatur.
Item, si irascibilis et concupiscibilis sint duae vires, erunt in Deo secundum rationem distinctae ; sed si arduum isto modo esset objectum irascibilis, non essent in Deo, quia Deus non habet aliquod objectum excedens naturalem potentiam hujusmodi ; ergo restat tertium, scilicet ut dicatur bonum arduum, quia est appetibile exsuperans omne aliud ; sed isto modo maxime erit objectum charitatis, charitas enim inter omnes virtutes maxime appretiat Deum, quia facit inhaerere amore amicitiae, et vincit omnia alia, nec potest plus appretiare, quam ut objectum in infinitum ; igitur ostendit arduum non distingui specie a delectabili, et per consequens non distinguitur spes a charitate magis, quam arduum a delectabili.
Item, appretiabile non potest intelligi, nisi aut quia actu appretiatum, et hoc non valet ad rationem formalem objecti, quia fit actualiter per appretiationem passivam, scilicet ex actu quo praefertur omnibus diligendis, quod facit charitas ; ergo non distinguitur ab aliquo actu concupiscibilis. Alio modo acceptatur aptitudinaliter tantum appretiatum, scilicet quia aptum natum appretiari tanquam ad substratam rationem appretiabilitatis, ut quia est bonum infinitum, quod est bonum in summo, et inquantum est bonum praeferendum omnibus aliis, et sic adhuc maxime ad illud ordinatur charitas.
Dices, irascibilis est vis quaedam concupiscibilis, quia concupiscibilis est, ut potentia irascibilis.
Contra, in essentialiter ordinatis, et per se, illud, quod addit super alterum, et contrahit ipsum, est nobilius eo, sic patet in descensu in linea praedicamentali. Si igitur bonum divinum, ut sic contractum, ut appetibile arduum, sit objectum spei, erit actus spei nobilior actu charitatis, qui respicit primum bonum, ut ordinate volendum, eo quod aliquid addit, quod est falsum.
Item, quod male assignatur objectum irascibilis, probatur, quia primus actus ejus, est irasci, nam et ei adaequatur ; igitur quilibet actus ejus, est quoddam irasci ; sed nullum irasci respicit bonum arduum, ut objectum ex 2. Rhetoricae, ubi dicitur quod ira est appetitus cum tristitia punitionis, propter appetentis parvipensionem a quocumque fiat. Item, in irasci est appetere vindictam, sive illud appetere habeat pro objecto punitionem, sive illud quod punitur, neutrum est arduum ; ergo, etc.
Item, contra secundam rationem, ubi ait, quando aliquis insurgit ad expugnandum vitia, quando voluntas vult quiescere in delectatione contemplationis, non est actus concupiscibilis, quia impeditur delectatio.
Contra, prius concupiscibilis quiescit, quam irascibilis impugnat ; igitur non impedit concupiscibilitatem, cum adjuvet eam, sed, secundum eum, quod expugnat vitium, impedit quietem in contemplatione ; ergo, etc.
Dices, irasci est propugnare, ut post quietem maneat cum delectatione.
Contra, quod natum est impedire delectationem positive agendo, illud est expugnandum, ut delectatio sit in quiete ; sed impediens non agendo, sed repugnando facit sic, quod si esset delectatio, non inesset, quia opponitur sibi, et tale oportet cavere et fugere, non expugnare, ut malum velle ; igitur cum vitium impediat delectationem repugnando, non agendo, debet expugnari fugiendo, sed illa vis fugit vilium, quae amat honestum, quae est concupiscibilis.